Home‎ > ‎Revelation‎ > ‎Hugh of St. Cher on Revelation- Latin‎ > ‎Introduction‎ > ‎Chapter 1‎ > ‎Chapter 2‎ > ‎Chapter 3‎ > ‎Chapter 4‎ > ‎Chapter 5‎ > ‎

Chapter 6

> ‎Chapter 7‎ > ‎Chapter 8‎ > ‎Chapter 9‎ > ‎Chapter 10‎ > ‎Chapter 11‎ > ‎Chapter 12‎ > ‎Chapter 13‎ > ‎Chapter 14‎ > ‎Chapter 15‎ > ‎Chapter 16‎ > ‎Chapter 17‎ > ‎Chapter 18‎ > ‎Chapter 19‎ > ‎Chapter 20‎ > ‎Chapter 21‎ > ‎Chapter 22‎ >



Et vidi quod aperuisset et cetera. Hic incipit tertia pars hujus secundae visionis, in qua ostenditur septuplex status Ecclesiae; et continet duo capitula, sextum scilicet et septimum. Dividitur autem haec tota pars in septem partes secundum numerum sigillorum, et statuum Ecclesiae. Sigillorum enim apertio nihil aliud est quam statuum Ecclesiae manifestatio. In hoc autem sexto capitulo continetur apertio quinque sigillorum, et in parte apertio sexti: et secundum hoc, istud capitulum dividitur in sex partes. Prima pars est de primo statu Ecclesiae, qui fuit tempore apostolorum; qui significatur per equum album, cujus sessor est Christus, qui primum sigillum aperuit Ecclesiae primitivae, idest resurrectionem mortuorum, quae latebat in Scriptura, quae significatur per Aaron. Et ob hoc necesse fuit ut primo praedicaretur resurrectio, ut credita resurrectione minus timeretur passio, et postea videant Christum viventem et morientem. Unde certi erant de ejus humanitate, de divinitate autem ipsius certificati fuerunt in resurrectione: et ideo primo debuit praedicari, ne inanis et vacua esset fides eorum. Dicit ergo, et vidi oculo interiori, quod aperuisset agnus, qui solus hoc potuit, quia ipse est solus Dei virtus, et Dei sapientia, 1 Corinth. 1, unde Sapient. 7, ipse sapientiae dux est, et sapientium emendator. Item in eodem 8, doctrix est disciplinae, et electrix operum illius. Unum de septem sigillis, idest quod complesset quicquid de ipso usque ad ascensionem in veteri lege sigillatum fuerat idest obscure praedicatum. Et audivi auditu interiori, unum de quatuor animalibus, scilicet Marcum, qui primus est in hac visione, et specialius agit de resurrectione Christi. Unde Glossa dicit, unum, idest Joannem. Sed hic dicit Glossa, quia Joannes divinitatem Christi apertius et altius intonuit quam ceteri, virtute cujus Christus a morte resurrexit: de qua resurrectione Marcus apertius scripsit: et per hunc primus ordo praedicatorum significatur, qui corporalem Christi resurrectionem, et Ecclesiae spiritualem praedicavit. Dicens, tamquam vocem tonitrui, idest evidenter, et terribiliter, et mirabiliter. Multa enim mirabilia et terribilia praedicaverunt et fecerunt apostoli. Vel magnus dominus quando ipsi praedicabant. Unde: stupebant autem omnes, et mirabantur adinvicem dicentes: nonne ecce omnes, qui loquuntur Galilaei sunt? Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus, sicut omnes audiunt tonitruum. Unde Psal. vox tonitrui tui in rota, idest in orbem terrarum. Deinde quid dixerit primum animal ostendit. Veni, ostendendo, et vide, intelligendo. Vel veni a figuris umbras abjiciendo, et vide rei completae veritatem intelligendo. Heb. 10, umbram habens lex bonorum futurorum, non ipsam imaginem rerum. Item veni, fide. Et vide, spe, idest clare intellige. Isa. 7, secundum aliam literam, nisi credideritis non intelligetis, et vidi, hoc audito, et ecce equus albus, idest primorum praedicatorum coetus, qui dicitur equus propter securitatis audaciam contra tentationum et tribulationum insultus. Et propter fortitudinem qua fortius sustinebant adversa propter audaciam praedicationis, qua audacter praedicabant vera. Unde Job 39, numquid praebebit equo fortitudinem, aut circumdabit in collo hinnitum? Gloria narium ejus terror, terram ungula findet, exultat audacter, in occursum pergit armatis, contemnit pavorem, nec cedit gladio. Item propter velocitatem currendi. Isa. 60, qui sunt isti qui ut nubes volant? Habacuc 1, velociores pardis equi ejus, idest praedicatores haereticis. Item propter patientiam. Psal. bene patientes erunt, ut annuncient. Proverb. 19, in patientia vestra possidebitis animas vestras. Sella hujus equi est justitia, quae parat locum sessori, idest Christo. Psal. justitia et judicium praeparatio sedis tuae. Esther 6, homo quem rex honorare cupit, debet indui vestibus regis, et imponi super equum, qui de sella regis est. Fraenum quo ducitur equus huc et illuc, est obedientia. Psal. in camo et fraeno maxillas eorum constringe. Jacob. 3, equis fraenum in ore mittimus, ad consentiendum nobis. Equi sunt exempla sanctorum, quibus debent esse pedes muniti. Cant. 7, quam pulchri sunt gressus tui, in calceamentis, filia principis. Ephes. 6, calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis. Calcaria quibus stimulatur equus timor et amor. 2 Corinth. 5, charitas Christi urget nos. Albus autem dicitur equus propter Baptismum quem praedicabant, idest quo dealbata erant, et quam albedinem innocenter vivendo servabant. De qua dealbatione dicit Psal. asperges me domine hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor. Item Isa. 1, si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Item dicitur albus propter majorem claritatem cognitionis. Albedo enim inter omnes colores magis participat de lumine, et apostoli plus habuerunt de vera cognitione. Unde eis dictum est spiritualiter, Matth. 5, vos estis lux mundi. Sequitur, et qui sedebat super illum, Christus rector et dux illorum. Isa. 33, dominus rex noster, dominus legifer noster, habebat arcum, idest sacram Scripturam, quae dicitur arcus, quia castrum domini, idest Ecclesiam defendit, et inimicos ejus vulnerat et occidit: si tamen manu teneatur. Job 29, arcus meus in manu mea instaurabitur. Arcus fit ex duobus: ex duro ligno, et chorda molli; et licet chorda sit mollis, tamen durum lignum inflectit. Lignum ergo est duritia veteris testamenti. Chorda est gratia novi. Vel chorda est misericordia. Lignum duritia scilicet justitia quam flectit misericordia. Jac. 2, misericordia superexaltat judicium. De hoc arcu dicitur Gen. 9, quales debeant ipsum portare. Ponam, inquit dominus, arcum meum in nubibus caeli, idest iis, qui a terra sunt levati per contemptum terrenorum, et desiderium aeternorum: a quo sunt per compunctionem lucidi, per cognitionem clari, alti per contemplationem, placidi per praedicationem, agiles per obedientiam, molles per compassionem, coruscantes per bonam operationem, tonantes per comminationem. Qui talis non est, non debet portare arcum, idest habere praedicationis officium. Ex hoc arcu emittuntur sagittae, quae quosdam vulnerant ad mortem, et alios ad salutem. De quibus dicitur in Psal. sagittae potentis acutae. Item: sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum. Isa. 13, suscitabo super vos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint; sed sagittis parvulos interficient, et lactentibus uteris non miserebuntur. Deut. 32, congregabo super eos mala, et furorem meum complebo in eis. Item in eodem. Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes. 4 Reg. 13, sagitta salutis super Syriam. 1 Reg. 20, dixit Jonathas ad puerum suum, idest Christus studentibus, vade, et affer mihi sagittas, quas ego jacio. Non quas jacit Aristoteles, vel Plato, vel inanis quaelibet prophetia. Collegit autem puer Jonathae sagittas, et attulit ad dominum suum. Quia studendum est ad honorem Dei, non ad lucrum mundi, vel laudem hominum. Quales autem sint istae sagittae dicitur 2 Reg. 1: sagitta Jonathae nunquam rediit retrorsum, idest nunquam respicit temporalia. Et data est ei, idest sessori tenenti arcum. Corona, idest caro qua divinitas induta fuit, ut caput coronetur. Caput enim coronam portat, et corona caput vestit; sic divinitas humanitatem, et humanitas divinitatem vestit. Cant. 3, egredimini filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua, beatissima scilicet Maria in die desponsationis ejus, idest in die incarnationis quando humanitas divinitati sociata est. Et exivit, a patre in ventrem, et de utero in mundum. Matth. 2, et Mich. 5, et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda; ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel: et egressus ejus a principio, in diebus aeternitatis. Utrumque exitum tangit: sed qualiter, et qualis et ad quid exierit determinat, vincens, ut vinceret. Vincens naturam. Exivit, quia non de utero aperto, sed de clauso exivit, sicut in uterum clausum et non apertum intravit. Isa. 7, ecce virgo concipiet, et pariet filium. Ezech. 44, porta haec clausa erit, et non aperietur, et vir non transibit per eam, eritque clausa principi. Isa. 62, propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur, ut splendor, justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. Sion interpretatur speculum; et significat beatissimam virginem Mariam, quae est speculum totius Ecclesiae. Et sicut speculum imaginem hominis etiam majoris se recipit totam sine fractione, vel laesione suae integritatis; sic beata virgo filium Dei in utero suo verum hominem multo majorem se recepit sine laesione suae virginitatis et integritatis. Unde elegantissime dicit: donec egrediatur, ut splendor, justus ejus. Splendor egreditur a sole, sine solis laesione ac diminutione. Sic Christus e virgine. Unde cantat Ecclesia, sicut sidus radium profert, virgo filium pari forma: neque sidus radio, neque mater filio fit corrupta. Sic ergo vincens exivit, quia exiens naturam vicit. Et exivit ut vinceret Diabolum, carnem, mundum. Diabolum per humilitatem, carnem per virginitatem, mundum per paupertatem. Luc. 10, vade et tu fac similiter, si vis esse victor. De hoc enim proprie dicit Joan. 13, exemplum enim dedi vobis et cetera. Item, data est ei corona spinea, et exivit de Jerusalem, vincens Judaeos et Pilatum, ut vinceret mortem et Diabolum. De hac corona dicitur Matth. 27, plectentes coronam de spinis posuerunt super caput ejus. De exitu dicitur Joan. 19, et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae, locum. Item, data est corona, idest universitas fidelium, qui ei adhaeserunt, ut corona capiti. Psal. exurge, domine Deus meus, in praecepto quod mandasti, et synagoga populorum circumdabit te. Psal. circumdederunt me sicut apes, quae in omni flore dulcedinem inveniunt. Et exivit de angustia Judaeae, vincens paucos de Judaeis quos convertit ad fidem. Ut vinceret in gentibus per praedicationem apostolorum, convertendo eos ad fidem. Act. 13, vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis vitae aeternae: ecce convertimur ad gentes. Item data est ei corona, idest corporis stola, et exivit de hoc mundo per januas mortis: vincens ipsam mortem, ut vinceret Infernum spoliando ipsum. Oseae 13, ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, Inferne. Vincens, ut vinceret. Exivit, inquam, de mundo per contemptum ipsius, ut vinceret ipsum per praedicationem. Aliter enim non potest vinci mundus, nisi per exitum ab eo: sed qui exit, debet exire totaliter, ut nihil de mundo secum ferat, nec de suo aliquid ferat, nec de suo aliquid in mundo relinquat. Quidam exeunt de mundo corpore, sed dimittunt in eo cor, idest affectum suum in mundo: qui licet corpore sint in claustro, tamen corde et cogitatione sunt in mundo. Sicut solet dici: corpus in choro, cor in foro. Et tales significantur per uxorem Loth, quae post exitum de Sodomis, retro respiciens, mutata est in statuam salis. Gen. 29, statua figuram hominis habet, et non veritatem; sicut claustralis cujus cor est in mundo, figuram habet monachi, sed non veritatem: unde, 1 Reg. 19, nuntii Saul credentes invenire David in lecto suo, idest monachum in claustro, non invenerunt nisi statuam, et pellem caprae, idest habitum monachalem sine monacho. Similiter Petrus et Joannes credentes invenire Jesum in sepulchro, non invenerunt nisi sudarium, Joan. 20. Ideo Abrahae jam egresso de Chaldaea dixit dominus, Genes. 12, egredere de terra tua. Et dicit Augustinus, egressus erat jam corpore, sed adhuc illuc tenebatur mente. Alii exeunt de mundo, sed non totaliter, quia non toto mundo. Quia licet corde et corpore exierint de mundo quo ad divitias, tamen cor eorum occupatur deliciis mundi, et saepe cogitando de divitiis quas habebant in mundo, poenitent exivisse de mundo. Et tales significantur per Judaeos, qui in deserto suspirabant ad ollas carnium Aegypti. Unde Num. 11, quis dabit nobis carnes ad vescendum? Recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis, idest sine labore. In nobis mentem veniunt cucumeres, pepones, porrique, et caepe, et allia. Et supra parum, vulgus promiscuum quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio carnium, junctis sibi pariter filiis Israel. Alii exeuntes de mundo, portant secum multa de mundo. Quidam honores ipsius quos adhuc ambiunt in religione. Alii divitias, alii delitias, alii mores mundanos, verbi gratia, modum eundi saeculariter, modum loquendi, modum comedendi, et alios gestus saeculares. Et tales significantur per Rachel, quae furata est idola Laban, et abscondit subter stramenta cameli, ut dicitur Genes. 31, quae sunt idola Laban? Nisi honores mundi, et divitiae, et delitiae, quas multi abscondunt subter stramenta cameli, idest pannis claustri. Sed timendum est, quod dicit ibi Jacob: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris. De hoc dicitur Isa. 33, quis habitavit ex vobis cum ardoribus sempiternis? Idest cum illis fratribus, qui habitant cum ardore sempiterno, idest charitate in Deum? Et respondet: qui ambulat in justitiis, idest extra obedientiam, et loquitur veritatem, non vanitatem. Qui projicit avaritiam ex calumnia, idest amorem rei temporalis calumniosum, et excutit manus suas ab omni munere, recipiendo, et etiam dando. Qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, idest detractionem ubi sanguis effunditur, et claudit oculos suos ne mala videat: hic habitabit in excelsis: quasi dicat: qui mundum, et mores mundi, omnia dimiserit, hic poterit habitare in claustro. Item Isa. 14, perdam Babylonis nomen, idest verba saecularia, et reliquias, idest gestus saeculares, et progeniem, idest opera saecularia, et germen, idest saecularia desideria. Hoc est quod dicitur ad Titum secundo, abnegantes impietatem, idest cupiditatem, et saecularia desideria, sobrie et pie et juste vivamus in hoc saeculo. Sobrie nobis, pie Deo, juste proximo. Et hoc est quod dicitur Abrahae, Genes. 