Chapter 2

> ‎Chapter 3‎ > ‎Chapter 4‎ > ‎Chapter 5‎ > ‎Chapter 6‎ > ‎Chapter 7‎ > ‎Chapter 8‎ > ‎Chapter 9‎ > ‎Chapter 10‎ > ‎Chapter 11‎ > ‎Chapter 12‎ > ‎Chapter 13‎ > ‎Chapter 14‎ > ‎Chapter 15‎ > ‎Chapter 16‎ > ‎Chapter 17‎ > ‎Chapter 18‎ > ‎Chapter 19‎ > ‎Chapter 20‎ > ‎Chapter 21‎ > ‎Chapter 22‎ > ‎


Et Angelo et cetera. Secunda pars primae visionis, in qua jubentur scribi epistolae ad correptionem Ecclesiarum. Scribuntur autem septem epistolae, secundum numerum septem episcoporum sive Ecclesiarum. Prima dirigitur episcopo Ephesi qui erat metropolis, et sic ulterius. Distinguuntur autem secundum proprias materias. Possunt autem distingui secundum numerum septem virtutum. In prima est admonitio ad caritatem. In secunda, ad spem; et Angelo Smyrnae. In tertia, ad fidem; et Angelo Pergami. In quarta, ad prudentiam; et Angelo Thyatirae. In quinta, ad temperantiam; 3 cap. et Angelo Sardis. In sexta, ad fortitudinem; et Angelo Philadelphiae. In septima, ad justitiam; et Angelo Laodiciae. Vel aliter secundum ea quae littera ipsa magis insinuat. Praelato sunt sex necessaria, quantum ad quae isti septem episcopi indigebant magna admonitione: licet alia multa in praelato concurrere debeant; videlicet: caritas, magnanimitas, severitas, humilitas, stabilitas, strenuitas. Haec omnino sunt necessaria pastori. Caritas necessaria est, ad diligendum; magnanimitas, ad sustinendum, sive patiendum; severitas, ad malum extirpandum; humilitas, ad fastum declinandum; stabilitas, ad finaliter perseverandum; strenuitas, ad ferventer agendum. Et licet stabilitas perseverantiae recto ordine ultimum locum de se teneat: tamen hic non ponitur ultimo: quia epistola informans ad strenuitatem ultimo ponitur, eo quod scribitur illi episcopo qui magis inter alios defecerat et magis culpabilis erat sicut verba insinuant, quia a nullo bono commendatur sicut alii. In prima ergo epistola fit admonitio ad caritatem, per quam diligantur diligenda. In secunda ad magnanimitatem per quam sustineantur adversa. In tertia et quarta ad severitatem per quam ab aliis extirpentur vitia: sed differunt; quia in tertia est admonitio ad extirpandos male credentes: in quarta ad extirpandos male docentes: in quinta, ad humilitatem; per quam a seipso eliminetur inanis gloria: in sexta, ad stabilitatem; per quam teneatur perseverantia: in septima, ad strenuitatem; per quam efficiatur meritoria vita. Item prima epistola continet tria: exordium, narrationem, scio opera; conclusionem, qui habet. Et haec consequens divisio in qualibet epistola poterit observari. Exordium introducit tres personas. Personam recipientis epistolam; et Angelo. Personam scribentis: scribe. Personam loquentis in epistola; haec dicit. Dicit igitur. Et Angelo. Quasi dicat, scribe quae vidisti. Alloquitur Angelo, idest episcopo, Ecclesiae Ephesi. Huic primo scribit tamquam metropolitano et sublimiori; ut ipse correctus sit aliis forma vivendi. Ephesus interpretatur, voluntas mea in ea. Majores enim maxime tales esse debent ut complaceat Deo in ipsis. 2 Cor. 5, contendimus, sive absentes sive praesentes, placere illi. Item nomen convenit commonitioni: quia voluntas Dei, id est, amor et contemplatio Dei est in eo qui ferventer amat. Proverb. 7, ego diligentes me diligo. Haec dicit. Hic describitur Christus ipse quantum ad duo. Primo quantum ad pietatem, in supportatione peccatorum. Haec. Quae sequuntur. Dicit; qui tenet septem stellas, idest septem episcopos, quibus scribitur. In dextera sua. Per dexteram intelligitur ejus misericordia: quasi dicat: non abjiciam eos, licet peccaverunt. Et bene dicit, tenet: quia amplius caderet homo in offensam et etiam prorsus in Infernum. Psalm. nisi quia dominus adjuvit nos. Secundo quantum ad liberalitatem in distributione donorum. Qui ambulat. Tangit visionem illam supra primo cap. In medio septem candelabrorum. Ambulat ergo per effectum, quia omnibus se praesentem offert ad dandum, ac si ambularet hinc inde, si sit qui recipiat. In medio septem candelabrorum aureorum. Quia communiter dona sua distribuit, quantum est de se. Haec etiam supra primo cap. exposita sunt. Scio. Hic ponitur narratio, quae continet quinque: communicationem, scio; argumentationem. Sed habeo; admonitionem, memor; comminationem, sin autem venio; consolationem, sed hoc habes. Commendat autem a quatuor quae sunt praelato necessaria. Primum, est rectitudo operum, scio opera tua. Id est approbo: beatus cujus opera laudem Dei merentur. Psalm. novit dominus viam ejus. Secundum, sustinentia tribulationum. Et laborem. Idest tribulationem, in qua est magnus labor; sed consideratio mercedis, lenit. Infra 14, amodo jam dicit spiritus. Contra, Isaiae 40, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt. Respondeo. Sustinentes adversa laborem habent quidem ad afflictionem naturae, quia eorum natura ibi affligitur: tamen illi qui perfecti sunt, etsi in adversis laborent, quantum ad naturae afflictionem, non tamen laborant quantum ad mentis consolationem: quia jucundum est et delectabile ex parte rationis, pati propter dilectum. Unde Augustinus super Joan. 1, qui amat non laborat. Tertium, longanimitas in expectatione praemiorum. Et patientiam tuam. In expectatione praemii. Jacob. 5. Ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. Vel patientia in labore adversorum. Gregorius, patientia vera est quae et ipsum amat quem portat. Quartum, zelus in impugnatione haereticorum. Et quia non potes. Et circa hoc multa tanguntur; primum, intolerantia, in expellendo: et approbatio. Quia, idest quod non potes sustinere malos sed expellis et expugnas virtute verbi. 1 Cor. 6, auferte malum ex vobis ipsis. Sed quomodo dicit, non potes? Ergo non erit ex voluntate quod eos expellebant. Item videtur quod haeretici de quibus loquitur, non sint extirpandi. Matth. 13. Sinite utraque crescere usque ad messem. Respondeo. Ad primum dicendum, quod modus est loquendi ad expressionem zeli. Solet enim dici, quando quis magno affectu vult aliquid facere: ego non possem dimittere quin hoc facerem. Simile Joan. 12, propterea non poterant credere, scilicet quia voluntas erat ad contrarium. Ad secundum dicendum, quod haeretici aut sunt occulti, et hi non sunt extirpandi, dum est de eis ambiguum: ne si indiscrete expellantur, sit bonis occasio mali: quia vel schisma posset emergere, vel boni possent extirpari cum aliis; quia idem posset credi de eis quod de aliis, ubi est ambiguum. Unde sequitur: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul et triticum. Et de his loquitur Matth. 13, secundum Glossam. Alii sunt manifesti, et hi sunt resecandi, et sic loquitur hic. Secundum, prudentia in probando. Psalm. tentasti eos, idest probasti doctrinam eorum. Qui se dicunt apostolos esse, idest missos ad alios, ut eos facilius decipiant. Et non sunt. 2 Cor. 11, nam ejusmodi sunt pseudoapostoli, operarii subdolosi, transfigurantes se in apostolos Christi. Tertio, efficacia in deprehendendo; non enim fuit in aliis examinatio. Et invenisti eos in mendacio quia non erant a Deo missi, ut dicebant, cum doctrinam eorum malam et vitam pravam inveneris. Jerem. 