Home‎ > ‎Revelation‎ > ‎Hugh of St. Cher on Revelation- Latin‎ > ‎Introduction‎ > ‎Chapter 1‎ > ‎Chapter 2‎ > ‎Chapter 3‎ > ‎Chapter 4‎ > ‎Chapter 5‎ > ‎Chapter 6‎ > ‎Chapter 7‎ > ‎

Chapter 8

> ‎Chapter 9‎ > ‎Chapter 10‎ > ‎Chapter 11‎ > ‎Chapter 12‎ > ‎Chapter 13‎ > ‎Chapter 14‎ > ‎Chapter 15‎ > ‎Chapter 16‎ > ‎Chapter 17‎ > ‎Chapter 18‎ > ‎Chapter 19‎ > ‎Chapter 20‎ > ‎Chapter 21‎ > ‎Chapter 22‎ >

Et cum aperuisset sigillum et cetera. Hoc est octavum capitulum, in quo incipit tertia

visio, in qua agit Joannes de septem Angelis tubis canentibus, per quos designatur universitas praedicatorum, turbines persecutorum et retributiones praemiorum annunciantium: et incipit ab exordio nascentis Ecclesiae, et perducit usque ad finem. Unde hic ostenditur Joanni, quomodo praedicatores consolantur Ecclesiam in quolibet statu ejus. Et patet ordo visionis hujus ad praecedentem. In illa enim aperiuntur omnes status Ecclesiae, in quibus multas sustinuit passiones. In ista ponuntur consolationes quas habuit a praedicatoribus. Continet autem haec visio quatuor capitula: scilicet octavum, nonum, decimum, et undecimum. Et dividitur haec visio principaliter in duas partes. In prima agit de his generaliter, ponens quaedam communia toti visioni. In secunda agit singulariter de unoquoque Angelo, ibi, et primus Angelus, circa medium hujus capituli. Hoc autem capitulum dividitur in duas partes. In prima ostenditur Joanni sermo, sive ornatus, septem Angelorum, et praeparatio eorum. In secunda agitur sigillatim de clangore quatuor Angelorum, et quid factum est in clangore eorum, ibi, et primus Angelus. Dicit ergo. Et vidi spirituali visione septem Angelos, idest praedicatores universos, qui dicuntur septem propter septenarium, qui est numerus universitatis, vel quia septem donis sunt perfecti, et septem vitia praedicando eradicant, et septem virtutes plantant, et septem sacramenta annunciant. Unde Jerem. 1, constitui te super gentes et regna: ut evellas, et destruas, disperdas, et dissipes. Haec quo ad vitia, quae quatuor modis committuntur, scilicet delectatione, consensu, opere, commissione. Ideo ponit quatuor verba ad idem pertinentia. Et sequitur, et aedifices, mores, et plantes, fidem. Vel ideo dicuntur septem quia fidem Trinitatis praedicant per quatuor partes mundi; vel quia in omnibus statibus Ecclesiae, qui sunt septem, erunt praedicatores Ecclesiam consolantes: ostendendo praemia bonorum, et damnationem malorum. Vocat autem eos Angelos, quia missi sunt ad serviendum aliis, non ut serviatur eis, sicut dominus eorum. Matth. 20. Filius hominis non ministrari venit, sed ministrare et cetera. Hebr. 1, omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi et cetera. Roman. 10, quomodo praedicabunt nisi mittantur? Item vocat eos Angelos, quia debent esse spirituales, non carnales. Psalm. qui facit Angelos suos spiritus. Item quia debent jugiter vacare contemplationi caelestium. Matth. 18, Angeli eorum semper vident faciem patris qui in caelis est. Stantes, idest secure laborantes, non timore corruentes, nec otio torpentes. Psalm. mane astabo tibi, et videbo. Item stantes, idest obedire, ire, et purgare paratos. Joan. 15, posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat apud me in deposito, donec ego reddam vobis. 2 Tim. 1, scio cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum servare. Vel stantes, quia quandoque praedicatores stando praedicant populo, quia dominus stans praedicavit turbae. Luc. 6. Claustralibus autem praedicavit sedendo. Matth. 5. In quo notatur quod claustralibus est praedicandum otium contemplationis, laicis vero labor actionis. In conspectu Dei active, idest ut Deum conspiciant, et alios conspicere doceant. In primo notatur, quod pura intentio praedicatorum debet esse pure ad Deum, non ad aliud emolumentum. Et finis debet esse ut alios faciant, ut doceant videre Deum, nunc per fidem, ut postea per speciem. Vel in conspectu Dei, quia quicquid dicant vel faciant conspiciuntur a Deo. Boetius, magna nobis necessitas indicta est nisi dissimulare velimus, cum cuncta agamus ante oculos judicis cuncta cernentis. Ideo dicit 3 regum 17, vivit Deus in cujus conspectu sto. Et datae sunt illi septem tubae, idest officium praedicationis, quod septem tubis designatur eadem ratione, qua praedicatores dicuntur septem: vel quia per praedicationem septem murationes mundi, quod significatur per Jericho, destruuntur, Josue sexto. Prima est amor divitiarum, secunda amor delitiarum, tertia ambitio honorum, quarta amor parentum, quinta oblivio Dei, sexta ignorantia sui, septima contemptus Evangelii. Funes quibus Samson fuit ligatus, sed irruente spiritu in eo disrupit eos, sicut filum stupae solvitur ad ardorem ignis. Judicum 16, Samson interpretatur sol eorum. Hic est praedicator, qui debet alios exemplo vitae informare, et luce doctrinae illuminare, unde Matth. vos estis lux mundi. Unde patet quod nihil debet esse in praedicatore quod sit inunctio mundi, cum officium suum sit dirimere muros Jericho. Vide ergo quomodo capta et diruta fuit Jericho. Sacerdotes tulerunt tubas, quorum usus erat in jubilaeo, et clangentes, et septies circuientes civitatem, in septimo circuitum tubis clangentibus muri Jericho funditus corruerunt. Sacerdotes tubis clangentes typum gerunt praedicatorum, qui debent tenere in manu tubas, et clangere ore, sicut de domino dicitur Act. 1, coepit Jesus facere et docere. Septem circuitus Jericho sunt septem considerationes mundi: quas si haberent frequenter praedicatores in corde et in ore, tunc muri Jericho in seipsis corruerent, et postea in aliis corruere facerent. Prima est consideratio vanitatis, quia vana sunt omnia in mundo. Sapient. 5, transierunt omnia, quae sunt in mundo, velut umbra. Psalm. filii hominum usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Eccle. 1, vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Rom. 8, creatura vanitati subjecta est. Secunda est consideratio utilitatis, quia vilia sunt omnia quae in mundo sunt. 1 Joan. 2, omne quod in mundo est et cetera. Philipp. 3, omnia arbitratus sum ut stercora, quibus nihil est vilius. Tertia est consideratio brevitatis. Eccl. 11, omnis potentatus brevis vita. 1 Cor. 6, praeterit figura hujus mundi. 1 Joan. 1, transit mundus, et concupiscentia ejus. Quarta consideratio est instabilitatis. Thren. peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est. Unde appellatur mare. Isa. 57, impii quasi mare fervens quod quiescere non potest. Quinta est consideratio infidelitatis, quia nulla fides seu fidelitas in mundo invenitur. Oseae 4, non est misericordia, non est veritas, non est scientia Dei in terra. Luc. 43, putas filius hominis cum venerit inveniet fidem super terram? Item 9, unusquisque se a proximo suo custodiat, et in fratre suo non habeat fiduciam. Sexta est consideratio falsitatis seu hypocrisis, quia alius est mundus, alius apparet. Job 20, gaudium hypocritae ad instar puncti. Ideo dicitur Nahum 3, qui viderit se resiliet a se. Septima est consideratio malignitatis. 