12, egredere de terra, idest de carne tua, et de cognatione, idest de parentela tua, et de domo patris, idest de amore mundi; et sic veni in terram quam monstravero tibi. Et cum aperuisset et cetera. Haec est secunda pars hujus capituli, in qua agitur de secundo statu Ecclesiae, qui fuit tempore martyrum. Apertio hujus secundi sigilli, idest signaculi, est praedicatio passionis Christi, quae in lege sigillata erat. Et recte sequitur hoc sigillum ad praecedens, idest apertio hujus sigilli ad apertionem praecedentis. Quia praedicata resurrectione Christi, per quam innotuit esse Deus, multi de Judaeis crediderunt. Quibus invidens Diabolus, quia homines ascendebant illuc unde ipse ceciderat, movit contra eos graves persecutiones, quae a morte Stephani inceperunt, ut dicitur Act. 7: unde oportuit dispergi credentes inter gentes, ubi graves sustinuerunt molestias, propter quod necesse fuit praedicare domini passionem, ut exemplo ejus nullus timeret mori pro domino, quia pro ipsis mortuus est. Equus iste fuit tyrannorum coetus: unde dicitur rufus, propter crudelitatem, sessor ejus Diabolus. Magnus gladius est potestas nocendi, et occidendi sanctos. Dicit ergo, et cum aperuisset, ille idem qui praecedens aperuerat, scilicet agnus sigillum secundum: idest consummasset passionem, et ipsa rei evidentia ostendisset, quod sub lege clausum erat, audivi secundum animal, idest ordinem praedicatorum, qui tempore martyrum passionem Christi praedicaverunt. Unde significatur per Lucam, qui specialiter scribit de passione domini. Dicens, veni et vide, ut prius, vel, veni, credendo quid dicitur, et vide, idest et provide tibi, et Ecclesiae. Et exivit, ab amicitia Dei, in odium, et persecutionem: vel exivit, ab occulta malitia cordis, in apertam saevitiam operis. Juxta illud Psal. concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Alius equus superiori contrarius. Superior quidem erat bonus, scilicet coetus praedicatorum; hic malus, scilicet coetus tyrannorum. Rufus, id est crudelis et sanguinolentus, sanguine sanctorum cruentatus. De quo Zach. 1, vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum Rufum; et qui sedebat super eum, scilicet Diabolum, qui tyrannos regit, et ducit in mortem et oppressionem sanctorum. Datum est ei, id est a Deo permissum, ut sumeret pacem de terra, id est quietem mentis tolleret a terrenis. Glossa. Israel sabbatum recipit a munere. Aegyptus vero percutitur muscarum multitudine. Isa. 48, non est pax impiis, dicit dominus. Joan. 17, in mundo pressuram, in me autem pacem habebitis. Vel sic: ut sumeret pacem de terra, id est illatis persecutionibus mentes bonorum ab amore terrenorum avelleret. Gregorius, cum mundus tot calamitates ingeminat, quid aliud nisi, ut fugiatur clamat? Luc. 12: putatis quod pacem veni mittere in terram? Non: dico vobis: sed separare, Deo permittente, et Diabolo suggerente. Matth. 10, tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium, et exurgent filii in parentes, et morte afficient eos. Joan. 16, venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Et ut invicem se interficerent, gladio pravae persuasionis, quo mutuo se occidunt multi. Judith 7, mutua se caede truncabunt. Josue 8, vociferantes pariter, et mutuo se occursitantes, persecuti sunt eos, mali, scilicet bonos. Et datus est illi gladius magnus, id est potestas magna persequendi et occidendi sanctos. Et dicitur gladius magnus pro multitudine occisorum, quia multos occiderunt tyranni, et pro magnitudine, quia non solum minores, imo majores, sicut apostolos, occiderunt. Unde Thren. 2, dicit Ecclesia ad dominum. Jacuerunt in terra foris pueri et senes, virgines meae, et juvenes nostri ceciderunt in gladio, in die furoris tui, id est tempore quo permisisti tyrannos furere contra sanctos: quod tempus recte dicitur dies, quia tunc exibant sancti de tenebris praesentis vitae, in lucem vitae aeternae, et etiam quia tribulatio illuminat bonos. Isa. 28, sola vexatio dabit intellectum auditui. Primus equus fuit figuratus in innocentia Abel, Isaac et Jacob, David. Secundus in crudelitate Cain, Ismael, Esau, Saul, et ceteris binariis, quae ponit Petrus in itinerario suo. Primus Abel, Cain. Secundus Noe, et gigantes. Tertius Abraham. Quartus Ismael. Quintus Jacob, Esau. Sextus Moyses et magi. Septimus David et Saul. Octavus filius Dei et Judaei. Nonus Simon magus, Petrus. Decimus Christus et Antichristus. Et de hoc equo et equite suo dicitur Exod. 15, equum et ascensorem projecit in mare. Ut patet in Nerone, et Valeriano, et Maxentio, qui plusquam Paulus, Laurentius, Vincentius, auxiliabantur, etiam dum torquebant eos. Et cum aperuisset sigillum tertium et cetera. Haec est tertia pars hujus capituli, in qua agitur de tertio statu Ecclesiae, et tertii sigilli apertione. Videns enim Diabolus se nihil proficere in occisione martyrum, sed magis eorum patientia et virtute Ecclesiam roborari, suscitavit haereticos, qui perverse exponentes Scripturam, haereses induxerunt. Et quia fere omnis haeresis circa nativitatem Dei versatur, ideo necessarius fuit tertius ordo praedicatorum, qui incarnationem domini praedicarent: et ideo per tertium animal signatur Matthaeus, qui expressius ceteris scripsit de incarnatione domini, et nativitate ejus. Et dicuntur in hac parte quatuor. Primo, quis sit equus tertius, scilicet coetus haereticorum. Secundo, quis sessor, scilicet Diabolus. Tertio quid teneat: quia stateram quae est perversae Scripturae expositio. Quarto ponitur consolatio fidelium, ibi, et audivi. Dicit ergo. Et cum aperuisset, agnus, qui alia aperuit, sigillum tertium, idest ea quae in tertio statu Ecclesiae hoc est tempore haereticorum facta sunt ostendisset, vel ostendere praevidisset. Audivi tertium animal, idest tertium ordinem praedicatorum, per tertium animal designatum: qui scilicet tempore haereticorum praedicavit, et instruxit homines de incarnatione et nativitate, eliminans errores contrarios, et astruens veram fidem, dicens, veni credendo eis quae audis. Et vide, idest tibi provide. Et quare sit tibi providendum subjungit. Et ecce equus niger, idest coetus haereticorum sordibus peccatorum denigratus, sed rigore patientiae exterioris, ne possit perpendi ejus malitia, palliatus. Unde bene dicitur equus niger, quia nigredo provenit ex labore exteriori et carnis mortificatione, per quod calor naturalis extinguitur. Et ipsi modis omnibus nituntur extinguere fidem in aliis, qui est specialiter calor naturalis vivificans hominem interiorem. Habacuc 2, justus in fide sua vivit. Et iste equus proprie contrarius est primo: nam iste niger, ille albus est. Ille astruit fidem: iste destruit. Sessor illius Christus est. Sessor