23, seduxerunt populum suum in mendacio suo, cum ego non misissem eos. Quarto, patientia in sustinendo, scilicet adversa. Et patientiam habes, scilicet in adversis, quae haeretici convicti tibi inferunt vel procurant. Gregorius, patientia est radix omnium custosque virtutum. Sed unde est quod idem commendat eum a patientia? Item sustinentia? Dixit: non potest sustinere malos, hic dicit: patientiam habes cum malos sustineat qui patientiam habet. Respondeo. Ad primum dicendum, quod supra vocat patientiam longanimitatem in expectatione retributionis, secundum Glossam; hic autem voluntariam sustinentiam tribulationis. Vel si supra dicatur patientia secundum alium exponendi modum voluntaria sustinentia tribulationis, differentia est, quia ibi loquitur de patientia in generali; hic in speciali respectu adversorum ab haereticis inflictorum. Ad aliud dicendum, quod supra loquitur de sustinentia respectu mali culpae in alio: hic de patientia respectu poenae in seipso inflictae ab alio, idest non est sustinendum ubi potest percurri, sed hoc debet. Bonum autem est quod qui patientiam habet, sustinet malos quantum ad poenam sibi ab eis illatam: non tamen oportet quod sustineat eos quantum ad culpam in eis repertam. Quinto rectitudo in intendendo, quia rectum finem intendit secundum honorem et amorem nominis Dei. Et sustinuisti, mala illata. Propter nomen meum. Act. 21, ego autem non solum alligari. Sexto vigor in persistendo, quia perseveravit in illa patientia. Et non defecisti. 1 Corinth. 4, non deficimus et cetera. Contra, quia sequitur: charitatem tuam reliquisti; ergo defecerat. Item non videtur malum deficere, quia dicitur in Psalm. Defecit in salutari tuo anima mea, defecerunt oculi mei in eloquium tuum. Respondeo ad primum, quod non negat simpliciter eum defecisse, sed loquitur de defectu per impatientiam. Duplex igitur est malus defectus. Unus est defectus a fervore charitatis, et sic defecerat; alius a sustinentia tribulationis, et sic non defecerat, licet ipsum haeretici persequerentur. Ad secundum dicendum, quod triplex est defectus. Unus culpabilis, cum quis deficit per culpam impatientiae in adversis, vel aliam quamcumque. Job 3, nunc autem venit super te plaga et defecisti. Alius poenalis quando deficit homo in morte vel in damnatione. Psalm. deficientes quemadmodum fumus deficient. Tertius salubris qui est ex amore et desiderio ardenti. Psalm. concupivit et defecit anima mea in atria domini. Augustinus Lib. 3 Confess.: tu amor meus in quem deficio ut fortis sim. Dicendum est igitur quod malum est culpabile deficere primo modo: malum poenale deficere secundo modo: optimum autem et dulcissimum deficere tertio. Sed habeo adversum te pauca: quod charitatem tuam primam, idest quam prius habueras. Reliquisti, quod non habes fervorem charitatis ut ante. Gregorius 19 Moralium: sunt nonnulli qui paulisper per augmenta temporum patiuntur detrimenta virtutum. Vel potest dici secundum regulam Ticonii, quod illa commendatio praecedens est quantum ad aliquos de subditis: haec autem arguitio quantum ad quosdam alios. Etenim praelato ascribit quae sunt subditorum. Et tunc est sensus: charitatem tuam primam reliquisti in aliis. Memor esto itaque unde excideris. Hic ponit admonitionem; et hoc quantum ad tria: scilicet ad damni considerationem. Memor esto unde excideris, quia a charitate. Beda, si de charitate excisus es, quia Deus charitas est, vel unde, scilicet a consortio fidelium: quia qui a statu gratiae et charitatis cecidit, jam non est de societate fidelium merito et participatione bonorum quam habet justus. Psalm. particeps sum omnium timentium te. Secundo quantum ad peccati satisfactionem. Et age poenitentiam, satisfaciendo, Matth. 3, facite ergo fructum dignum poenitentiae. Tertio quantum ad operandi fervorem. Et prima opera fac, idest operare cum fervore charitatis, ut prius. Eccles. 9, quodcumque facere potest manus tua, instanter operare. Vel secundum Glossam, et prima, idest praecipua. Sin autem, hic ponitur comminatio. Primo ex parte personae. Sin autem venio cito, idest veniam: sed venio dicit ut ostendat hoc esse in promptu. Et potest intelligi de adventu ad judicium qui cito sit, quia tempus usque ad judicium breve est respectu aeternitatis. Tibi, idest ad perditionem tui, ut te corpore et anima interficiam. Infra 7, venio cito amen. Vel de adventu per affectum inducendo ei mortem: et tunc corpus moritur et anima mala damnatur. Secundo ex parte dignitatis collatae. Et interim, movebo candelabrum, idest Ecclesiam tibi commissam, de loco suo, scilicet de manu tui regiminis, quasi dicat: auferam tibi Ecclesiam et credam alteri gubernandam. Vel movebo candelabrum, idest auferam virtutes et dona per quae spirituale cujuslibet candelabrum constituitur, quo in se lucet et alios illuminat. De loco suo, idest de statu suo alto, claro et nobili: quasi dicat: auferam tibi virtutes et dona ad quae postea nunquam revertaris et non eris in loco tuo pristino: sed locus tuus erit non altus sed infimus, non clarus sed tenebrosus, non nobilis, sed vilis. Jerem. 3, leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis. Nisi poenitentiam egeris. Ecce quod sine poenitentia non est salus peccatori. Luc. 13, nisi poenitentiam habueritis, omnes simul peribitis sicut et illi. Sed hoc habes, consolatio est. Facta Nicolaitarum, idest eorum qui sequuntur Nicolai doctrinam in communi usu mulierum et in comestione idolothytorum. Quae et ego odi, quia abominabilia, quia sunt facta immunditiae quantum ad primum errorem et quae dissipant pacem humanam et quae sunt contra legem naturae et institutionem divinam, qui, sicut legitur in Genesi, matrimonium instituit ut esset una unius in matrimonio: et qui non est in matrimonio, actum illum non nisi damnabiliter exercere potest. Hoc enim ostendit dominus in illa institutione matrimonii. Item sunt facta idololatriae et injuriae in Deum quantum ad secundum errorem. Eccles. 15, omne execramentum erroris oderit Deus, et non erit amabile timentibus illum. Nicolaus fuit unus ex septem diaconibus, de quibus Act. 6, et fuit ab apostolis et aliis discipulis reprobatus, quia ad uxorem redibat; unde indignatus praedicabat omnes mulieres communicandas, et comestionem idolothytorum. Interpretatur autem Nicolaus populus: et significat gentiles, Judaeos et haereticos et falsos Christianos qui stulte vivunt etsi recte credant. Eccles. 1, et stultorum infinitus est numerus. Qui habet aurem. Hic ponitur conclusio epistolae quae duo continet: scilicet excitationem intellectus et excitationem affectus vincenti. Dicit igitur. Qui habet aurem, quasi haec dicta sint particulariter Angelo Ephesi, sed etiam aliis universaliter dicuntur: unde qui habet aures interiores, scilicet intellectum promptum et multiplicem. Audiat quid spiritus, idest Deus Trinitas, Joan. 4, spiritus est Deus, vel spiritus scilicet ex cujus dono est doctrina fidelium, dicat Ecclesiis. Supra loquebatur particulariter, nunc Ecclesiis generaliter; ut innuat doctrinam hanc non tantum particularem, sed etiam generalem: dicat scilicet praemissa, vel illud quod sequitur vincenti. Marc. 13, quod autem vobis dico omnibus dico. Vincenti. Ut ad praedicta omnes accingantur, excitatur affectus per promissionem: quasi dicat: cur audiendum? Quia vincenti adversa, tentationes et vitia, et in hoc perseveranti, Rom. 12, noli vinci a malo, dabo, gratis: hoc fuit in sacramento Eucharistiae. Edere, ad refectionem. De ligno, idest arbore vitae, quia esus hujus arboris vitam dat mundo. Hoc lignum vitae est ipse Christus: Joan. 6: qui manducat me et ipse vivet propter me. Dicitur autem Christus lignum propter virtutem roborantem. Isa. 40, qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat. Item propter umbram protegentem. Cant. 2. Sub umbra illius. Propter fructum reficientem, Matth. 11, venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Quod est in Paradiso Dei mei, idest in Ecclesia militante: quae est Paradisus, quia Deus in ea suos amatores nutrit et reficit suavissimis refectionibus; et hoc solum datur timentibus ipsum. Eccles. 11, timor Dei sicut Paradisus benedictionis. In hoc Paradiso quae est hortus delitiarum multiplices arbores, idest electi et multi fructus meritorum inveniuntur, in quibus delectatur dominus et cultor horti. Cant. 4, emissiones tuae Paradisus malorum Punicorum. Intra quas autem arbores est in ea arbor sive lignum vitae de quo hic dicitur, vincenti dabo edere. Et bene in hac Paradiso dicitur esse lignum: quia extra Ecclesiam non est salutare sacramentum, sicut nec salus. Unde Gregorius: sola est Ecclesia per quam sacrificium laudis dominus libenter accipiat: mercedem denarii non nisi qui intra vineam laboraverant acceperunt. Dei mei, idest quam plantavit pater meus: quem vocat Christus Deum suum inquantum homo, propter singularem amorem et plenam obedientiae subjectionem. Joan. 20, Deum meum et Deum vestrum. Nota quod sacramentum Eucharistiae est excelsum dignitate, quia in eo vere est et vere sumitur ipse Christus verus Deus et homo. Et ideo non debet sumi nisi a dignis, qui scilicet triumphent de vitiis et sint sine macula culpae mortalis; et ideo dicitur vincenti, scilicet vitia, ut sit mundus. Augustinus super Joan. panem caelestem spiritualiter manducate, innocentiam ad altare deportate. 1 Corinth. 11, qui enim manducat et bibit indigne. Gratuitum liberalitate. Ex magna enim gratia et liberalitate Dei est quod dat nobis seipsum in cibum in hoc sacramento: unde dicit dabo. Ubi notatur gratia et liberalitas. Joan. 6, et panis quem ego dabo caro mea est. Refectivum satietate: unde sequitur: edere. Non promittit Deus cibum qui non satiat. Psalm. edent pauperes et saturabuntur. Joan. 6, caro mea vere est cibus. Operativum causalitate. Operatur enim indigentiae satietatem, vitam gratiae in praesenti et gloriam in futuro. Unde dicitur de ligno vitae, Joan. 6, panis verus est qui de caelo descendit et dat vitam mundo. Item oblectativum suavitate, quia suavissima dulcedine delectatur in ejus perceptione anima devota: quod signatur cum hoc lignum vitae dicitur esse in Paradiso Ecclesiae militantis. Paradisus enim nomen est amoenitatis et delitiarum. In gremio vero Ecclesiae viri spirituales multis deliciis spiritualibus oblectantur specialiter in hoc sacramento. Unde sequitur: quod est in Paradiso Dei mei: quod signatur, Sap. 16, panem de caelo paratum praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem. Ambrosius in Lib. 5 de sacramentis: in hoc pane nulla est amaritudo, sed omnis suavitas. Aliter possunt haec verba intelligi pro statu patriae. Vincenti vitia per fortitudinem mentis dabo edere in aeterna fruitione, de ligno vitae. Seipsum sic vocat, qui est arbor, unde vita aeterna emanabit in bonos. Proverb. 3, lignum vitae est his qui apprehenderint eam. Quod est in Paradiso caelesti, ubi est plenitudo beatorum Dei mei, quia Deus pater illum Paradisum instituit ad glorificationem sanctorum. Licet autem filius omnia inquantum Deus indivisibiliter operetur, tamen patri hoc attribuit inquantum est homo, ad honorandum ipsum patrem. Nota quod in his verbis ostenditur justi meritum: vincenti et praemium in patria dabo. Circa meritum victoriae notatur quod laborandum nobis est ut vincamus omnia bella tentationum, quadruplici ratione sive motivo. Primum motivum est benivolentia adjutoris: quia Deus paratus est dare adjutorium ad vincendum, dum diligenter petatur orando. 2 Machab. 10, benedicebant dominum qui magna fecit in Israel et victoriam dedit illis. Chrysostomus. Perseverante prece perseverans victoria roboratur. Secundum gratia redemptoris qui pro nobis mori voluit. Gregorius, amore nostri redemptor noster occubuit; et nos amore ejus discamus vincere nosmetipsos. Tertium declinatio damnationis. Infra eodem: qui vincit non laedetur a morte secunda. Quartum desiderium retributionis: unde dicitur hic: vincenti: et beatus maximus in quodam sermone: corona vero victoribus datur. Circa primum notandum, quod ipsum est desiderabile et amabile propter multa. Propter sui magnitudinem, ex qua est quod proprie aliquibus meritis non potest emi, et si habeatur, datio erit non redditio. Unde dicitur: dabo, gratis scilicet. Luc. 12, nolite timere pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum. Rom. 8, non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Propter fruitionis satietatem: unde dicitur, edere. Iste esus erit fruitio plene satians. Isa. ult. servi mei comedent et cetera. Psalm. satiabor cum apparuerit gloria tua. Propter vitae immortalitatem. De ligno vitae. Sap. 5, justi in perpetuum vivent. Propter loci amoenitatem: unde sequitur: quod est in Paradiso. Nomen enim Paradisi sonat amoenitatem: et locus ille pulcherrimus est et omni bono plenus. Beatus Bernardus in suis meditationibus: et quis non illic habitare vehementer desideret, et propter amoenitatem et propter Dei visionem? Sed dubitari potest de hoc quod dictum est supra, movebo candelabrum tuum. Glossa, et auferam virtutes et cetera. Contra; quia virtutes et dona amiserat, quia secundum Glossam supra, ceciderant a consortio fidelium. Item alias non comminaretur mortem corporis et animae. Item non decet dominum auferre dona gratiae. Respondeo. Ad primum potest dici quod sicut charitas habita datur ut amplius habeatur, secundum Augustinum: sic ipsa charitas et aliae virtutes et dona quandoque dicuntur auferri cum magis ac magis homo impoenitens elongatur ab eis: ita ut sit ad ea minus quam prius dispositus, et nunquam ad statum gratiae revertatur. Et sic loquitur hic. Ad secundum dicendum, quod proprie loquendo Deus nunquam aufert gratiam ab aliquo: sed dicitur auferre, negative non positive, scilicet quia non conservat gratiam ei qui prius habebat: vel, non apponit ei qui non habebat; sed permittit magis ac magis elongari a statu gratiae, ut dictum est: et hoc ultimo modo hic videtur accipiendum. Dubitatur etiam de hoc quod dicitur: edere de ligno vitae. Cum enim ipse Christus se totum det in cibum, tum in sacramento Eucharistiae, tum in statu patriae: videtur quod convenientius dictum esset: vincenti dabo edere lignum vitae. Respondeo dicendum, quod dulcedo divina infinita est et ideo inexhauribilis, et ideo nullus totam potest sibi imbibere: sed quilibet sibi accipit quod potest: et ideo rectius dicitur de ligno quam lignum. Et Angelo Smyrnae. Secunda epistola est: et dividitur in exordium, narrationem: scio; conclusionem: qui habet aures. Exordium introducit tres personas, ut supra. Smyrnae, nomen Ecclesiae, bene convenit admonitioni, quoniam excitat ad magnanimitatem sustinendi adversa. Smyrna enim interpretatur, quasi myrrha et canticum: et tam pastores quam subditi in tribulatione quae est quasi myrrha, qua natura affligitur, et ex hoc conservans a putrefactione peccati, cantent Deo canticum interni gaudii. Ephes. 