1 Joan. 5, totus mundus in maligno positus est, caveat maledictionem Josue 6, in die illo imprecatus est Josue dicens, maledictus vir coram domino, qui resuscitaverit et aedificaverit civitatem Jericho, in primogenito suo, fundamenta illius jaceant, et in novissimo librorum ponat portas ejus. Et alius Angelus. Hic agit de Christo Joannes, de quo est tradita praedicatio septem praecedentium Angelorum, de quo multa dicit alius Angelus, idest Christus Jesus, qui dicitur Angelus: idest patris nuntius. Ipse enim nunciavit patrem in mundo. Joan. 1, unigenitus qui est in sinu patris ipse vobis enarravit illum. Et bene dicitur alius; quia cunctis praedicatoribus, et gratia, et sanctitate, et virtute, et potentia, et sapientia, et dignitate remotus. Unde Isa. 9, et vocabitur nomen ejus, magni consilii Angelus. Venit quando carnem humanam, et animam rationalem sibi univit. Psalm. tunc dixi, ecce venio et stetit quasi agnus immolari, vel quasi sacerdos immolare paratus. Ante altare, idest ante crucem, et in hoc ostenditur promptitudo obedientiae ipsius. 1 Philipp. 2, humiliavit se factus obediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis. De quo Isa. 19, in die illa erit altare domini in medio terrae Aegypti, et titulus domini juxta manum ejus, quia super caput ejus imposuerunt causam ejus scriptam, Jesus Nazarenus rex Judaeorum, Matth. 28. Item Isa. 60, offerentur super placabili altari meo et domum majestatis meae glorificabo. Et bene dicit placabili, quia per crucem Christi placatus est nobis Deus pater. Et vide quam signanter dicit, venit et stetit. Per hoc enim innuit et ostendit Christi humanitatem et divinitatem: venit quippe pertinet ad humanitatem, per quam transit de loco ad locum. Stare vero ad divinitatem, per quam ubique stat immobilis, juxta illud Jerem. caelum et terram ego impleo. Demum ostendit, quod Christus licet staret ut Deus, tamen potuit immolari, quia habuit verum corpus mortale. Unde dicit: habens thuribulum aureum in manu sua. Thuribulum apertum est superius, clausum inferius: per quod significatur quod corpus Christi non opere inferiori, scilicet humano, sed divino formatur, idest factum fuit. Unde Luc. 1, spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi, idest umbram capiet in te, vel de te, vel umbram faciet, idest refrigerium. Item thuribulum multa habet foramina, et Christus habuit quinque vulnera. Cant. 2, veni columba mea in foraminibus petrae. Jerem. 48, esto quasi columba nidificans in summo ore foraminis. Sed in thuribulo sunt foramina ex parte superiori. Et Christus non ex culpa sua, sed ex mera misericordia vulneratus fuit. Isa. 53, oblatus est quia ipse voluit (non quia meruit) quia peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ejus. Item in thuribulo crematur thus, ut domino offeratur; et per Christum omnes orationes Ecclesiae diriguntur. Unde fere omnes orationes finiuntur, per dominum nostrum Jesum Christum. Aureum autem dicitur, non deauratum; quia non sanctificatum, sed sanctum factum est. Unde Luc. 1, quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei. Jerem. 21, suscitabo David germen justum, idest Christum qui fuit justus in germine. Auri fulgor significat innocentiae puritatem, quam Christus super omnes habuit. 3 regum 7, fecit Salomon thuribulum ex auro purissimo. Corpus domini fuit aurum purum in Adam ante peccatum, sed factum est impurum per peccatum. Unde Thren. 4, filii Sion inclyti (Adam et Eva scilicet), amicti auro primo. Quomodo reputata est in vasa testea opus manuum figuli? Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus? Purius fuit in beata virgine post sanctificationem. Postea fuit purissimum in Christi assumptione. In Adam fuit purum, quia peccatum non fecit. In beata virgine fuit purius, quia nec peccavit, nec peccare potuit, nec voluit, et ita fuit tunc purissimum. Proverb. 25, aufer rubiginem de argento (idest de beata virgine), et omnem fomitem, et peccati originem, et egredietur vas purissimum, idest corpus Christi. De quo Ecclesiasti. 5, quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso. Et sic dicitur habere thuribulum in manu sua, quia quomodo et quando voluit natus et passus et resurrexit. Item beata anima ejus ad Adam, quia non habuit fomitem qui est in nobis origo rebellionis. Unde Galat. 5, caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem. Et hoc significatum fuit Gen. 7, ubi omnia animalia fuerunt pacata in arca, scilicet omnes motus concordes in Christo. Unde Psalm. anima mea in manibus meis semper. Job 20, animam meam porto in manibus meis. Item thuribulum aureum est sancta Ecclesia igne divini amoris accensa. Clausa inferius ad terrena, aperta superius ad caelestia. In qua sunt carbones, idest ignea desideria vel animae charitate ignitae. De qua ascendit fumus orationis et sanctae devotionis. Unde Psalm. dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Et bene dicitur aureum propter fulgorem sapientiae, et charitatis, et obedientiae quo vestita est Ecclesia. 3 Reg. 10, fecit Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis. Glossa dicit, habens thuribulum, idest apostolos qui sunt vas ignis, idest spiritus sancti, de quibus exeunt orationes quae elevantur coram Deo, et data sunt ei, idest Christo, incensa multa, idest orationes multae Deo acceptabiles a sanctis oblatae, ut daret ipse, idest patri repraesentaret, de orationibus sanctorum omnium. Non dicit orationes, sed de orationibus, quia non omnes orationes repraesentat Christus patri, quia aliquando petunt quod non esset petendum, ut patet in Paulo qui petiit stimulum carnis amoveri a se. 2 Corinth. 12. Sed illas tantum repraesentat quae pertinent ad salutem, quia illas exaudit. Joan. 16, si quid petieritis patrem in nomine meo dabit vobis. Super altare aureum, idest super crucem, ubi oravit pro peccatoribus. Luc. 25, pater, ignosce illis: quia nesciunt quid faciunt. Et dicitur crux altare, quia ibi oblatus est. Aureum vero dicitur, quia ex sola charitate passus est et crucifixus. Jerem. 31, charitate perpetua dilexi te; ideo attraxi te miserans. Quod totum ipse fecit in cruce, unde omnem virtutem attrahendi habuit. Tria enim naturaliter attrahunt: scilicet vacuum, calidum et simile: et ipse fuit ibi vacuus per humilitatem. Philipp. exinanivit semetipsum formam servi accipiens. Item calidus fuit per charitatem. Joan. 15, majorem hac dilectionem nemo habet. Fuit etiam similis nobis passibilis, et tunc refecit in nobis ipse similitudinem quam perdideramus. Rom. 3, quos praescivit hos et praedestinavit conformes fieri imaginis filii Dei. Propter hoc ipse dicit, Joan. 12, ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Ergo qui non trahitur ab eo, nil est. Quod est ante thronum in conspectu Dei, idest in beneplacito Dei. Quia passio Christi in cruce, Deo placuit, licet crucifixio Judaeorum ei displicuerit. Unde dicitur, actio displicuit, passio grata fuit. Vel ante thronum Dei, idest coram Ecclesia, quae est thronus Dei. Et ascendit fumus incensorum, idest compunctio cordium devotorum procedens de orationibus sanctorum: sicut enim fumus ex aromatibus accensis procreatur, sic virtus compunctionis ex studio gignitur orationum. Cant. 2, quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentari? Sed ne crederetur quod oratio sanctorum ab eis haberet virtutem, addit de manu Angeli, idest Christi, qui sanctorum orationibus dat virtutem ascendendi. Joan. 15, sine me nihil potestis facere. Et