istius Diabolus. Frenum illius obedientia, vel laus divina, juxta illud Isaiae 48, infrenabo te laude mea, ne intereas. Fraenum istius inobedientia, et Dei blasphemia. Sella illius justitia, sella istius injustitia. Ille ferratus est ferro patientiae, iste deferratus sine patientia. Ille albus per innocentiam, iste niger per malitiam. Et qui sedebat super eum, scilicet Diabolus, qui regit et ducit alios quo vult: habebat stateram in manu sua, idest perversam Scripturae expositionem, quae staterae comparatur. Quia sicut statera sine pondere de facili movetur huc atque illuc, sic Scriptura si non habeat pondus Catholicae expositionis, fluctuat huc et illuc. Et sicut statera per astutiam falsi mercatoris potest male inclinari, sic Scriptura per astutiam falsi expositoris potest male exponi. Sed bonus doctor sequitur sanctorum expositionem. Unde Gen. 49, Issachar asinus fortis accubans inter fortes terminos. Issachar interpretatur dominum commemorans; et significat doctorem Catholicum, qui semper accubat inter terminos, quos patres posuerunt, idest sequitur sanctorum expositiones. Juxta illud Prov. 22, ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. Job 14, constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt. Et signanter dicit, habebat stateram, quia haeretici Scripturam habent, et non habentur ab ea. Nam superbe ei dominantes, suo sensui eam coaptant. E contrario Catholici doctores non habent sed habentur a Scriptura. Quia habiliter subjiciunt se illi, captivantes intellectum suum in obsequium Christi, sicut dicitur 2 Cor. Item dicit, in manu sua. Quia se ipsos mactando, et juxta literae superficiem operando affligunt. Sed totum hoc faciunt, ut videantur hujusmodi, et sic facilius decipiunt credentes sibi: et de talibus dicitur Oseae 12, Chanaan in manu ejus statera dolosa. De qua statera dicitur Proverb. 21, statera dolosa abominatio est apud Deum, pondus aequum voluntas ejus. Item statera quam Diabolus habet in manu sua, est tribulatio quam Deo permittente, bonos et malos affligendo ponderat. Ibi cognoscitur cito, qui sint gravioris ac levioris ponderis: qui ex tribulatione moventur murmurando vel peccando, leves sunt, nec sunt justi ponderis, et tales projicit dominus. Qui autem non moventur, justi ponderis sunt, et tales ponit dominus in thesauros suos. Act. 14, per multas tribulationes et cetera. Sequitur. Et audivi tamquam vocem, scilicet Angeli existentis in medio quatuor animalium, idest vocem Christi, qui in medio praedicatorum est, ut doctor eorum dicentium idem quod Angelus. Quia Angelus loquitur in animalibus. Et promittitur hic auxilium, sicut dicit Glossa. Quia in pugna haereticorum majus imminet periculum, et ex promissione auxilii datur consolatio; quod diximus fieri in tertia parte capituli. Haec autem vox nihil aliud est quam concors doctrina praedicatorum, quasi animali illa vox dicat, subjungit, bilibris tritici denario. Bilibris ad litteram est mensura capiens duas libras: et significat sacram Scripturam habentem duplicem intelligentiam, scilicet historicam et mysticam, sive litteralem et spiritualem. Igitur una libra est sensus spiritualis. Triticum vero, quia est cibus nobilium hominum, novum significat testamentum. Bilibris, ergo tritici, est intelligentia novi testamenti, duo sensus continens quasi duas litteras, scilicet naturale et spirituale. Hordeum quod est cibus rusticorum, et jumentorum, et duritiam habet in cortice, sed medullam interius dulcem, significat veteris testamenti Scripturam, quae data est rudibus Judaeis, et exterius in littera praetendit duritiam: sed interius continet suavem intelligentiam. Et quia vetus testamentum duos sensus habet sicut et novum, scilicet litteralem et spiritualem: et dicitur similiter bilibris hordei. Sed quia convenientia veteris testamenti tripartita est apud Hebraeos, scilicet in legem, et prophetas, et Agiographa: ideo sunt tres bilibres hordei, idest tres partes veteris testamenti. Quarum quaelibet est bilibris, idest habens duas libras, idest duos sensus, litteralem scilicet intellectum, et spiritualem. Per denarium significatur unitas fidei. Denarius enim regis habet imaginem, et superscriptionem. Imago vero ad humanitatem, superscriptio refertur ad divinitatem: de quibus duobus est fides. Unde denarius est unitas perfectae fidei continua: recte dicitur vendi vel emi denario. Et bilibris tritici, et tres bilibres: de quibus agitur hic sub specie nigri equi: quasi sic diceret, vox audita inter quatuor animalia. Nolite timere vos fideles, si haeretici male exponunt Scripturam. Quia bilibris tritici, idest intelligentia totius novi testamenti, tam secundum sensum litteralem, quam secundum spiritualem, denario emitur vel venditur, idest unitate perfectae fidei, datur intelligentia novi testamenti. Jac. 1, siquis vestrum indiget sapientia, petat a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei: postulet in fide nihil haesitans. Ecce habes expresse quod merito fidei datur intelligentia Scripturae. Vere ergo dicitur hic, bilibris tritici denario et tres bilibres hordei: idest sana intelligentia veteris testamenti, secundum utrumque sensum emitur et venditur denario: idest unitate perfectae fidei, sicut et novum. Et merito idem pretium est utrobique: quia eadem intelligentia est in utroque testamento. Quia rota est in medio rotae, Ezech. 1. In vanum ergo laborant haeretici, quia nunquam pervenient ad rectam intelligentiam Scripturarum nisi per unitatem perfectae fidei. Quia in malevolam animam non introibit sapientia. Item bilibris dicitur novum testamentum, propter duo, quae continet: praecepta scilicet et consilia. Unde juveni, qui dixit, domine, haec omnia servavi a juventute mea, respondet Deus, unum tibi deest. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia et cetera. Matth. 10. Et tres bilibres, sunt vetus testamentum propter tres partes, scilicet legem et prophetas et Agiographa: quarum habet duas libras: cerimonias exteriores, et veritatem latentem interius quae usque hodie occultatur Judaeis. Unde 2 Cor. 4, usque hodie cum legitur Moyses, velamen est positum super corda Judaeorum et cetera. Quia ipsi tenacissime adhaerent paleae, medullam interiorem non percipientes. Unde Job 30, mandebant herbas, et arborum cortices. Et vinum et oleum, ne laeseris. Tu scilicet qui sessor es equi rufi, idest bonos praedicatores, qui male viventes mordaciter increpant, et pusillos suaviter consolantur, et sicut Samaritanus, qui vinum et oleum imposuit vulneribus sauciati, Luc. 10. Et quod dicitur, ne laeseris, intelligitur de laesione animae; cui revera nullus potest nocere si ipse vult: corpus autem laedi potest et occidi, juxta permissionem Dei. Unde Job 2 dixit dominus ad Satan, ecce in manu tua est, verumtamen animam ejus serva. Item Matth. 10, nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Item per vinum et oleum intelligitur novum et vetus testamentum, quae praecepit Deus non laedi. Quia licet haeretici prave exponant, tamen veritas remanet incorrupta. Item bilibris tritici: est vetus et novum testamentum, quod denario, comparatur, idest vita aeterna. Unde quicumque ad habendas duas libras tritici accedunt, propter unum Deum habendum accedere debent, ut non aliud pretium sive mercedem quaerant, nisi vitam aeternam. Matth. 20, conventione facta ex denario diurno, misit eos in vineam suam: idest in sacram Scripturam. Tres vero bilibres, quae eodem denario comparantur, est fides Trinitatis operans per dilectionem Dei et proximi, ad cujus fidei medullam, quia nemo in hac vita recte attingere potest plene, jam recte non tritico sed hordeo comparantur. Unde pauci sunt, qui non solum disputare, imo cogitare de ea formident, pro ea tamen denarium recipient, si crediderint, quamvis non intelligant: hoc est ergo quod vox illa dicit bilibris tritici denario uno, intelligentia veteris et novi testamenti emitur a discipulis, et venditur a magistris pro vita aeterna. Nec enim aliud praemium debet quaerere doctor sacrae paginae, vel auditor, nisi vitam aeternam. Unde Job 28, dicitur de sapientia, nescit homo pretium ejus. Et infra, non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus. Proverb. 3, pretiosior cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari. Miserabiliter ergo decipiuntur, qui sacram paginam docent vel audiunt pro mercede temporali. Ideo dicitur Proverb. 23, noli vendere sapientiam et doctrinam, et intelligentiam. Sequitur, et vinum, et oleum ne laeseris. Vinum est legis austeritas; oleum, est Evangelii suavitas. Illud inebriat, istud sanat. Illud pungit, istud ungit. Illud mentes evertit, istud dementes convertit. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat: haec laeduntur quando prave intelliguntur. Vinum igitur et oleum laedit, qui vetus et novum testamentum male exponit. Ideo haereticis, qui significantur per equum, est vir justus, in quo est duplex libra, idest veritas et sapientia Christi, qui est triticum, de quo dicitur ad beatam virginem. Cant. 7, venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. Mirum est, quod dicit, quod virgo unum solum granum tritici habuit in ventre; et tamen dicit, venter tuus sicut acervus tritici. Sed hoc est, quod ex illo grano infinita grana oriuntur, et in illo erant omnia per virtutem. Unde Joan. 12, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Tres bilibres hordei, sunt fideles imperfecti, qui habent paleam tenacem, idest temporalium amorem. Unde hi significatur, Joan. 2, per hydrias capientes mensuras binas vel ternas: utrique denario empti sunt: idest sanguine Christi. Unde 1 Petr. 2, non corruptibilibus auro et argento et cetera. Cor. 6, empti enim estis pretio magno. Et quia imperfecti scandalizantur, perfecti vero non de facili; ideo dicitur Exod. 9, quod hordeum lesum est, eo quod virens esset. Triticum autem, et farrum non sunt laesa, quia serotina erant. Vinum: idest poenitentes, et oleum: idest misericordes ne laeseris, tu princeps, qui noces, quicumque sis. Et istos praecipue non laedit Deus, quia vicerunt. Unde supra 2, qui vicerit non laedetur a morte secunda, licet tangatur tribulatione praesenti, quae dicitur mors propria. Sap. 3, justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis, idest poena Inferni: poena autem mundi saepe tangit eos, et vult Deus ut hic tangantur. Gregorius, sancti poenam praesentem lucrum putant, quia per hanc aeternam evadere non ignorant. Sequitur. Et cum aperuisset sigillum et cetera. Quarta pars hujus capituli, ubi agitur de quarto statu Ecclesiae. In quo fuit persecutio sive pestis falsorum fratrum, idest hypocritarum, quos Diabolus tandem in Ecclesiam introduxit, per quos secretius et familiarius domesticos impugnat. Videns enim Diabolus, quod neque per paupertatem, et per violentas tribulationes, nec per astutias et fraudulentas haereses proficere potuit, immo per haec Ecclesiam robustiorem et cautiorem fieri vidit, hypocritas introduxit, vulpes subdolas, quae latenter vineam domini demoliri nituntur. Unde Cant. 2, capite nobis vulpes quae demoliuntur vineas. Dicit ergo. Et cum aperuisset, agnus, scilicet sigillum quartum: idest secreta status, quia manifestasset. Audivi vocem quarti animalis dicentis, veni et vide. Quartum animal fuit aquila altius ceteris volans, et clarius videns: et significat Joannem qui verbum apud patrem aeternaliter existens, et in mundo carnem factum temporaliter omnibus clarius Deo revelante prospexit. Et designat ordinem praedicatorum, contra haereticos verbi divinitatem simul et humanitatem fideliter praedicantium. Per equum autem pallidum designantur hypocritae, qui ut de religione laudentur, jejuniis et vigiliis, et aliis corporalibus exercitiis coram hominibus se affligunt. Unde vigore subtracto et sanguine minorato, quasi jam moribundi pallescunt: unde Matth. 5, de ipsis dicitur, exterminant enim facies suas ut videantur hominibus jejunantes: amen dico receperunt mercedem suam. Unde sequitur; et ecce equus pallidus, hypocritarum coetus falsa religione palliatus. De qua Job 15, congregatio hypocritarum sterilis. Et qui sedebat super eum: quasi ductor et rector ejus. Nomen illi mors: idest Diabolus, qui fuit primus auctor mortis. Sapient. 2, invidia Diaboli introivit mors in orbem terrarum, et Infernus: idest hypocritae, et caeteri, Inferno deputati, idest, sequebantur eum, idest imitabantur eum in culpam et in poenam. Unde Sapient. 2, cum dixisset Salomon, invidia Diaboli intravit mors in orbem terrarum, statim adjunxit. Imitabantur autem illum, qui sunt ex parte illius. Infra 20, Infernus et mors, idest peccatores, et Diabolus missi sunt in stagnum ignis. Vel Infernus dicitur sequi Diabolus, quia quos ille decipit, iste recipit. Isa. 5, dilatavit Infernus animam suam, et aperuit os suum, absque ullo termino. Et data est illi potestas, sed non voluntas mala, super quatuor partes terrae, idest super homines, qui in quatuor mundi partibus, scilicet oriente et occidente, meridie et Septentrione morantur. Vel super quatuor genera hominum, qui sunt in terra: Judaei, gentiles, haeretici, et mali Christiani. Vel super quatuor partes terrae, idest super illos omnes, qui quatuor cordis affectiones, scilicet timorem, amorem, gaudium, et dolorem in terrenis ponunt. De quibus dicit beatus Bernardus. Timent quae non oportet: amant quae non decet; gaudent vane: dolentque vanius. Unde Job 9, terra data est in manus impii, idest data est, in potestate Diaboli. Interficere gladio peccati. De quo Eccles. 21, quasi romphaea bis acuta omnis iniquitas, et plagae ejus non est sanitas. Fame idest defectu verbi divini. De qua Amos 8, mittam famem in terram: non famem panis, nec sitim aquae, sed audiendi verbum Dei. Et morte, idest doctrina mortifera. De qua Psal. venenum aspidum sub labiis. Et bestiis terrae, idest crudelibus mundi principibus, qui omnes devorant. De quibus Psal. ne tradas bestiis animas confitentes tibi. Item interficere gladio, perversae persuasionis. De quibus Psal. gladius eorum intret in corda ipsorum, et fame, scilicet terrena cupiditate. De qua dicitur Genes. 