5, cantantes et psallentes in cordibus vestris. Haec, hic describitur persona Christi. Primo, secundum divinitatem. Secundo, secundum humanitatem. Secundum divinitatem ostenditur creator, haec dicit primus, duratione et causalitate. Item glorificator, et novissimus, quia causa finalis, et ideo remunerator. Isaiae 48, ego primus et ego novissimus. Et ideo tenenda sunt quae dicit. Secundum humanitatem vero tangitur ejus passio, quae fuit pretium redemptionis. Qui fuit mortuus. Rom. 5, Christus secundum tempus pro impiis mortuus est. Item resurrectio, quae fuit ex respectu retributionis, et vivit, 2 Corinth. ultimo. Et crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei, scio. Hic ponitur narratio. Et primo ponit commendationem. Secundo admonitionem, nihil. Tertio, promissionem. Et dabo. Commendat autem eum quantum ad tria. Quantum ad corporis tribulationem, contra concupiscentiam carnis: scio, idest accepto tribulationem tuam propter patientiam. Vel, scio, idest cognosco ad liberandum te et remunerandum. Psal. multae tribulationes justorum. Secundo quantum ad rerum abdicationem, contra concupiscentiam oculorum: et paupertatem: vel quia non curabat possidere; vel quia pauperibus dispergebat. Matth. 5, beati pauperes spiritu. Seneca, scire uti paupertate, magna felicitas est. Sed licet sis pauper rebus, tamen es dives, virtutibus et spe retributionis. Augustinus, in Lib. 7 de civitate Dei, aliud sunt divitiae, aliud pecuniae. Nam dicimus divites sapientes, justos, bonos, quibus pecunia vel nulla vel parva est, magis enim sunt virtutibus divites; pauperes vero avaros semper inhiantes et egentes. Vel paupertatem, quam te credis habere in meritis; contra miro modo agitur, ut unde mens dignior efficitur, inde sibimet indigna videatur. Tertio, quantum ad famae depressionem; contra superbiam vitae. Unde sequitur, et blasphemaris, idest diffamationem sustines, quod est pati blasphemiam. 1 Corinth. 4. Blasphemamur et obsecramus, ab his qui se dicunt, mendaciter, Judaeos esse, idest confitentes nomen et fidem Catholicam et fratres de gremio Ecclesiae, et non sunt. Tit. 2, confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Sed sunt synagoga, idest congregatio, Satanae, idest quam Satanas sibi congregavit, vel subjecta Satanae. Satanas interpretatur adversarius, 1 Petri ultimo, adversarius vester Diabolus. Hoc autem gravius, cum quis ab eis qui se amicos dicunt persecutionem sustinet. Nihil. Hic ponitur admonitio. Et primo excitat ad sustinendi magnanimitatem. Secundo ostendit ejus necessitatem, ecce. Tertio hortatur ad ipsius magnanimitatis soliditatem, esto fidelis. Dicit igitur, nihil. Matth. 10, nolite timere et cetera. Passurus es, quia, ecce, quasi, certum sit tibi: et est demonstratio ad intellectum. Missurus est Diabolus, quod interpretatur deorsum fluens, quia a nobili statu in ignobilem cecidit; Isaiae 14. Quomodo cecidisti. Aliquos ex vobis in carcerem, idest tribulationem, quae quasi carcer est hominis tribulati. Missurus inquam, per membra sua suggerendo et procurando efficaciter, ut tentemini, idest probemini. Sap. 3, tamquam aurum in fornace. Vel, ut tentemini, idest despectui habeamini Diabolo et ejus membris, quod erit vobis tentatio; quia fugit homo contemni, nisi adsit humilitas perfecta. Et habebitis tribulationes diebus decem. Divina sapientia non ultra sustinuit: hoc enim ad mysterium facit: per hoc enim signatur quod dominus armis Decalogi protegit in certamine vitae praesentis; vel quod debemus omni tempore contra vitia pugnare. Per septenarium enim signatur universitas temporis, per ternarium ternarius vitiorum, quae sunt radices aliorum. 1 Joan. 2, omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Esto fidelis, in sustinendo viriliter omne adversum. Tali dicetur Matth. 25, euge serve bone et fidelis, usque ad mortem. Bernardus. Quid prodest currere et ante cursus metam deficere? Et dabo tibi, si sic feceris. Joan. 10, et ego vitam aeternam do eis. Coronam vitae. Corona tria importat: quietis tranquillitatem, quia corona dat praemium post certamen. Jac. 1, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Item bonorum plenitudinem, quia corona habet perfectam figuram omnibus aliis perfectiorem, scilicet circularem. Psal. replebitur in bonis desiderium tuum. Item honoris sublimitatem, quia corona est dignitatis et honoris insigne. Psal. gloria et honore coronasti eum domine. Vitae, scilicet immortalis; quia hoc nomen vitae cum pondere est accipiendum. 1 Joan. 2, et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis, vitam aeternam. Patent jam quinque de praemio. Liberalitas, tranquillitas, copiositas, dignitas, immortalitas. Qui habet. Haec conclusio ponitur ad excitandum. Et primo fit excitatio intellectus. Qui habet aures, qui scilicet intellectum promptum et aptum ad discernendum, audiat, idest intelligat cum effectu, quid spiritus dicat Ecclesiis, scilicet praemissa. Secundo, affectus. Qui vicerit, adversa et vitia, non laedetur a morte secunda. Prima animae mors est in peccatis, secunda in poenis gehennalibus. Infra 20, in his secunda mors non habet potestatem. Sed circa illud quod dicitur supra, et blasphemaris, quaeritur sicut quaerebat Gregorius. Utrum semper sint dissimulanda verba diffamantium sive detrahentium: an autem sint compescenda. Quod semper sint dissimulanda, videtur per Chrysostomum dicentem, si vindicare vis, sile: et sic molestam dedisti plagam. Contra: quia illa detractio potest dare scandalum auditoribus. Respondeo. Notandum: quantum ad eum cui derogatur sive detrahitur, melius est dissimulare, propter meritum patientiae: si tamen sit talis cujus vita sit aliis in imitationis exemplum, tunc bonum est propter utilitatem audientium, qui ex auditis scandalizari et accipere occasionem mali, et ab audienda ejus doctrina retrahi possunt, opportuno tempore et loco verba obloquentium prudenter et mature compescere: si tamen sit persona ad haec idonea, habens discretionem et maturitatem ac efficaciam verbi: quod si tunc noluerit corrigi, sustineant aequanimiter per omnia. Unde Gregorius, linguas detrahentium debemus aequanimiter tolerare, ut nobis meritum crescat; aliquando autem etiam compescere. Hi enim quorum vita in exemplo imitationis posita est, debent, si possunt, detrahentium sibi verba compescere: ne eorum praedicationem non audiant qui audire poterant, et in pravis moribus remanentes bene vivere contemnant. Cum vero linguae derogantium corrigi nequeant, aequanimiter sunt per omnia tolerandae. Ex his verbis Gregorii patet quod verba obloquentium nec semper sunt dissimulanda, nec semper compescenda; sed quandoque dissimulanda propter meritum proprium; quandoque, cum fieri discrete potest, compescenda, propter commodum aliorum, ut dictum est. Ad illud Chrysostomi dicendum quod pro tempore silendum est, ut visum est. Concedendum etiam, quod quantum ad illum contra quem fit obloquutio, melius est silere, ut supra dictum est, si tamen patientiam habere novit: licet aliter quandoque propter alios expediat. Praeterea Chrysostomus loquitur de absistendo a verbis inordinatis, et illud semper habendum est. Unde post praemissa verba subdidit: si vero convitium convitio copulas, ignem accendisti. Ad oppositum patet; quia pro tempore est loquendum. Deinde objicitur de hoc quod dicitur, ut tentemini. Glossa, ut probemini; quia non ad hoc procurat Diabolus tribulationem justorum ut probentur, sed ut dejiciantur. Item si justus probatur in adversis; quaeritur, cui? Aut Deo, aut sibi. Deo non, quia omnia novit: si sibi, ergo damnose; cum consideratio propriae infirmitatis sit occasio pusillanimitatis: unde multi solent dicere: non possem illud sustinere. Respondeo. Ad primum dicendum, quod vel tenetur consequutive haec dictio ut, quasi dicat, ex illa tribulatione sequetur probatio vestra: sicut accipitur Matth. 