postea ostendit quomodo ascendunt orationes sanctorum, quas in manus suas recipit, et eas offert Deo patri, ostendit ei continue humanitatem assumptam et passam pro redemptione generis humani. Unde Joan. 2, si quis peccavit, advocatum habemus apud patrem, Jesum justum et purum, et ipse est propitiatio, non pro peccatis nostris tantum, sed pro peccatis totius mundi. Beatus Bernardus, securum accessum habes homo ad Deum, ubi habes filium apud patrem et ante filium habes matrem totius misericordiae. Ille ostendit patri latus et volnera: ista ostendit filio pectus et ubera: nulla possunt esse repulsa, ubi tot currunt charitatis insignia. Et accepit Angelus thuribulum aureum. Supra diximus thuribulum aureum significare humanitatem Christi vel apostolos, seu etiam Ecclesiam. Si primo modo accipiatur thuribulum pro humana natura Christi, tunc accepit Angelus thuribulum aureum, quando Christus in utero virginis assumpsit humanam naturam. Et implevit primo de igne altaris, idest eodem spiritu quem dedit Ecclesiae implevit seipsum. Joan. 1, vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis, et misit in terram, scilicet thuribulum plenum igne, idest seipsum plenum spiritu sancto, misit in mundum praedicare. Isa. 41, spiritus domini super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandum misit me. Nec calumniandum est, quod dicimus, quod Christus misit se, cum mittens sit dignior misso semper. Quia Christus Deus misit in terram Angelum, idest Christus Deus dignior est Christo homine. Vel sic. Et misit in terram Angelum, idest Christus spiritum sanctum in Ecclesiam. Act. 2, factus est repente de caelo sonus advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, idest totam Ecclesiam. Thren. 1, ignem misit de excelso in ossibus meis. Item accepit Angelus thuribulum aureum, idest Christus passioni exposuit corpus, scilicet quando ivit in Jerusalem, sciens quando ibi traderetur. Unde dixit discipulis suis, Matth. 20, ecce ascendimus Jerosolymam. Et filius hominis tradetur. Sed prius cum haberet thuribulum in manu, quomodo dicitur hic, quod accepit thuribulum in manu? Respondeo: prius habebat in potestate sua, sed nunc accepit in actu, quando spreto timore mortis ivit Jerusalem, ut ibi moreretur. Et implevit illud de igne altaris, idest charitatis qua dilexit nos, plenum fuisse monstravit, quia pro illa se tradidit. Juxta illud Psalm. zelus domus tuae comedit me. Ephes. 5, Christus dilexit Ecclesiam et semetipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret. Et bene dicit, implevit, quia plenus fuit afflictione et dolore propter Ecclesiam. Job 10, justus si fuero, non lavabo caput saturatus afflictione et miseratione. Psalm. repleta est malis anima mea. Et misit in terram thuribulum, scilicet in corpus suum, quod postea positum fuit in sepulchro. Isa. 10, in die illa, idest passionis, radix Jesse, quae stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, erit sepulchrum ejus gloriosum. Si autem per thuribulum intelligatur apostolorum coetus vel Ecclesia, ut dicit Glossa, tunc erit sensus, accepit Angelus thuribulum, idest Christus coetus apostolicum, quod prius habebat in manu, idest in potestate sua. Implevit illud de igne altaris, idest ardore charitatis, ut actu explerent ad quod electi erant. Act. 2, repleti sunt omnes spiritu sancto. Et misit in terram, idest in Ecclesiam praedicare et testificari. Luc. 10, misit illos binos ante faciem suam. Matth. 10, ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Et facta sunt ipsis Missis in praedicatione tonitrua comminationum et terraemotus magnus factus est, quibusdam motis ad poenitentiam, quibusdam ad indignationem et iram Christo discipulis et praedicatoribus. Unde Psalm. illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae, vidit et commota est terra, de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua: et septem Angeli, idest praedicatores universi qui habebant septem tubas, idest officium praedicationis, praeparaverunt se, ut tuba canerent, idest ut praedicarent. Tribus autem modis se praeparare debent sancti. Primo ut quae dicturi sunt in praedicatione prius ostendant opere, idest sua conversatione, juxta illud Act. 1, coepit Jesus facere et docere. Eccles. 18, ante judicium praepara justitiam, idest ante quam judices sis justus. Secundo ut prius addiscant quod judicent, vel quod praedicent. Eccli. 18, antequam loquaris disce. 1 Esdrae 7, Esdras paravit cor suum, ut addisceret legem domini et investigaret, et faceret et doceret in Israel praeceptum et judicium. Judith 4, congregaverunt frumentum in praeparationem pugnae. Tertio ut priusquam praedicent praevideant et cogitent secum, quando et quomodo et quid singulis personis praedicare oporteat. Nam aliter et aliud laicis, aliter et aliud clericis. Aliter et aliud prelatis, aliter et aliud subditis. Aliter et aliud servis, aliter et aliud dominis. Aliter et aliud viris, aliter et aliud mulieribus. Aliter et aliud juvenibus, aliter et aliud senibus. Aliter et aliud religiosis, aliter et aliud saecularibus. Aliter et aliud justis, aliter et aliud peccatoribus. Aliter et aliud duris, aliter et aliud mansuetis. Aliter et aliud Christianis, aliter et aliud infidelibus. Aliter et aliud rudibus, aliter et aliud perfectis. Aliter et aliud idiotis, aliter et aliud sapientibus praedicare oportet, sicut docet Gregorius in pastorali. Eccli. 33, vir sapiens plebem suam erudit et fructus illius sensus fideles sunt, quia quilibet habet aliquid utilitatis. Et nota quod dicit, tuba canerent. In tuba notatur terror, in cantu laetitia, quia praedicator et terrorem comminationis et laetitiam consolationis debet habere. Matth. 11, cecinimus vobis et non saltastis, lamentavimus vobis et non plorastis. Ideo in libro quem vidit Ezechiel. 2, erant scriptae lamentationes et carmen et vae. Item officium tubae erat vocare ad praelium contra mundum, contra carnem et contra Diabolum, ad convivium et festum quod faciet dominus in caelo electis suis. Isa. 25, faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae. Pingue medullatum dicit gaudium de praesentia omnis boni. Vinum defaecatum dicit gaudium de absentia omnis mali. Item tuba non sonat nisi manu teneatur, nec praedicatio valet nisi opere impleatur. Deuteronom. 33, in dextera ejus ignea lex. Item tuba arctior est ex parte canentis, latior ex parte audientis: sic vita praedicatoris, arctior debet esse quam populi: et praedicator sibi arctiora quam populo debet imponere. Sed heu modo fit e contrario. Unde Matth. 23, super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: quaecumque dixerint vobis facite, secundum autem opera eorum nolite facere; dicunt enim et non faciunt, et imponunt humeris onera gravia et importabilia, digito autem suo nolunt ea movere. Unde perversa est tuba, cum latum habet praedicator ad se, arctum autem ad populum; et ideo non potest bene sonare. Et primus Angelus tuba et cetera. Haec est secunda pars hujus capituli, quae agit de quatuor Angelis et clangore eorum: et dividitur in quatuor particulis secundum numerum Angelorum qui ibi sunt tubis canituri. Nam de tubicinio aliorum trium agitur in sequenti capitulo. Per hos autem septem Angelos signantur septem consolationes Ecclesiae, vel septem ordines praedicatorum, consolantium Ecclesiam, secundum septem status ipsius. Et nota quod hic dicitur Angelus tuba canere, in veteri testamento dicuntur sacerdotes tubis clangere. In veteri testamento est clangor tubae, quia incutit timorem. In novo est cantus tubae, quia invitat ad amorem. Dicit ergo, et primus Angelus, idest primus ordo praedicatorum, secundum ordinem narrationis. Nam ordo Angelorum intelligendus est secundum ordinem persecutionum Ecclesiae cui Diabolus a principio multas suscitavit, et dominus e contrario mittebat consolationes, sicut legitur in Judith. 