41, in cuncta terra Aegypti erat fames. Et morte peccati, quo a Deo separantur animae. De qua dicitur in Psal. non est in morte, qui memor sit tui. Et bestiis terrae, idest bestialibus praelatis. De qua Baruch 3, ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias, quae sunt super terram? Et cum aperuisset et cetera. Quinta pars capituli, in qua graves et magnas praedicit tribulationes: ne terrerentur electi, qui erant illis tribulationibus affligendi, propterea hic consolatur eos Joannes tripliciter. Primo, quia eas animas interfectorum, vidit sub altare, idest sub protectione Christi, qui eas defendebat. Secundo, quia singulos eorum singulis stolis vidit decoratos. Tertio, quia promissionem de implendo eorum desiderio audivit. Hoc ergo quintum sigillum, est consolatio animarum in aetate septima quiescentium, quae prius occulta erat. Sed fuit Joanni ostensa, et per eum Ecclesiae revelata, et sic fuit apertum sigillum. Dicit ergo et cum aperuisset agnus, qui alia aperuit sigillum quintum, idest secreta quinti status, vidi sub altare, idest Dei protectione, et Christi societate, animas interfectorum, propter verbum, idest propter praeceptum Dei, quod implebant. Vel propter Dei verbum, idest filium Dei, quem asserebant esse Deum et hominem. Vel propter Evangelium, quod praedicabant, et propter testimonium, idest Christianitatis titulum, quod habebant in corde, et testabantur voce et opere. Rom. 10, hoc est verbum fidei, quod praedicamus: quod si confitearis in ore tuo dominum Jesum Christum, et in corde tuo credideris, secundum quod dominus excitavit illum a mortuis, salvus eris. Vel propter testimonium nativitatis, passionis, et ascensionis Christi, quod habebant et aliis testificabantur in praedicatione. De quo dicitur Act. 4, virtute magna reddebant testimonium resurrectionis Jesu Christi domini nostri. Altare ergo dicitur Christus, super quod oblationes et sacrificia nostra Deo patri offerimus. Unde fere omnes orationes nostrae per ipsum terminantur. Unde infra 8, dicitur, alius Angelus venit, et stetit ante altare, habens thuribulum aureum. Unde bene dicuntur esse animae martyrum sub altare, quasi membra sub capite, per humilitatem idest subjectae, per charitatem adhaerentes Deo. Et clamabant voce magna: idest affectu, et desiderio magno. De quo clamore dicitur in Psal. clamaverunt justi, et dominus exaudivit eos. Item: et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. Sic clamabat Moyses, Exod. 14; sic Susanna, Dan. 3. Dicentes, idest desiderantes. Quia desiderium est dictio hominis interioris, quam Deus audivit. Psal. desiderium pauperum exaudivit dominus, praeparationem cordis eorum audivit auris tua. Usquequo, idest usque ad quod tempus expectas, domine, qui potes omnia, sanctus, in operibus tuis, et verus in promissis usquequo non vindicas sanguinem nostrum, idest effusionem omnem sanguinis nostri, poenas debitas interfectoribus interserendo? Et hoc dicunt sancti non poenam male optando, vel in ea delectando: sed justitiae Dei aggratulando, et voluntati divinae se conformando. De cujus impletione gaudent. Ita enim sunt sancti juncti Deo, ut de omni voluntate Dei gaudeant, etiam de poenis parentum inquantum sunt volitae a Deo. Unde Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam. Ad majorem autem expressionem desiderii eorum repetit idem verbum dicens, et non vindicas, et debet subintelligi, usquequo, quasi, et usquequo, non vindicas, nos scilicet de his, qui habitant in terra, non solum corporis habitatione, sed mentis affectione. De quibus dicitur 4 Reg. ecce habitatio civitatis, scilicet Hierico, idest mundi, optima est. Ita videtur mundi amatoribus, quod sit bona propter divitias, melior propter delitias, optima propter honores. Sed e converso mala est propter divitias, quia cito pereunt. Pejor propter delitias, quia cito transeunt. Pessima propter honores, quia nimis affligunt. Propter quod dicitur infra 8, vae, vae, vae habitantibus in terra. De his autem conqueruntur sancti, quia propter amorem terrenorum capti non festinant ad caelum, ut sic impleretur numerus electorum, et sic sancti consummarentur in gloria, utraque stola recepta. Non enim consummabuntur sine nobis. Unde Hebr. 12, Deo pro nobis aliquid melius providente, ut non consummarentur sine nobis. Vel: usquequo non vindicas de his, qui habitant in terra, separando scilicet bonos a malis, ut utrique vadant ad loca sua: scilicet boni in caelis, ubi est eis paratus locus. Joan. 14, vado parare vobis locum. Et mali in Infernum, ubi est eis paratus locus, secundum merita eorum. Act. 1, de quo praevaricatus est Judas, ut abiret in locum suum. Similem quaestionem facit Habacuc 1, usquequo domine clamabo, et non exaudies? Vociferabor vim patiens, et non salvabis? Quare respicis contemptores, et taces, conculcante impio justiorem se? Et datae sunt. Ecce post clamorem sanctorum, datur consolatio de premii collatione, et spei confirmatione, de malorum punitione et bonorum salvatione. Et patet hic admirabilis largitas pietatis divinae, quae petentibus unum, scilicet liberari se a consortio malorum, dat quatuor: scilicet consolationem de praemii adeptione, de spei confirmatione, de malorum punitione, de bonorum salvatione: et in his omnibus est sanctorum consolatio. Dicit ergo, et datae sunt illis, scilicet sanctis clamantibus, singulae stolae albae, idest unicuique beatitudo animae, et dictum est illis, idem a Deo inspiratum, ut requiescerent tempus adhuc modicum, idest diem generalis resurrectionis patienter. Et dicit, modicum, quia brevis est cursus totius temporis, respectu futuri. Joan. 16, modicum, et jam non videbitis me et cetera. Et promittitur hic eis adimpletio sui desiderii de sua salvatione, et hostium suorum vindicatione, quia quod differtur non aufertur. Quantum autem, idest usque ad quod tempus debeant expectare, determinat. Donec impleatur numerus conservorum illorum, qui Deo sicut ipsi serviunt. Et fratrum eorum, qui ad eamdem haereditatem vocati sunt, qui interficiendi sunt sicut et illi, scilicet eadem causa qua illi, scilicet propter verbum Dei, et testimonium Christi. Et confirmatur hic spes eorum de salvatione fratrum suorum, et receptione corporum propriorum in generali resurrectione. De quo dicitur Isa. 26, vivent mortui tui, interfectique mei resurgent. Et de vindicta malorum statim post subjungit, egredietur dominus de loco sancto suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum, et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos. Et vidi cum aperuisset et cetera. Sexta pars: in qua agitur de sexto statu Ecclesiae, et de apertione sexti sigilli, quae nihil aliud est quam persecutionis futurae ostensio, tempore Antichristi: haec autem erit duplex. Una corporalis, quae in tantum desaeviet in sanctos, quod multi timore cadent, et si fieri posset moverentur electi, ut dicitur Matth. 