1, hoc totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est. Vel si accipiatur causaliter, ut dicat habitudinem causae finalis: non notatur intentio probationis justorum ex parte Diaboli, sed ex parte Dei permittentis. Ideo enim justos tribulari permittit, ut probentur. Psal. quoniam probasti nos Deus et cetera. Ad aliud, dicendum, quod justus per adversa probatur, et notus fit, non Deo, sed sibi, ut infirmitatem vel virtutem suam cognoscat; inde proficiat in bono: et etiam aliis ut aedificentur per ejus exemplum, et iterum glorificent Deum. Unde super illud Psal. proba me Deus et cetera. Glossa: indica me probatum, non tibi, quia omnia novisti; sed mihi et hominibus. Ad illud quod objicitur de pusillanimitate, dicendum, quod hoc est ex culpa hominis, qui probatur: quantum enim est de intentione Dei probantis, cognitio propriae infirmitatis habita per experimentum tribulationis, introducit humilitatem, et excitat ad divini adjutorii petitionem. Praeterea, etsi illud quod objicitur sit verum in quibusdam, non habet tamen locum in multis, qui se infirmos videntes, currunt ad firmitatem divinam. 2 Corinth. 12, nam virtus in infirmitate perficitur. Tertio quaeritur, quare permittit Deus hominem tentari? Multis enim est tentatio causa lapsus et damnationis: ergo non decet Deum hoc permittere. Contra similiter 2 Corinth. 11, dicit Glossa, tentatio cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendae virtutis: sed decet Deum permittere quicquid homini est utile. Respondeo. Dicendum, quod rectissime Deus permittat hominem tentari: et hoc multiplici ratione. Una ratio est, introductio humilitatis, ex sui cognitione: quia cum videt se per se non posse resistere, humiliat seipsum in conspectu Dei. Cognoscit etiam per tentationem, utrum sit fortis an debilis; et ex utroque habet causam humilitatis. Unde Gregorius: esse se magnarum virtutum homo crederet, si nullum virium defectum sentiret: sed dum tentatione irruente quatitur, contra insidias munimen humilitatis ostenditur. Secunda excitatio devotionis in ferventi oratione, quia tunc cognoscitur homo currere ad liberatorem; tentatio enim augetur et vincitur nisi Deus subveniat. Unde Gregorius, 9 Lib. Moralium: cum se homo nil esse considerat, discit proculdubio cujus adjutorium requirat. Augmentum meriti in vincenda tentatione. Unde Isidorus in 3 Lib. de summo bono: non amplius tentat electos Diabolus, quam permittat Dei voluntas: tentando autem profectus sanctorum fuit. Supra eodem, vincenti dabo edere. Praevenitio peccati ex fomitis inclinatione. Post justificationem enim peccatoris remanet multiplex sequela peccati: et hoc habet praecipue locum in eis qui inde processerunt multum in austera et ferventi poenitentia, quae multum illas sequelas attenuat. Unde Gregorius 9 Moralium: saepe hoc quod fletu interveniente deletum est, ad animum redit; et devicta culpa in antiquo certamine rediviva pulsatione reparatur. Quinta ratio est vigilantia cautelae in virtutis conservatione. Unde Gregorius: tentatus non solum a quo vires accipiat discit; sed quanta eas vigilantia servet intelligit. Saepe enim quem tentationis certamen superare non valuit, sua deterius securitas stravit. Mater enim negligentiae solet esse securitas. Sexta, provocatio sollicitudinis in virtutis exercitatione. Unde Isidorus in Lib. 3 de summo bono: utile est servo Dei post conversionem tentari, quatenus a torpore negligentiae, sollicitantibus vitiis ad virtutes animum praeparet. Septima, accensio caritatis ex obtenta miseratione; scilicet cum homo percipit robur gratiae contra tentationes sibi dari. Psal. diligam te domine fortitudo mea. Bernardus in Lib. de diligendo Deo: si frequens ingruerit tribulatio, et frequens ad Deum conversio fiat, ut a Deo frequens liberatio consequatur. Nonne etsi fuerit ferreum pectus, emolliri necesse est ad gratiam liberantis? Quatenus homo Deum diligat, non propter se tantum, sed propter ipsum. Octava, documentum compassionis ex comperta afflictione; sicut dominus permisit Petrum non tantum de negatione tentari, sed etiam labi, secundum Gregorium. Unde loquens beatus Gregorius de illa negatione de qua tentatus, et in quam lapsus beatus Petrus, dicit sic: prius omnipotens Deus eum sibi ostendit, et tunc ceteris praeposuit; ut ex infirmitate sua cognosceret, quam misericorditer aliena infirma toleraret. Ad illud quod objicitur dicendum. Licet aliquibus sit tentatio occasio peccati et damnationis; tamen non dedecet Deum permittere homines tentari; quia et si illud quantum ad reprobos verum sit, tamen electis finaliter tentationes cooperantur in bonum. Praeterea hoc ex culpa illorum est; quia si ad Deum accederent, adjutorium susciperent; quia fidelis Deus qui non patietur et cetera. Et Angelo Pergami. Hic fit admonitio ad severitatem quae est per zelum in expellendo haereticos male credentes et male operantes. Dividitur autem haec tertia epistola in exordium, narrationem, scio; conclusionem, qui habet. Dicit igitur, et Angelo Pergami. Bene nomen convenit admonitioni. Interpretatur enim divisio cornuum, idest separatio haereticorum, suam sectam defendentium. Psal. omnia cornua peccatorum confringam. Quare? Quia, romphaeam, idest gladium, idest potestatem judiciariam qua perimantur impii (Deuter. 32, gladius meus devorabit carnes) et dividantur a piis. Matth. 25, discedite maledicti in ignem aeternum. Ex utraque, quia virtuose perimet corpore et anima. Psal. disperdet illos. Et ideo servanda sunt quae praecipit. Job 19, fugite a facie gladii et cetera. Vel romphaeam, Scripturam secundum Haymonem; quia sicut gladius carnem dividit et separat membrum a membro; sic gladius verbi dividit bonos a malis. Matth. 10, non veni pacem mittere, sed gladium. Item animam a carne. Ephes. ultimo. Et gladium spiritus quod est verbum Dei. Ex utraque: quia virtutem habet ad instruendum simplices per historiam, perfectos per allegoriam. Supra, primo. Et ex ore ejus gladius et cetera. Vel, quia hinc acuuntur subtili expositione auctoritatum, inde subtili efficacia rationum: vel secundum Haymonem, quia resecat vitia mentis et corporis. Scio. Haec narratio. Et primo ponit commendationem; secundo, arguitionem; sed habeo. Tertio, admonitionem; similiter age. Quarto, comminationem: si quo minus. Circa primum primo ostendit eum vivere in societate pravorum. Secundo commendat eum quantum ad defendendae fidei zelum. Et tenes. Tertio, quantum ad constantiam in pressura tribulationum, et non negasti. Quarto commendat quemdam martyrem in imitationis exemplum, et in diebus. Dicit igitur, scio, idest novi hoc ad remunerandum te, ubi habitas, conversando et cohabitando, scilicet ibi, ubi est sedes Satanae: quasi dicat, tu habitas inter eos in quibus Diabolus sedet tamquam dominans in eis: et per hoc magis ostenditur commendabilis, qui inter malos constantiam servat. Job 30, frater fui draconum. Nota quod Diabolus sedet in omnibus injustis generaliter, specialiter autem in hypocritis simulantibus sanctitatem Isaiae 14, sedebo in monte testamenti. Item in verecundis abscondentibus iniquitatem. Isaiae 11, Gabeae sedes nostra. Gabeae interpretatur vallis quae occulta est. Item in relapsis resumentibus praedimissam consuetudinem. Judicum 9, reversi sunt in suas sedes. Hoc potest dici de Daemonibus revertentibus in illos, qui ante fuerant justificati. Matth. 