1. Suscitavit Diabolus Judaeos, contra quos misit dominus apostolos. Secundo Romanos: contra quos misit dominus martyres. Tertio haereticos, contra quos misit dominus doctores. Quarto falsos Christianos, contra quos misit dominus pauperes praedicatores. Quinto mittet Antichristum, contra quem mittet dominus Eliam et Enoch. Sexto est ipsorum Daemonum saevitia, contra quam est ipse Deus qui solus potest Diabolum superare et ejus malitiam refrenare. His devictis pax est. Unde in voce septimi Angeli nullum obstaculum invenitur. Dicit ergo, et primus Angelus, idest primus ordo praedicatorum, tuba cecinit, idest consolando Ecclesiam praedicavit: hic fuit ordo apostolorum, qui prius praedicavit in Judaea contra saevitiam Judaeorum, quorum praedicatio fidelibus fuit cantus, idest dulcis et suavis, sed Judaeis clangor tubae terribilis. Quid autem secutum fuerit ad hanc tubam, subjungit, et facta est grando, idest terroris commotio in Judaeis qui partim fuerunt ad praedicationem apostolorum et ignis, idest ardor indevotionis et indignationis contra apostolos, quibus non poterant resistere. Juxta illud quod dominus dixit eis, Luc. 21, dabo vobis os et sapientiam, quibus non poterunt resistere omnes adversarii vestri. Act. 6, surrexerunt quidam disputantes cum Stephano, et non poterant resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur. Item in eodem 6, surrexerunt quidam disputantes. Audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum: quod erat signum maximae irae et indignationis. Item facta est grando, idest exterior persecutio Judaeorum in apostolos, et ignis, idest interior aemulatio eorumdem, et haec duo mixta sanguine. Nam Judaei ex nimio zelo et indignatione, sanguinem apostolorum effundere voluerunt et aliquorum effuderunt, ut Stephani et utriusque Jacobi et multorum aliorum. Haec mixtio fuit significata Exod. 9 ubi dicitur: grando et ignis mixta pariter ferebantur. Item possumus dicere, quod per grandinem intelligitur indignatio et ira et persecutio Judaeorum, per ignem inflammatio amoris et illuminatio cognitionis conversorum; quia apostolis praedicantibus, Judaei magis et magis indignabantur et persequebantur apostolos, et conversi magis, ac magis inflammabantur ad amorem Christi et illuminabantur in cognitionem ipsius, et ex his occidebantur Catholici a Judaeis, et ira et grando, et ignis mixta erant sanguine, et illis duobus erat occisio sanctorum. Ita facta est grando praedicationis apostolorum, et ignis, et indignationis et aemulationis Judaeorum, et tandem haec duo fuerunt mixta sanguine, quia fuerunt causa occisionis ipsorum, et missum est in terram, idest Judaeos terrenos, hoc totum, scilicet grando, ignis, et sanguis. A quo missum? A Diabolo suggerente: vel missum est ad Dei judicium, in terram, idest contra Judaeos terrenos. Et nota quod dicit, missum est, in plurali, quia propter hoc Judaei perdiderunt omnem statum, scilicet regnum et sacerdotium. Unde Oseae 3, dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacerdotio, et sine altari, et sine ephod, et sine Therephin. Et tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum concremata est, et omne foenum viride combustum est. Prima pars Judaeorum fuerunt illi, qui ante praedicationem Christi et apostolorum crediderunt. Secunda illi, qui postea per apostolos crediderunt. Tertia omnes illi, qui credere noluerunt: et haec combusta est igne peccati, et postea combusta est, vel comburetur igne foeni. Et dicuntur Judaei terra, arbores et foenum. Terra quidem, propter fidem unius Dei, qua elevati fuerunt in caelum. Foenum propter cupiditatem et avaritiam, qua semper terrenis adhaeserunt. Quia quidam Judaeorum legis et prophetarum doctrina bene usi sunt, quidam male. Similiter fidem unius Dei. Quia quidam bene usi sunt, quidam male. Ideo dicitur quod tertia pars terrae et tertia pars arborum combusta est. Sed quia nemo potest bene uti avaritia, ideo dicitur, quod omne foenum combustum est. Item per terram significatur status subditorum, qui tenentur ab omnibus, et omnes suo labore sustentant. Horum tres sunt partes: scilicet invocantes, poenitentes, pertinaces: et haec tertia pars comburitur. Unde infra per arbores significantur praelati, qui super alios sunt elevati, et habent folia verborum in medicinam, et fructus operum in satietatem, et ramos exemplorum ad refrigerationem, et stant immobiles, ne ventorum et tribulationum turbinibus agitentur hinc et inde: et horum tres sunt partes: quidam magis actioni, et praedicationi, et visitationi. Tertii magis litibus, et causis, et terrenae negotiationi: haec pars combusta est, et comburenda: sed combusta igne avaritiae. De quo Job 15, ignis devorabit tabernacula eorum, qui libenter munera accipiunt. Vel igne luxuriae. De quo Job 31, ignis est usque ad consummationem devorans, et omnia eradicans genimina. Comburenda vero igne Gehennae. De quo Isaias, ignis eorum non extinguetur. Per foenum vero viride signantur omnes illi, qui gaudent de virore hujus mundi; et hi omnes combusti sunt, idest cito comburentur igne Inferni: hoc est enim foenum quod hodie viret, et cras in clibanum, idest in Infernum mittitur, ut dicitur Matth. 5. Isa. 40, omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos foeni. Foenum sunt homines dum virent, in fide et charitate; sed quia virorem cito amittunt, ideo comburentur. Unde Psal. mane floreat et pertranseat, vespere decidat, induret, et arescat. Talis est, qui mane prosperitatis videtur floridus, idest bonus, et in vespere adversitatis desiccatur, et maledicet regi suo. Totum ergo foenum comburitur, quia omnes, qui de mundi flore gloriantur, vicini sunt aeternae combustioni. Unde super illud Jac. 1, gaudete fratres cum in varias tentationes incideritis: dicit Glossa: ne indignemini, si mane florent in mundo, et nos patimur. Non enim Christianae religionis est temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nihil habent in caelo, nos enim in mundo. Ideo spe illius boni ad quod tenditis, quicquid vobis in via contingit, gaudere debetis. Horum primus Angelus est fides, quae est prima virtutum, juxta illud, prima petit in campum pugnatura fides: haec facit duo: scilicet grandinem, et ignem, per quae significatur dolor, et cognitio peccati. Haec duo facit fides cum miscetur sanguini idest peccato. Nam cum anima illuminatur per fidem cognitione, sic peccatum et poenam peccati, idest quod per peccatum obligatur poenae Inferni, timet, et dolet. Sed quia haec duo quodammodo ex libero arbitrio oriuntur, ideo dicitur, tuba cecinit, idest ex voluntate poenitentis haec duo produxit. Et sequitur, quod tertia pars terrae, et tertia pars