24: et de hac primo agitur hic. Alia erit spiritualis, quae scilicet erit impedimentum praedicationis verbi Dei, quia sancti non permittentur praedicare: et de hac agetur in principio septimi capituli, in qua agetur de sexto statu Ecclesiae. Haec autem praedicuntur a Joanne duplici ex causa: primo, ut moderni ex contemplatione futurorum sanctorum animentur ad tolerantiam praesentium tribulationum. Quia istae tribulationes, quas modo sustinent, quasi nihil sunt respectu futurarum. Secundo, ut cum venerint, minus gravent, quia jacula quae praevidentur minus feriunt, idest feriendo minus laedunt, sicut dicit Gregorius. Dicit ergo, et vidi, oculis mentis, cum aperuisset agnus scilicet, sigillum sextum, idest sextum statum Ecclesiae futurum tempore Antichristi, ostendit scilicet. Et ecce: nota est admirationis. Terrae motus factus est magnus. Ad literam, quia terra movebitur, sicut dicitur Matth. 24, et Aggaeus: adhuc modicum, et movebo caelum et terram, mare et aridam. Vel terraemotus magnus, idest terrenorum commotio magna contra sanctos. Et dicit, magnus, quia si semper desaeviant mali contra bonos, tunc apertius et crudelius insurgent in eos. Unde Matth. 23, consurget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; et erunt pestes, et fames, et terraemotus per loca: haec omnia initia sunt dolorum. Et nota quod dicit terraemotus, non aeris, vel aquae, vel ignis. Quia propter amorem terrenorum spernunt persecutiones bonorum, qui terrena despiciunt, et despicienda ostendunt. Et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus. Ad literam, tunc obscurabitur sol et luna et cetera luminaria caeli. Unde Joel 2: contremuit terra a facie ejus, moti sunt caeli: sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. Praeteritum ponit pro futuro, prophetica certitudine, vel mystice. Et sol, idest Christus. De quo Psal. ortus est sol, et congregati sunt, dispersi sunt. Et Malachiae ult. vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiae, et sanitas sub pedibus eorum, factus est niger tamquam saccus cilicinus, idest non lucebit miraculis; immo e contra Antichristus, et sui multa miracula facient, et ideo multi movebuntur. Matth. 24, surgent pseudo Christi et pseudo prophetae, et dabunt signa maxima, et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Sacco cilicino comparat eum Joannes, quia mali tunc reputabunt Christum fuisse indutum solo sacco nostrae mortalitatis, et peccati Cilicio obvolutum, idest reputabunt eum hominem peccatorem. Ipse autem homo fuit non peccator: sed similis peccatori in poenalitatibus. Saccum enim nostrum induit, sed non meritum sacci habuit. Unde ipse dicit per Psal. conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia, in resurrectione. Sed, quia non erat licitum indutum sacco in palatium regis intrare, ut dicitur Esther 5, unde Zach. 3, dicitur de Jesu sacerdote magno, Jesus indutus erat vestibus sordidis et stabat ante faciem Angeli. Qui respondit, et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens, auferte vestimenta sordida ab eo: et dicit ad eum: ecce abstuli a te iniquitatem tuam, idest mortalitatem et poenalitatem assumptam pro nostra iniquitate toleranda, et indui te mutatoriis. Et luna, idest Ecclesia a sole Christo illuminata facta est reputatione malorum, tota, idest totaliter secundum omnem statum sui. Ut sanguis vilis et peccatrix. Quia sublato fundamento, necesse est ut aedificium corruat. Nomine sanguinis, accipitur peccatum propter horrorem. Oseae 4, sanguis sanguinem tetigit, idest peccatum peccato additum est. Vel sanguis sanguinem tangit, quia poena peccato redditur statim. Item, et sol, idest coetus major ardens et lucens igne charitatis, luce fidei. Factus est niger, idest vilis reputabitur, et afflictus multis tribulationibus, exterius niger erit, sed candorem animae non amittet. Cant. 1, nigra sum sed formosa. Tamquam saccus cilicinus, qui vilis et asper a Cilicio, vel a Cilicia dictus, ubi primo inventum fuit Cilicium, quo utuntur poenitentes. Et per hoc notatur, quod sancti in magna asperitate et vilitate erunt. Et luna tota, idest totus coetus mediocrium. Facta est ut sanguis, idest quasi homicidae occidentur, et suo sanguine respergentur, et stellae caeli, idest montes aliquid luminis in illa tenebrosa persecutione habentes, de caelo, idest a fide ceciderunt, idest cadent. Super terram, idest adhaerentes terrenis promissionibus Antichristi. Eusebius: et multos hodie avertit a Christo amor terrenorum. Infra Tim. 6, radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes, a fide erraverunt, et inseruerunt se doloribus multis. Ibi dicit Glossa, qui veram fidem habent de Christo, non cupiunt in his miseriis divites fieri. Modum autem cadendi determinat dicens, sicut ficus emittit grossos suos, inutiles fructus, qui non firmiter adhaerent ramis arboris. Cum a vento magno movetur. Per hoc ostendit, quod magnae erunt persecutiones Antichristi, et quod minores quamplurimi cadent a fide faciliter, sicut grossi in magno vento de facili cadunt. Sed, sicut dicit Glossa, illos qui Christo vero amore serviunt non permittet cadere Christus, sicut bonae ficus non cadunt impulsu ventorum. Sequitur, et caelum, idest Ecclesia stellata virtutibus, lucens sapientia, rotunda fide, alta conversatione, mobilis obedientia, firma patientia, et caelum recessit, idest domus Christi recessit, idest recedet, a malis fide, et opere eis dissimilis. Vel caelum, idest evangelica doctrina. Recessit, idest recedet tunc a sanctis. Quia prae nimietate persecutionum non audebunt nec poterunt praedicare. Sicut liber involutus, in quo literae sunt clausae, sed non apparent: ita tunc in sanctis erit sapientia, et scientia legis: sed non apparebit. Erit etiam in sanctis fides, et sanctitas, sicut et modo: sed non apparebit, quia non facient mirabilia. Isa. 30, erit visio omnium sicut verba libri signati, ubi literae non apparent licet sint ibi. Vel ad literam: tunc recedent boni, et abscondent se latentes in cavernis et speluncis. Sicut de primitivis sanctis dicitur Hebr. 11, in solitudinibus errantes, in montibus et cavernis terrae. Isa. 26, vade populus meus, intra in cubicula tua, et claude ostia super te; abscondere modicum donec pertranseat indignatio mea, scilicet in morte Antichristi. Et omnis mons, idest majores de ecclesiastica vita et scientia eminentes, et insulae, idest sancti undique tribulationum fluctibus transibunt, de locis suis motae sunt, idest movebuntur ad literam, quia separabunt se a malis corporaliter et spiritualiter. Vel montes dicit, superbos et elatos. Insulas vocat divites mundi negotiis agitatos, qui tempore persecutionis illius movebuntur de locis suis, idest a fide et charitate, licet de se modo magna praesumant contra illud Eccles. 