12, revertar in domum meam unde exivi. Et tenes nomen meum. Haymon, nomen Christianitatis integra fide colitur etiam in tempore tribulationis. Vel, tenes, defendendo contra haereticos, et non negasti fidem meam, in aliqua tribulatione. 1 Corinth. ultimo: vigilate et state in fide, viriliter agite et confortamini, omnia vestra in caritate fiant. Et in diebus illis, quibus non negasti fidem meam, fuit Antiphas. Iste fuit quidam martyr multum justus, qui occisus est in Ecclesia Pergami, quem ponit aliis in exemplum. Interpretatur autem Antiphas, dantis transitio; quia vir justus se totum dat Deo, et per contemptum mundanorum, transit ad aeterna. Psal. transibo in locum et cetera. Testis meus fidelis. Martyr enim fuit fidelis suo domino. Martyr autem interpretatur testis. Isaiae 43. Vos testes mei, qui occisus est apud vos: non quia illi occiderint ipsum: sed quia inter illos occisus fuit a malis. Unde sensus est, apud vos, idest ab aliquibus qui sunt inter vos, ubi, idest in quibus ejus occisoribus, habitat Satanas, per dominationem in ipsos, quod probat illa occisio: quasi dicat, ipsum tenete in exemplum. Sed habeo. Hic ponit arguitionem, quia sustinebat eos qui male credebant et male agebant sequentes et servantes doctrinam Nicolaitarum: quos vocat servatores Balaam doctrinae, propter conformitatem. Sicut enim Balaam docuit Balac, quomodo deciperet filios Israel, faciendo eos fornicari cum mulieribus, et procurando quod comederent de sacrificiis immolatis idolis: sic Nicolaus et Nicolaitae praedicabant fornicari indifferenter cum mulieribus ac vesci idolothytis. Hoc est quod dicitur: sed habeo adversum te pauca, si corrigaris, sin autem, multa. Vel, pauca, non tamen parva, quia habes illic, scilicet in Ecclesia Pergami, tenentes, idest servantes per malam credulitatem et operationem, doctrinam Balaam, idest doctrinam Nicolai et Nicolaitarum, qui similem habent doctrinam, qui docebat Balac. Sicut Balaam fuit pseudopropheta, unde et vocatur hariolus, Numer. 22, licet prophetaverit multa vera, Numer. 24, orietur stella ex Jacob, quia Deus per malos aliquando futura praedicit: Matth. 7, domine domine, nonne in nomine tuo prophetavimus et cetera. Ita Balac fuit iniquus rex Moabitarum, qui Balaam vocavit ad se, ut malediceret populo Dei: non autem permisit hoc dominus, sed spiritus Dei tangebat intellectum ejus et prophetabat multa bona quae futura erant in Israel. Cum autem hoc videret Balaam, docuit Balac quomodo faceret populum Dei cum mulieribus fornicari et idolothyta comedere: hoc est quod dicit. Qui docebat Balac mittere scandalum, idest occasionem ruendi in offensam divinam, ut Deus non esset eis benivolus, et ita fornicari possent. Exponit autem scandalum, subdens: edere et fornicari, docuit enim illum quod per mulieres provocarent filios Israel ad libidinem et esum idolothytorum. Numer. 25, fornicatus est populus cum filiabus Moab, quae vocaverunt eos ad sacrificia sua, at illi comederunt et adoraverunt deos earum. Item Numer. 31, ait Moyses; cur feminas reservastis? Nonne istae sunt quae deceperunt filios Israel ad suggestiones Balaam, et praevaricare vos fecerunt in domino? Unde et percussus est populus. Ita haec consuetudo referenda est ad documentum Balaam et doctrinam Nicolaitarum, quam quidam tenebant: quasi dicat: sicut Balaam illa docuit, ita quidam sunt qui tenent consimilem doctrinam Nicolaitarum; quos tu pateris, nec expellis. Quidam tamen aliter exponunt: quasi dicat: sic ut habes quosdam tenentes doctrinam Balaam, sic etiam Nicolai sectatores. Sed de eisdem videtur Glossa exponere quae dicit, ideo repetit de Nicolaitis: unde videtur dicere quod tenentes doctrinam Balaam non sint alii quam tenentes doctrinam Nicolai et Nicolaitarum. Ita habes, idest et ita etiam sicut quidam alii, tu qui pati erroneos non deberes, tenentes, per carnalitatem et observantiam: vel tenentes, idest defendentes contra eos qui eam impugnant, doctrinam. Sapient. 14, similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus, Balaam. Quod interpretatur vanus populus, aut praecipitans eos. Notat Glossa, Balac interpretatur elidens, per quem signantur principes mali, qui elidunt justos corpore et anima, vel blanditiis vel flagellis. Isaiae 3, quare attrahitis populum meum? Similiter. Sicut ipsi male agunt: hic simile est in contrario. Luc. 16, recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala. Similiter, sicut peccasti. Vel similiter, idest simul cum illis, tu de negligentia, isti de culpa. Vel similiter, sicut episcopus Ephesi, Luc. 13, si penitentiam non habueritis et cetera. Si quo minus, hic ponit comminationem. Et primo comminatur dominus illi episcopo, si non poeniteat. Secundo praemissis erroneis quos tolerabat. Et pugnabo. Dicit igitur, si quo, idest si in aliquo, minus. Feceris quam debes, veniam tibi. Idest contra te qui non corrigis: quasi dicat: in adventu meo ad judicium sentire te faciam iram meam et vindictam, cito, propter hujus vitae brevitatem hoc dicit: supra 1: tempus enim prope est. Vel potest ille adventus intelligi per effectum, scilicet per separationem animae a corpore: quasi dicat: auferam te de medio cito nisi poenitentiam egeris. Luc. 12, veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit. Et pugnabo cum illis, idest convincam eos qui malam doctrinam sequuntur vel defendunt, graviter offendisse. In gladio oris mei. Idest in sententia quam proferam. Ite maledicti et cetera. Matth. 23, quando dividet eos a bonis et perimet morte perditionis. Hunc gladium modo fugere possumus. Job 19, fugite a facie gladii. Qui habet, expone ut supra. Vincenti. Hic primo promittit gloriam animae. Secundo corporis. Et dabo illi. Dicit igitur; vincenti, propria desideria et Daemonum tentamenta, dabo gratis. Manna, idest dulcedinem gloriae in fruitione aeterna, quia manna dulcissimum erat. De hoc beatus Bernardus in libro meditationum suarum: quicquid desideramus, totum habebimus nihil desiderantes amplius, beati dulcedine amoris et suavitate contemplationis. Absconditum, peregrinantibus, ut magis desiderent: et quia non decet hoc manna mortalibus et exulibus dari; sicut et filii Israel quaerebant, manhu? Quod interpretatur, quid est hoc? 1 Cor. 11, oculus non vidit et cetera. Et dabo illi calculum candidum, idest corpus glorificatum. Calculus, idest lapis pretiosus, scilicet carbunculus, qui in tenebris fulget, sicut carbo succensus. Unde alia littera habet, margaritas. Est autem lapis ille solidus sive durissimus, candidus, lucidus et rotundus. Per hoc intelliguntur quatuor dotes corporis glorificati. Per soliditatem intelligitur impassibilitas. 1 Cor. 15, seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Per candorem, claritas. Matth. 13, fulgebunt justi sicut sol. Per rotunditatem, ex qua est volubilitas, signatur agilitas. Sapient. 