arborum, et omne foenum viride, combustum est. Quid per terram accipitur nisi terrena bona, quorum tres sunt partes? Prima est usus pietatis in proximum. Secunda est usus necessitatis in seipsum. Tertia est usus voluptatis in corpus proprium. Et haec tertia pars comburitur igne poenitentiae. Per arbores vero status contemplantium designatur, cujus tres sunt partes. Prima est desiderium orationis, secunda est studium lectionis. Tertia est otium meditationis: et haec comburitur per exercitium meditationis. Per foenum viride significatur voluptas carnis: juxta illud Isa. 40, omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos foeni. Unde et omne foenum comburi dicitur, quia omnis voluptas carnalis, per dolorem abjicitur. Unde Paulus, Gal. 5, qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Sed et Angelus secundus et cetera. Secunda pars hujus secundae partis, in qua agitur de secundo Angelo, idest de secundo consolatore Ecclesiae, et est coetus martyrum. Nam cum discipuli Christi, idest dispersi et fugati a Judaeis intrassent ad gentes, et coepissent fidem Christi praedicare, Diabolus excitavit contra eos tyrannidem principum Romanorum, qui tunc habebant dominium totius mundi, qui etiam tunc multos martyres occiderunt. Hic est secundus Angelus de quo dicit, et secundus Angelus, idest praedicatorum ordo. Secundus, scilicet martyres, qui apostolis successerunt, et etiam contemporanei in parte fuerunt, sed tamen dicitur Angelus, quia primo Judaeis per apostolos praedicatum est: secundo gentibus per eosdem apostolos, et martyres simul. Unde et apostoli, qui gentibus praedicaverunt, ad secundum Angelum pertinent, licet praedicando Judaeis fuerint sub primo. Tuba cecinit, idest terribiliter et dulciter praedicavit gentibus. Nam terror in tuba, dulcedo praedicationis significatur in cantu. Sic etenim praedicatores terrere debent comminando, et dulciter alloqui consolando, et promittendo. Sic fecit Joannes Baptista, Matth. 5, primo dixit, agite poenitentiam, appropinquabit enim regnum caelorum. Ecce cantus: deinde adjunxit. Jam securis ad radicem posita est et cetera. Ecce tuba. Et ecce tamquam mons, idest Diabolus, qui dicitur mons propter tumorem elationis, et grandinem oppressionis. Magnus potestate. Job 41, non est potestas sub caelo, quae ei possit comparari, qui factus est, ut nullum timeret. Magnus dicitur, quia habet magnitudinem per superbiam, qua contra dominum erigitur. Psal. superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper ad te. Item quia habet latitudinem per invidiam, qua se extendit ad hominem ut ei noceat. Sap. 2, invidia Diaboli mors intravit in orbem terrarum. Item quia habet spissitudinem, seu profunditatem, per iracundiam qua se ipsum occidit. Altitudo respicit ima et suprema, quia Diabolus superbia volens ascendere supra, cecidit infra. Isa. 14, dicebas in corde tuo, ascendam in caelum, et ero similis altissimo. Verumtamen ad Infernum detraheris in profundum laci. Latitudo respicit dexteram et sinistram, quia Diabolus invidia nocet amicis et inimicis, idest bonis et malis. Unde Job 40, absorbebit fluvium, idest peccatores, et non mirabitur. Habet fiduciam quod influat Jordanis, idest boni, in os ejus. Spissitudo respicit ante et retro, quia irascetur sibi ipsi propter illos qui jam sunt in patria, et propter illos, qui adhuc sunt retro in via. De hoc monte dicitur Zach. 4, quis tu mons magne coram Zorobabel in planum igne ardens, scilicet invidiae, ad nocendum? Psal. ignis exardescet in synagoga eorum. Job 40, de ore ejus, idest Beemoth, lampades procedebant sicut flammae ignis ardentis. Vel igne Gehennae ardens, qui ardet quocumque vadat, missus est in mare, idest ad gentiles amaros et fluidos. Isa. 57, impii quasi mare fervens quod quiescere non potest: ut eos contra praedictos peccatores concitaret. Sed a quo fuit missus? Potest dicit a Deo permissive, vel a propria libidine. Et facta est tertia pars maris, idest gentilium, sanguis, idest crudelis sitiens sanguinem sanctorum secundum Glossam. Tertia pars sunt peccatores nondum conversi, qui in necem praedicantium saevierunt. Item, prima pars maris idest gentilitatis possunt dici illi, qui fidem aperte receperunt et confessi fuerunt. Secunda pars illi, qui occulte receperunt, sed prae timore confiteri non audebunt. Tertia pars, qui nec aperte, nec occulte receperunt: sed in sua malitia remanserunt. Item tertia pars maris, idest mundi; facta est sanguis, idest sanguinolenta sanguine sanctorum quos persequitur inquantum potest. Prima pars est populus, idest minores laici. Secunda est simplices, scilicet clerici. Tertia pars est principes et praelati: et haec facta est sanguis: et mortua est morte peccati. De quo Psal. mors peccatorum pessima. Tertia pars creaturae eorum, quae habebant animas in mari. Hi sunt philosophi, qui propter discretionem suam dicuntur habere animas in mundo. Unde et ipsi dicuntur creatura mundi. Rom. 1, secundum unam expositionem. Invisibilia (inquit) Dei a creatura mundi, idest a philosophis, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Horum tres sunt partes. Una pars per solam diligentiam et inspirationem divinam fuerunt conversi. Alia pars per auditum praedicationis. Tertia pars nec sic nec sic, et haec facta est tamquam sanguis, quia in sanguinem sanctorum desaevierunt, et quia in suo peccato permanserunt. Et tertia pars navium, idest principum alios gubernantium, interiit interitu peccati. Horum tres sunt partes. Quidam doctrinam Catholicae praedicationis approbaverunt et receperunt. Alii approbaverunt, sed non receperunt. Tertii nec approbaverunt, nec receperunt, sed sanctos persecuti fuerunt, et haec pars interiit. Moral. secundus Angelus est species, quae est secunda virtus: haec tuba canit quando poenitenti veniam promittit, et tunc mons magnus, idest aliquis sublevatus, igne ardens, idest charitate accensus mittitur in mare, idest in amaritudinem doloris et timoris quam fides induxit, ne omnino absorbeatur peccator; et tunc fit tertia pars maris sanguis, et moritur tertia pars creaturae eorum, quae habent animas in mari, et tertia pars navium interiit. Prima pars maris est amaritudo timoris. Secunda amaritudo doloris. Ex his duobus sequitur tertia pars, scilicet amaritudo desperationis. Sed hanc omnino excludit securitas spei, et convertit in sanguinem, idest in poenitentiae asperitatem, et carnis mortificationem. Item prima pars eorum, quae habent animas in mari, est timor poenae mundi. Secunda timor poenae Purgatorii. Tertia timor poenae Inferni: hanc tollit securitas spei, et convertit in sanguinem, idest in poenitentiae asperitatem, et sic moritur idest omnino excluditur. Item naves sunt humanae mentis cogitationes, a quibus ipsa mens fertur super aquas hujus mundi. Harum prima pars sunt cogitationes necessariae, quae sunt circa haec, quae sunt necessaria ad salutem propriam. Secunda pars sunt cogitationes piae, quae sunt circa proximos, omnino interiit canente tuba secunda, idest spe promittente veniam et misericordiam Dei. Unde Psal. in spiritu vehementi conteres naves Tharsis idest cogitationes explorantes, et quaerentes gaudia hujus mundi. Sequitur, et tertius Angelus, idest tertius ordo praedicatorum tuba cecinit, idest contra haereticorum astutias seu versutias praedicavit, quos adversus Ecclesiam primo Judaeorum saevitiam, et gentium malitiam, quasi tertio loco suscitavit post mortem apostolorum et martyrum: sed contra eos doctores et confessores praeparavit, qui eos rationibus et Scripturae auctoritatibus confutarent. De quibus dicit Job 38, numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, quae praeparavit in tempore hostis, et in diem pugnae et belli? Thesauros nivis et grandinis, vocat sanctos prius absconditos, quos dominus praeparavit contra malitiam Judaeorum et gentium, et versutias haereticorum. Et cecidit de caelo, idest de Ecclesia, vel de fide Catholica, vel de societate fidelium stella magna, idest magnus quidem haeresiarcha, nocte lucens, idest de nocte, et in latibulis et in obscuris docens. Job 35, ingredietur bestia latibulum suum, et in antro suo morabitur. Proverb. 9, aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Joan. 3, qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus. De hoc casu dicit apostolus, 1 Tim. 6, devitans profanas vocum novitates et opiniones, falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt. Stella ergo dicitur haeresiarcha quilibet, qui lucet nocte, idest quia docet in nubilo. Unde Job, 24, oculus adulteri observat caliginem. Nigra dicitur propter multitudinem sequentium. Eccles. 1, stultorum infinitus est numerus. Item propter arrogantiam suam et reverentiam sibi exhibitam. Jerem. 48, audivimus superbiam Moab, superbus est valde: sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ego scio, ait dominus. Ardens igne invidiae contra dolores Ecclesiae. Non sicut vera stella, sed potius sicut facula, quae alios inflammando se ipsam consumit, et quicquid incendit, in carbonem teterrimum redigit. Nahum 2, facies hominum quasi nigredo ollae. Et cecidit propria principatus superbia. In tertiam partem fluminum, idest Scripturarum. Quarum prima pars est vetus testamentum. Secunda novum. Tertia expositiones sanctorum. In hac cadunt, quia ipsam non recipiunt. Item prima pars fluminum, scilicet Scripturarum, est expositio historialis. Secunda expositio spiritualis. Tertia, fictio, sive adinventio humana: et in hac cadunt ipsi, quia sequuntur sensum suum, et non sensum sanctorum. Et in fontes aquarum, quae sunt proprie quatuor Evangelia, quae et ipsi male exponendo depravant sicut ceteras Scripturas, et proprium spiritum sequentes. Et nomen stellae dicitur absynthium, quia amaritudinem pravae intelligentiae inducit, et quisquis ab eo seducitur, in amaritudinem Gehennae perducitur; et ita sicut absynthium mixtum sapido cibo totum facit amarum, sic prava expositio haereticorum, cibum Scripturae sapidum et dulcem reddit abominabilem et amarum. Juxta illud 1 Corinth. 5, modicum fermentum totam massam corrumpit. Et facta est tertia pars aquarum, idest hominum neutram duarum expositionem, sed tertiam sequentium, in absynthium, idest infecti et abominabiles facti sunt, et multi homines mortui sunt, idest a Deo separati, qui est vera vita fidelium. Ex aquis, idest ex usu aquarum interfectorum, hoc est receptione doctrinarum perversarum. Quia amarae factae sunt, idest perversae factae sunt, expositae, et admixtum est fel, haereticae pravitatis, seu falsitatis, cum vino Catholicae veritatis. Isa. 1, argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua. 4 Reg., ecce habitatio civitatis optima, idest sacrae Scripturae: sed aquae pessimae sunt, idest expositiones haereticorum perversae et falsae. Scriptura enim in se dulcis est: sed admixtio haereticae pravitatis facit amaram. Sap. 4, multigena impiorum multitudo non erit utilis, et adulterinae plantationes non dabunt radices altas, et fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti: ex iniquis enim filii qui nascentur, testes sunt nequitiae adversus parentes. Ideo dicit Isa. 30, amara est potio bibentibus illam. Possunt autem dulcorari aquae per salis appositionem, idest per verae sapientiae elucidationem. Unde 4 Reg. 2 dicitur ad fontem aquarum, misit in eam sal, et ait: haec dicit dominus, sanavi aquas has, et non erit in eis ultra mors, neque sterilitas. Hoc etiam figuratum fuit in Exod. 15, ubi dicitur, murmuravit populus contra Moysen dicens, quid bibemus? At ille clamavit ad dominum, qui ostendit ei lignum, quod cum emisisset in aquis, in dulcedinem versae sunt. Per lignum autem vera sapientia designatur. Unde Prov. 3, lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. Aliter ab illo loco, et tertius Angelus tuba cecinit, idest tertius ordo praedicare incepit. Et cecidit de caelo stella magna, idest Diabolus de consortio angelico. Unde Isa. 14, quomodo cecidisti Lucifer, qui mane oriebaris? Sed quomodo dicitur, quod nunc cecidit de caelo Diabolus, clangente tertio Angelo, qui a principio mundi cecidit? Solutio. Ideo tunc dicitur cadere, quia tunc coepit acrius contra Ecclesiam desaevire. Unde tunc apparuit casus ejus. Luc. 10, videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem. Imo quanto magis tertius Angelus clangebat, tanto magis Diabolus saeviebat. Unde sequitur, igne ardens, invidia furens, tamquam facula, quae tota ardet. Sap. 2, invidia Diaboli mors intravit in orbem terrarum. Et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum. Fontes sunt doctores majores, qui dicuntur haeresiarchae; flumina discipuli eorum. Flumina enim a fontibus oriuntur, et postea currunt in mare. Sic ab haeresiarchis discipuli nascuntur, qui postea sequentes magistros suos currunt in Infernum. Aqua fontium sunt populi ab eis decepti, idest credentes eorum. Unde Jer. 17, aquas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguae. Fontes igitur et flumina sunt omnes haeretici, qui sub tertia parte mundi continentur, in quos Diabolus cecidit tunc, quia per eos doctrinam erroris seminavit: et quia isti sub specie sanctitatis praedicant, ideo stella appellatur, qui mons dicebatur, cum de Romanorum superbia agebatur. Magna vero dicitur, quia etiam magni et potentes per eos seducuntur. Sed quia doctrina haereticorum perversa est, et ad Infernum ducit, ideo sequitur, nomen stellae dicitur absynthium, quae est herba amarissima, et ideo per eam recte significatur haereticorum doctrina, quae in se amara est propter falsitatem quam continet, et ad amaritudinem Inferni trahit. Et facta est tertia pars aquarum in absynthium, idest tertia pars hominum infecta est doctrina haereticorum: ut prima pars dicatur, qui nunquam fidem receperunt, ut Pagani et Judaei. Secunda qui fidem receperunt, et servant eam, ut veri Christiani. Tertia qui fidem receperunt, et ab ea recesserunt, ut haeretici. De quibus 1 Joan. 2, ex vobis prodierunt, sed ex vobis non erant. Nam si fuissent ex nobis, utique nobiscum permansissent. Et multi homines mortui sunt, utique de aquis, idest haereticorum doctrinis, quia amarae factae sunt per illos haereticos male exponentes. Et revera multi mortui, non tantum mortui morte animae, sed morte corporis. Quia multi sunt combusti. Et quartus Angelus et cetera. Sicut dictum est in principio hujus capituli, in hac visione ostenditur praedicatio sanctorum, monstrans per comminationem reproborum damnationem: et distinguit per septem status Ecclesiae, et septem clangores tubarum, et septem