10, si spiritus potestatem habentis ascenderit supra te, locum tuum ne dimiseris. Et reges terrae, idest sancti se ipsos regentes, motus carnales, quasi latrunculos trucidantes et de se ipsis justitiam facientes quasi boni reges et principes, idest illi qui suis sensibus, et membris et moribus principantur. Et tribuni illi qui tres vires animae in suis actibus ordinare noverunt, et divites, divitiis virtutum et bonorum operum. Et fortes contra hostium tentationes. Et omnis servus, idest conjugatus et liber, idest solutus: vel omnis servus Dei, et liber a servitute, absconderunt se, idest abscondent se, in speluncis et petris montium, idest sanctorum Angelorum suffragia postulabunt, ut eorum precibus mereantur evadere poenas et misericordiam judicis consequantur. Et dicunt orando, montibus et petris, idest Angelis et aliis sanctis, cadite super nos, idest precibus vestris protegite nos, et abscondite nos sub velamento orationum vestrarum. A facie, idest ab animadversione sedentis super thronum, idest Christi secundum divinitatem. Et ab ira agni, idest Christi secundum humanitatem. Causam autem quare sic rogabunt sanctos subjungit dicens: quoniam veniet dies magnus irae ipsorum, idest dies judicii, quando Christus ostendet iram suam malis. De qua ira dicit Psalm. domine ne in furore tuo et cetera. Et quis poterit stare nisi sit adjutus precibus vestris? Non quod tunc valeant preces sanctorum; sed modo valent, ut tunc possint homines stare securi. Hoc dicitur Malach. 3, ecce dies veniet, dicit dominus, nomen domini venit de longinquo, ardens furor ejus et gravis ad portandum et cetera. Psalm. quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Moraliter ab illo loco, sol, idest praelatorum coetus, qui debent splendore suo alios illuminare ad cognitionem Dei et calore suo inflammare in amore Dei et proximi. De quo Isa. 30, lux solis septempliciter erit sicut lux septem dierum. Ita lucem omnium superabit lux praelatorum; ut sicut praesunt dignitate, sic praesint sapientia et sanctitate. Vel lucebunt praelati per septem opera misericordiae quae continentur in hoc versiculo: visito, poto, cibo, solor, tego, colligo, condo. Item per dispensationem septem sacramentorum quae continentur in hoc versiculo: cingo, firmo, ligo, cibo, nubo, clericus, ungo. Factus est niger negotiorum terrenorum solicitudine. Thren. 4, denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis. Facies est dignior et sublimior pars hominis; et ideo significat praelatos. Tamquam saccus qui est totus pilosus, et per hoc innuitur magna cupiditas praelatorum. Isa. 14, replebuntur domus eorum draconibus, idest detractoribus, et habitabunt ibi struthiones, idest hypocritae, et pilosae saltabunt ibi, idest cupidi et avari officiales, et respondebunt ululae in aedibus suis, idest joculatores et saltatrices et Sirenae in aedibus voluptatis, idest adulatores. Item Isa. 34, in aedibus ejus spinae, idest divitiae, et urticae, idest deliciae quae generant carnis pinguedinem, et paliurus in munitionibus ejus, idest avarus praelatus, et cubile draconum et pascua struthionum et occurrent Daemonia, Onocentaurus et pilosus clamabunt alter ad alterum, nobilitas ad avaritiam. Et luna tota facta est ut sanguis, idest Ecclesia tota facta est ut carnalis, fundata in sanguine non apostolorum, sed nepotulorum et consanguineorum procedens et per successionem sanguinis; quia fere ubique nepos, avunculus et consanguineus consanguineo succedit in beneficio. Unde vere potest dicere Ecclesia, quod dixit Moysi uxor sua: sponsus sanguinis tu mihi es. Oseae 4, sanguis sanguinem tetigit, idest nepos nepoti succedit. Jerem. 2, in menstruis inveniet eam. Joel 3, sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniat dies domini magnus et horribilis. Abundantia, idest sanguis Ecclesiae signum est appropinquantis judicii. Et stellae caeli, idest claustrales viri. De quibus Eccles. 43, gloria stellarum species caeli, de caelo ceciderunt super terram, idest de caelesti vita ad terrenam. Vel de claustrali ad mundanam. Psalm. commixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum. Matth. 24, sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo, idest monachi exibunt de claustro discurrentes per mundum, propter divitias terrenas. Exod. 5, dispersus est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas. Sicut ficus emittit grossos suos, ita emittit claustrum inutiles monachos ad peragendum negotia terrena, vel ad causas tractandas. Cum a vento magno movetur, cum aliqua tribulatio oritur. 1 Corinth. 6, judicia saecularia si habueritis, contemptibiles qui in Ecclesia sunt illos constituite ad judicandum. De his dicit Judas in canonica sua. Hi sunt sidera errantia, quibus procella tenebrarum conservata est in aeternum. Sed stellae manentes in ortu et cursu suo pugnaverunt adversus Sisaram. Et caelum, idest clericorum coetus. Recessit a promissione sua, in ordinum susceptione, quando dixit, dominus pars haereditatis meae et calicis mei tu es, qui restitues haereditatem meam mihi. Quare ergo non sunt contenti clerici hac partitione? Quia recesserunt ab ista promissione. Sicut liber involutus, ubi nulla eruditio vel doctrina potest haberi, nec litera videri, nec verbum eruditionis audiri. Isa. 34, attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus nullo introeunte. Nullus haereticus, nullus Judaeus, nullus gentilis modo in Ecclesia intrat: quare? Nisi quia involutus est liber, idest clerici qui sunt libri laicorum. Isa. 34, complicabuntur sicut libri caeli. Et omnis mons, idest praelatus superbus, et insulae, idest temporalibus curis agitati, de locis suis, idest de fide Ecclesiae motae sunt. Quia haec duo, scilicet superbia et avaritia, inducunt principaliter in haeresim. De superbia habetur Eccles. 10, initium superbiae hominis apostatare a Deo. De avaritia, 1 Tim. 6, radix omnium malorum cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide. Reges terrae, idest archiepiscopi, et principes, idest episcopi. Et tribuni, idest archidiaconi, et divites, idest presbyteri, et fortes, idest diaconi, et omnis servus, idest laicus, et liber, idest clericus. Absconderunt se in speluncis, idest fugerunt ad claustra, petentes orationes claustralium, et petris montium, idest ad duram vitam sanctorum. Psalm. petra refugium herinaciis. Job 39, in petris manent. Et dicent montibus, et petris ad literam, cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira agni, quoniam veniet dies magnus irae ipsorum, idest reproborum, idest ad animadversionis Dei contra eos: quasi dicat: libentius vellent mali a montibus opprimi, quam judicem iratum videre et sententiam ejus audire. Unde immanitatem terroris illius diei exprimere volens Joannes exclamat dicens, et quis poterit stare? Quasi dicat: nullus per se. Job 25, luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu ejus; quanto magis homo putredo et filius hominis vermis? Item in eodem 26, cum vix parvam stillam sermonum ejus audiverimus, quis poterit tonitruum magnitudinis ejus intueri? Hoc totum malum provenit a malitia praelatorum, qui si essent boni, tota Ecclesia esset bona; sed quia mali sunt pro majori parte, ideo infiniti sunt mali. Isa. 13, stellae caeli et splendor eorum non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo.







Subpages (1): Chapter 7
Comments