3, et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Augustinus, ultimo de civitate Dei, ubicumque spiritus volet, ibi erit protinus corpus. Per luciditatem, subtilitas; quia lux subtilitatem habet in penetrando, ut patet cum penetrat vitrum, licet non quantum ad omnia: corpus glorificatum habebit subtilitatem et virtutem penetrandi alia corpora non glorificata. 1 Cor. 15, seminatur in infirmitate, surget in virtute. Joan. 20, venit Jesus januis clausis et cetera. Et in calculo, idest in corpore glorioso, erit nomen novum scriptum. Vel dabo illi nomen et cetera. Hoc nomen novum potest intelligi immortalitas, ita quod intelligatur immortalitas plena quae excludit omnem concupiscentiam; quia deposita vetustate qua caro concupiscit adversus spiritum, omnimodae obedientiae novitate movebitur ad nutum spiritus. Item excludet omnem tentationis pugnam, undecumque nunc veniat. Item omnem passibilitatem, omnem poenalitatem, et mortalitatem, et mortem, et quicquid mali modo potest inesse: et ponet contraria his, tranquillitatem, jucunditatem, impassibilitatem, impossibilitatem moriendi, gloriosam claritatem, et alias dotes, et sanitatem et alia multa dona. Dicitur autem, nomen, ratione manifesti honoris, in quo nihil erit vetustum vel offuscatum, sed totum erit novum, pulchrum, venerabile. Scriptum autem dicitur, quia honor immortalitatis, firmiter et indelebiter semper erit in corporibus glorificatis. Quod nemo scit, plene. Nisi qui accipit, illud nomen: quia quid sit immortalitas gloriae, nullus plene scit, nisi qui eam scit in se per experientiam. Et ideo ad tantum bonum desideranter currendum est. 1 Cor. 9, sic currite ut comprehendatis et cetera. Objicitur contra hoc quod dicitur: nemo scit: quia dicitur 1 Joan. 3, scimus quod cum apparuerit similes illi erimus. Respondeo. Est scientia fidei, contemplationis, et apertae visionis. Aut ergo loquitur de scientia fidei, quae non est plena scientia: aut de scientia quam inde habebat per experientiam gustus in contemplando caelestia; et hoc non est in plena scientia, sicut erit in ipsa experientia patriae. Non autem loquitur de illa scientia de qua hic agitur quam habebunt solum sancti in patria per experientiam aeternam illius nominis praemissi. Aliter possunt haec verba intelligi secundum Glossam: ut prima promissio sit de dulcedine gloriae in patria, vincenti: secunda de virtute gratiae in via specialiter quantum ad corpus. Dicit igitur, vincenti dabo manna, scilicet me ipsum. Christus dicitur manna secundum divinitatem, quia dulcissimus est ineffabiliter. Unde Augustinus 9 libro confessionum, tu summa suavitas omni suavitate dulcior, sed non carni et sanguini. Absconditum, in assumpta humanitate. Isaiae 45, vere tu es Deus absconditus. Vel absconditum, quia mortales in via non plene gustant hoc manna. Et dabo illi, interim; calculum, idest corpus humanum; candidum, spirituali decore; lucidum, aedificatoria conversatione; rotundum, vitae perfectione, quia figura circularis est perfecta; solidum in vincenda tentatione. Et in calculo nomen novum, scilicet Christianus, quod est nomen novitatis, nil vetustatis insinuans, vel docens. Cum enim Christianus dicatur a Christo, debet in se novitatem Christi repraesentare; ita ut ejus vita sit vita non vetustatis, sed acceptabilis novitatis. Ephes. 3, renovamini spiritu mentis vestrae et induimini novum hominem et cetera. Scriptum, idest manifeste et firmiter apparens; quia Christianus debet sic vivere, ut in ejus corpore per rectitudinem actuum et sustinentiam passionum, magnificetur Deus; et manifestum sit ipsum esse vere Christianum, non tantum nomine, sed et virtute et vita et sanctitate. 1 Petri 4, glorificet autem Deum in isto nomine. Quod, id est nominis vim, scilicet quia impertit divinam filiationem, familiaritatem, famulandi sedulitatem, unde ad magna invitat. Nemo scit, scientia recta et digna; quia debet esse non solum speculativa, sed et practica; quia hoc exigit dignitas nominis. Nisi qui accipit, ipsum nomen, idest rem nominis, quae a Deo datur, per quam sciat ipsius vim nominis. Res nominis est, ut qui Christianus vocatur studeat esse imitator Christi. 1 Joan. 2, qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Et Angelo Thyatirae et cetera. Hic ponitur quarta epistola in qua fit admonitio ad severitatem in expellendo erroneos male docentes. Admonitio autem hic fit, non directe, sed indirecte per arguitionem admonitoriam. Congruit nomen. Thyatira enim interpretatur illuminata vel vivens hostia: quia curare debet pastor, quod subditae oves sint illuminatae in fide, et vivens hostia in sanctis moribus. Dividitur autem in exordium, narrationem; novi. In conclusionem; qui vicerit. Exordium tangit tres personas ut supra. Haec dicit filius Dei. Hic describit filium Dei quantum ad duo: scilicet quantum ad redundantiam donorum. Qui habet oculos, idest dona spiritus sancti, quae animam oculatam et providam reddunt. Tamquam flammam ignis. Propter dignitatem et meritum donorum in ipso, datur nobis, si ei adhaereamus, illuminatio clarificans, et charitas inflammans. Joan. 1, et de plenitudine ejus, nos omnes accepimus. Vel potest exponi de viris spiritualibus, sicut supra primo expositum est, vel de sacris eloquiis. Item quantum ad sustinentiam adversorum, et pedes. Ut supra, primo, expositum fuit, ubi utrumque habetur: oculi ejus velut flamma ignis, et pedes ejus et cetera. Potest etiam intelligi de fidelibus praedicatoribus, qui portant eum per mundum, et multa sustinent propter ipsum, vel de ultimis fidelibus. Novi. Hic ponitur narratio. Et primo commendationem, secundo arguitionem. Sed habeo. Tertio comminationem quantum ad malos, ecce mitto. Quarto consolationem, quantum ad bonos. Vobis autem dico. Commendat autem ipsum multipliciter. Primo ab operum rectitudine. Secundo a sana fide, et fidem. Tertio a vera caritate, et caritatem. Quarto ab efficaci pietate, et ministerium. Quinto a patientiae soliditate, et patientiam. Sexto a proficiendi sedulitate, et opera tua. Dicit igitur. Novi, idest approbo. Opera tua, quia recta. Beatus cujus vita est Deo grata. Psalm. novit dominus viam justorum. Et fidem, quia sana. 10 Hebr. sine fide impossibile est et cetera. Et caritatem, quia vera. Roman. 12, dilectio sine simulatione. Sine ea non est salus. 1 Cor. 13, si linguis hominum loquar et Angelorum. Glossa. Ex fide est caritas; ex caritate, bona opera. Sed quare non ponit textus ordinem rectum? Item dicit Glossa quod ex fide charitas. Contra, quia virtutes infunduntur simul: ergo una virtus non est ex alia. Respondeo. Ad primum potest dici quod est duplex ordo: scilicet in essendo, qui tangitur in Glossa. Item ordo in cognoscendo, quem attendit textus; quia prius opera cognoscimus; deinde virtutes. Matth. 7, a fructibus eorum cognoscetis eos. Item virtus habet se ad opera dupliciter: vel inquantum movens ad opera, et sic se habet quodammodo ut causa efficiens, et sic virtus prius est, ad minus ordine naturae, et in multis ordine temporis: et sic loquitur Glossa, ut patet. Vel inquantum informans ipsa: et sic se habet ut forma, et opus est materiale: et in hac consideratione prius est secundum naturalem intelligentiam opus quam virtus, inquantum informans, licet non ordine temporis: sicut materiale prius intelligitur inquantum habitus, quam formale. Fides autem et caritas ponuntur ordine suo plano. Ad aliud dicendum quod de virtute est loqui dupliciter: aut secundum habitum, et sic non est virtus ex virtute, quia omnes simul virtutes gratuite infunduntur, quantum ad habitum vel secundum actum: et sic est virtus fidei ex charitate, quia cognitio Dei ordinat ad amorem ejus. Et ministerium Glossa, in eleemosynis. Ministrabat enim sanctis pauperibus. 