Angelos. Primus Angelus fuit primus ordo praedicantium, quo ad primum statum Ecclesiae, demonstrans damnationem Judaeorum: et ostenditur in poena damni et transgressionis. Unde dictum est ibi, quod primo Angelo clangente, idest coetu apostolico praedicante, facta est grando, idest verborum contumelia, et ignis, idest animorum iracundia, mixta sanguine, idest corporum interfectione, et combusta est tertia pars terrae, arborum, et omne foenum viride, idest cupidi, qui per terram: et elati, qui per arbores: et luxuriosi, qui per foenum designantur. Et dicitur tertia pars comburi, quia duae sunt partes electorum, scilicet innocentes et poenitentes: et tertia est reproborum, ut dictum est. Secundus Angelus fuit secundus ordo praedicantium: quo ad secundum statum Ecclesiae, demonstrans damnationes reproborum, Romanorum principes, qui martyres occiderunt: ut similiter ostenditur poena damnationis secundum proportionem transgressionis. Unde Romani principes significantur per mare, propter elationem superbiae, et amaritudinem iracundiae. Et dicitur ibi, quod secundo Angelo clangente, idest secundo ordine praedicante sanctorum, mons magnus, idest Diabolus, magnus per potentiam. Unde Job 42, non est super terram potestas, quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeat, omne sublime videt, ipse est rex super omnes filios superbiae. Dicitur quoque igne ardens, idest invidia furens contra hominem, qui locum ejus adepturus est per humilitatem, quam ipse perdidit per elationem. Et dicitur missus in mare, idest in Romanos, quos inflammavit contra sanctos, et facta est tertia pars maris sanguis, et mortua est tertia pars creaturae, quae habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit. Tres ponit differentias poenae, secundum differentias culpae. Mare designat superbiam Romanorum, ut dictum est. Creatura habens animas in mari, designat carnalitatem eorum. Navis vero cupiditates eorum. Cupiditate enim sicut quaedam naves aguntur, de provincia in provincia, de contrata in contrata ad augendas divitias. Tamen quia his tribus involvuntur etiam aliquando electi, qui sunt duae partes, scilicet perfecti et imperfecti, quorum comparatione, tertia pars sunt reprobi: ideo dicitur, tertia pars sanguinis facta est, et mortua est. Tertius Angelus fuit tertius ordo praedicantium, quo ad tertium statum Ecclesiae, demonstrans damnationem haereticorum, qui fidem Ecclesiae corrumpere voluerunt. Videns enim Diabolus, quod nec per Judaeos, nec per Romanos potuit extinguere Ecclesiam, suscitavit haereticos contra ipsam. Et dictum est ibi, quod tunc tertio Angelo clangente, idest tertio ordine praedicante, scilicet confessorum, cecidit de caelo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum. Et dictum est, quod Diabolus dicitur stella propter scientiam. Magna propter potentiam. Ardens propter invidiam. Quae de caelo cecidit in tertiam partem fluminum, qui in tertiam partem hominum, idest super haereticos majores, scilicet et minores, propter quos multi postea mortui sunt illis adhaerentes. Quartus Angelus est ordo quartus praedicatorum, quo ad quartum statum Ecclesiae demonstrans damnationem hypocritarum. Et haec quatuor narrantur ut praesentia, sicut dicit Glossa. Tria sequentia narrantur ut futura, quo ad finalem statum Ecclesiae, idest in quibus introducuntur clangores trium Angelorum, scilicet quinti, sexti, et septimi. Quintus monstrat antecessores Antichristi. Sextus Antichristum. Septimus finem mundi. Dicit ergo. Et quartus Angelus. Hic igitur ostendit damnationem hypocritarum, secundum triplicem differentiam ipsorum. Et primo ostenditur damnanda hypocrisis praelatorum, quae signatur in tertia parte solis. Secundo ostenditur damnanda hypocrisis clericorum, quae significatur in tertia parte lunae. Tertio ostenditur damnanda hypocrisis religiosorum, quae significatur in tertia parte stellarum. Quarto ostenditur damnanda hypocrisis laicorum, quae signatur in tertia parte diei. Dicit ergo. Et quartus Angelus, idest quartus ordo praedicantium, qui modo sunt tuba cecinit, idest a parte praedicavit, et percussa est tertia pars solis, jaculis praedicationis illorum. Per solem, ut dictum est, significantur praelati Ecclesiae. Nam sicut sol totum mundum illuminat, ita praelati totam Ecclesiam debent illuminare. Ut dicitur Matth. vos estis lux mundi. Item sol non variatur per augmenta et decrementa sed stat: ita praelati stabiles debent esse, ut nec adversitate, nec prosperitate, nec destructione, nec adulatione moveantur. Unde Eccles. 27, homo sanctus in sapientia manet sicut sol. 2 Reg. 14, sicut Angelus domini, sic dominus meus rex, ut nec benedictione, idest adulatione, nec maledictione, idest detractione moveatur. Item tertia pars percutitur, sed non occiditur; quia fidem informem retinet, sed in moribus laeduntur. Horum ergo tres sunt partes: nam sol corpus habet magnum, in quo notatur potestas praelatorum, et haec est prima pars. Item sol habet corpus calidum saltem in effectu, in quo notatur charitas praelatorum: et haec est tertia pars, quae fere in omnibus praelatis percussa est. Quia etsi potestatem et fidem retineant, fervorem charitatis perdiderunt. Item praelatorum quidam ardent et lucent, hi sunt prima pars. Alii ardent sed non lucent, hi sunt secunda pars. Tertii lucent sed non ardent, hi sunt tertia pars solis: et haec percussa est a serpente ignito, et ideo non inveniunt, vel recipiunt medicinam. Juxta illud Eccles. 12, quis medebitur incantatoris a serpente percussi? Quasi dicat: difficilis est ejus percussio. Caput enim animalis difficile excoriatur. Haec est pars praelatorum, quae percussa est, quae lucet exterius simulata sanctitate, sed non ardet interius habita charitate: et hanc percussit dominus, Matth. 23, ubi dicitur, vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui similes estis sepulchris dealbatis, quae a foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. Sic vos quidem a foris apparetis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi, et iniquitate, et tertia pars lunae, percussa est similiter gladio hypocrisis et simulationis, vel potius gladio praedicationis propter hypocrisim et simulationem. Per lunam clerici designantur. Nam sicut a sole luna recipit lumen, sic a praelatis clerici informantur; et quales sunt praelati, tales sunt clerici. Unde Eccles. 10, qualis rector civitatis, tales et habitantes in ea. Horum autem tres sunt partes: nam alii scholares, qui frequentant scholas. Alii sunt chorales, qui sequuntur chorum. Alii curiales, qui sequuntur curias principum et praelatorum, et haec tertia pars fere tota percussa est, et utinam non mortua: de his enim dicitur Matth. 25. Stellarum tertia pars: hic agitur de hypocrisi religiosorum, qui per stellas significantur: stellae enim parvae videntur, et tamen magnae sunt: sic religiosi pauci debent videri exterius mundo, et magni esse interius coram Deo. Item stellae noctem illuminant, et religiosi Ecclesiam. Unde Phil. 2, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Item stellae stant fixae in caelo, nisi paucae, quae moventur sub caelo; sic religiosi fixi stant in claustro nisi pauci, qui sunt officiales, et procurant negotia exteriora. Unde Judith 5, stellae manentes in cursu et ordine suo contra Sisaram pugnaverunt. Horum tres sunt partes, juxta tria, quae vovent omnes, scilicet obedientiam, continentiam, et paupertatem. Prima et secunda pars non sunt adhuc ita aperte percussae; sed tertia pars, scilicet paupertas, jam omnino et aperte fere ubique percussa est. Ita ut dicat apostolus. Omnes, quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi. Et hoc est signum quod refriguit vel defecit charitas. Quia non quaerit quae sua sunt, sed quae Jesu Christi. Contra hoc dicitur Phil. 2, non quae sua sunt singuli considerantes, sed quae aliorum. Item tres partes stellarum, idest religiosorum, sunt praelati, officiales, claustrales. Haec tertia pars percussa est magna parte vulnere simulationis. Quia simulant sanctitatem donec fiant officiales vel praelati, ita ut obscuretur tertia pars eorum, idest amittant interiorem illuminationem, et sui ac Dei cognitionem, et tertia pars diei non luceret, et noctis. Similiter hic agitur de hypocrisi laicorum, qui nomine diei et noctis intelliguntur. Nam sicut dies a sole, et nox a luna et stellis recipit lumen, sic laici a praelatis et clericis et religiosis doctrinam et informationem. Horum autem tres sunt partes. Prima illi, qui aliis dominantur, et nulli serviunt, ut majores et principes. Secunda illi, qui omnibus serviunt, et nulli dominantur, ut rustici et laborantes. Tertia sunt medium statum habentes, qui suis prioribus serviunt, quae universitati dominantur. Quaelibet istarum potest dici tertia pars: et licet quaelibet istarum perversa sit, tamen illa tertia quam secundo posuimus, maxime est percussa. Quia omnes illam opprimunt et spoliant, et nullus eam defendit. Unde conqueritur dominus, Isa. 3, quare atteritis populum meum, et facies eorum emollitis? Vel duae partes laicorum sunt perfecti et imperfecti de numero delectorum. Tertia pars sunt reprobi inter eos. Vel certe prima pars sunt illi, qui sunt in statu virginali. Secunda illi, qui sunt in statu viduali. Tertia illi, qui sunt in statu conjugali. Et in quolibet statu istorum trium, quidam sunt boni et perfecti, quidam reprobi; et hi sunt tertia pars percussi, et vidi. Hic ostenditur differentia inter quatuor praedictas visiones, et tres sequentes. Nam quatuor praecedentes narrantur ut praeteritae, tres autem sequentes narrantur ut futurae. In quo potest intelligi quod tres sequentes status Ecclesiae, graviores et periculosiores erunt, quam fuerunt quatuor praecedentes. Ideo introducit vocem unius aquilae volantis per quam designatur praedicatorum sublimium coetus, qui nostras miserias peccatoribus denuntiat. Dicit ergo: et vidi, visu interiori, et intellexi, et audivi, auditu exteriori vocem unius aquilae, idest praedicatorum qui dicuntur aquila propter acutum visum et altum volatum. Aquila siquidem ultra mare videt escam suam. Sic praedicatores, non in hoc mundo, sed ultra in caelo conspiciunt et quaerunt refectionem suam. Job 39, numquid ad praeceptum tuum evacuabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? In petris manet, et in ruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus: inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt. Dicuntur autem una aquila licet multi sint, propter concordiae unitatem; quia concorditer in unum sentiunt, unum quaerunt, unum praedicant. De quo uno dicit Psal. unam petii a domino, hanc requiram. Luc. porro unum est necessarium. Volantis per medium caelum, idest discurrentis velociter, non propter terrena, sed propter celestia, per mediam Ecclesiam, non dextram tantum, idest ad divites tantum, nec ad sinistram idest non ad pauperes tantum, sed communiter ad omnes, sine personarum acceptione, et dicentis, idest praedicantis, voce magna, quia propter magna fiebat, vel quia in toto mundo resonabat, vel quia ex magno affectu procedebat, vae, vae, vae, idest triplex miseria imminet habitantibus in terram, mente et corpore, hoc est diligentibus terrena. Non filiis Dei quorum habitatio in caelis est, juxta, illud Philipp. 3, conversatio nostra in caelis est: ideo tales non timent vae terrenorum. Unde Proverb. 1, frustra jacitur rete ante oculos pennatorum. Ibi Glossa, facile evadit laqueos in terris, qui semper oculos habet in caelis. Terrenae siquidem tribulationes reprobis veniunt in dispendium, quae bonis cooperantur in bonum, ut dicitur Rom. 8, qui secundum propositum vocati sunt sancti. Agios, idest sine terra: ideo non dicit simpliciter: vae habitantibus; sed addidit, in terra. Et dicitur ter vae, vae, vae, propter triplex periculum mundi, in quibus fere omnes periclitantur, scilicet concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae, idest divitiae, delitiae et honores. Ideo dicitur: in delitiis castitas, in divitiis charitas, in honoribus humilitas. Isa. 24, formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitas in terram. Fovea luxuriosis, formido avaris, laqueus ambitiosis. Et huic ternario misero, respondet alius ternarius miserior, in Inferno. Ignis contra avaritiam, sulphur contra luxuriam, spiritus procellarum pars calicis eorum. Vel vae propter poenarum diversitatem, vae propter poenarum acerbitatem, vae propter poenarum aeternitatem. Item vae animae, vae corpori, vae conjuncto. Item vae gentili, vae Judaeo, vae malo Christiano. Item vae conjugatis, vae viduis, vae virginibus fatuis. Item vae clericis, vae laicis, vae religiosis. Item vae propter peccatum cordis, vae propter peccatum oris, vae propter peccatum operis. Item vae propter peccatum in Deum, vae propter peccatum in proximum, vae propter peccatum in seipsum. Item vae propter peccatum in patrem, vae propter peccatum in filium, vae propter peccatum in spiritum sanctum. Item vae pro culpa originali, vae pro culpa actuali, vae pro omissione praecepti. Item vae facientibus, vae consentientibus, vae negligentibus. Item vae in mundo, vae in Purgatorio, vae in Inferno. Item vae nascentibus, vae viventibus, vae morientibus. Diabolus promisit homini tria: scilicet vitae perpetuitatem, nequaquam moriemini. Potentiae libertatem, eritis sicut dii. Scientiae universitatem, scientes bonum et malum, Gen. 3. Et ipse miser cecidit in tria contraria: scilicet in moriendi necessitatem, in servitutis vilitatem, in ignorantiae caecitatem. Ergo dicitur vae, propter primum vae, propter secundum vae, propter tertium vae. Propter omnes istas causas dicitur Zach. 2, o, o, o fugite de terra Aquilonis. Jerem. 1, a, a, a domine. Ezech. 9, heu, heu, heu, domine Deus. Joel. a, a, a diei, qui prope est dies domini. Secundum Glossam triplex vae, respondet tribus Angelis sequentibus. Sed quomodo convenit vae tertio Angelo, qui inter omnes prospera nunciat? Ut patebit in suo loco. Sed dicimus quod gloria electorum, quam ille nunciat, erit occasio quaedam augens poenam reproborum, sicut e converso poena reproborum erit occasio augens gloriam electorum. Ad literam ergo triplex ponitur, propter futurum triplicem statum Ecclesiae. Unde sequitur de ceteris vocibus, trium Angelorum, qui erant tuba canituri, supple oritur hic triplex vae. Tamen quidam dicunt, quod hoc non respicit praecedentia, sed est quasi titulus sequentis capituli, in quo agitur de tribus aliis Angelis. Tamen glossator isto modo exponit.










Subpages (1): Chapter 9
Comments