2 Corinth. 9, ministerium enim hujus officii non solum supplet ea quae desunt sanctis. Et patientiam, 1 Thess. 5, patientes estote ad omnes. Et opera tua: quasi dicat: opera bona sedulo proficiendo multiplicasti. Coloss. 1, in opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei. Sed habeo. Hic arguit, quia quosdam pseudo prophetas non virilius expellebat, vel excommunicando vel amovendo: quos designat per Jezabel quae fuit femina pessima. Primo tangitur ejus negligentia, quia permittis, non excommunicando, vel non puniendo. Aliter. Oportet enim pastorem vigilare circa oves custodiendas a lupo, 2 Timoth. 4, tu vero vigila et cetera. Secundo haereticorum nequitia, mulierem. Describitur primo sub figura et implicite. Mulierem Jezabel, idest haereticos consimiles illi pessimae idololatrae quae fuit uxor Achab regis Israel, quae fuit interfectrix prophetarum Dei, 3 Reg. 18, et Eliam voluit interficere, 3 Reg. 19, Naboth etiam interfici fecit et post comederunt canes corpus ejus viliter projectum in agro Israel, cum ad praeceptum Jehu regis Israel mortuo Achab fuisset praecipitata de fenestra, ungulis equorum conculcata et mortua in vindictam malitiae: 4 Reg. 9, unde per hanc signantur perversi haeretici qui fideles persequuntur mente et corpore, et quandoque interficiunt et procurant interfici. Posset etiam per Jezabel intelligi aliqua mulier uxor illius episcopi perversa et erronea, et per illam etiam intelliguntur haeretici. Tamen primam interpretationem pertractat beatus Gregorius: unde dicit: Thyatirae Ecclesiam a Jezabel notitia et tempora et loca dividebant: sed quia eam per vitae reatus constrinxerat, inesse Jezabel dicitur atque perversis operibus insistere. Mulierem, quia molles sunt et proni ad malum. Item quia malos filios, scilicet suos sequaces, sibi generant. Secundo aperte et explicite, quae se dicit: et hoc quantum ad tria. Primo quantum ad boni simulationem, quae se dicit esse propheten, idest prophetissam. Quidam enim haeretici dicunt se loqui per spiritum sanctum et per revelationem, et dicunt vel simulant se habere sanctam vitam: sic transfigurantes se in Angelum lucis, sicut Diabolus, 2 Corinth. 11, deinde quantum ad mali seminationem, docere: quasi dicat: permittis inquam, docere praedicando vel persuadendo. Et seducere, per suam doctrinam. Ecce quantum nocumentum. Servos meos, qui non debent nisi mihi servire, non Diabolo vel errori vel aliis peccatis. Deuteronom. 10, dominum Deum tuum timebis et ipsi soli servies. Exponit autem quid docent multi haeretici: fornicari; permittis inquam, docere fornicari cum mulieribus, vel cum Daemonibus per errorem, vel ad peccatum mortale, manducare de idolothytis, idest de sacrificiis immolatis idolis: et sic faciunt eos venerari idola. Contra, 1 Corinth. 8, de escis quae idolis immolantur scimus quia idolum nihil est in mundo; ergo non est offensa comedere tales escas. Respondeo. Aut idolothytum manducatur cum veneratione idoli aut non: si sic, grave peccatum est, et sic loquitur hic. Aut non: et tunc aut comedit cum scandalo Christiani infirmi qui videt hunc comedentem hujusmodi et credit eum comedere cum veneratione idoli; et ideo comedit illo modo: et tunc peccat si noverat illum spiritualiter infirmum esse in hujusmodi: nisi tamen necessitas maxima corporalis compelleret: et tunc fideli infirmo debet ostendere suam intentionem. 1 Corinth. 8, si quis viderit eum qui habet scientiam et cetera. Aut non cum scandalo: et tunc comedere hujusmodi non est peccatum quantum est de se: nisi aliud sit annexum, sicut ostendit apostolus 1 Corinth. 9. Per hoc patet ad illud quod objicitur. Tertio quantum ad mentis obstinationem, et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret. Ecce quod magnum est quando tempus datur a Deo ad merendum vel ad agendum poenitentiam. Et ideo gravis offensa in dissimulando et negligendo. Job 24. Dedit ei dominus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam. A fornicatione, scilicet corporali, quia ad literam multi haeretici fingentes se castos sunt libidinosi. Vel spirituali. Nota Glossam: ecce. Hic ponitur comminatio, quantum ad malos de poena ex qua cognoscent, quod dominus cognoscit et malas cogitationes et concupiscentias: et illa poena erit justa, quia propter demerita. Unde hic tria tanguntur: scilicet poena, sequela et scient: justitia, et dabo. Poena autem quam comminatur malis triplex est. Prima est permissio securitatis culpabilis. Secunda inductio angustiae temporalis. Et qui moechantur. Tertia mors acerbitatis gehennalis. Et filios ejus. Dicit ergo, ecce: quasi dicat: in promptu est, mitto eam in lectum, idest illos haereticos, imitatores Jezabel, amplius permittam excoecari et obstinari, ut in securitate peccandi quasi in lecto dormiant. Infra ult. et qui in sordibus est sordescat adhuc. Vel in luctum, doloris aeterni: unde alia litera est, in luctum. Isa. 50, in doloribus dormietis. Sed dubitatio est, quare non comminatur huic episcopo sicut praecedenti, cum in utroque esset culpa negligentiae? Item de prima expositione secundum Glossam, quia non est congruum divinae bonitati excoecare, nec mittere in securitatem peccandi, quia sic esset causa culpae. Respondeo. Ad primum videtur dicendum, quod licet non esset plene diligens et severus contra haereticos, tamen non sic erat culpabilis ex negligentia, sicut episcopus Pergami: quod videtur ex hoc quod illi comminatur non isti directe. Ad aliud dicendum, quod verborum quae dicuntur de Deo quaedam dicuntur positive, ut creare, justificare et hujusmodi: quaedam negative, ut obdurare, idest non emollire, subtrahere gratiam idest non conservare; et sic in proposito. Excoecare enim dicitur Deus, non quia auferat lumen gratiae proprie, sed non conservat: vel quia non dat et permittit hominem magis elongari a lumine. Et hoc ultimo modo dicitur hic excoecare. Sequitur, mitto in lectum, idest permitto vel permittam cadere in lectum securitatis. Et qui moechantur cum ea, idest qui delectantur esse in errore cum haereticis imitantibus Jezabel, et cum eis procurare quomodo alios faciant haereticos. Nota Glossam: fornicare et cetera. In tribulatione maxima erunt, per quam priores fiant, quia perversi pejorantur in adversis, in quibus justi purgantur vel promoventur. Vel tribulatione maxima, scilicet Gehennae. Tribulatio magna est in dissolutione animae et corporis. Major in anima posita in Inferno. Maxima in anima et corpore in Inferno. Rom. 2, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum. Temperat autem per misericordiam subdens, nisi poenitentiam ab operibus suis egerint. Rom. 2, secundum duritiam tuam et impoenitens cor et cetera. Et filios ejus, idest sequaces quos Diabolo haeretici genuerunt per doctrinam erroris, interficiam in morte, scilicet aeterna, Oseae 9, Ephraim educet ad interfectorem filios suos. Et scient, in futuro, quod modo per fidem, cum poenam malorum viderint. Omnes Ecclesiae, justorum scilicet quia ego sum scrutans, idest plene cognoscens, renes, idest carnales concupiscentias, inde enim proveniunt, et corda, idest cognitiones et affectiones inordinatas. Jerem. 17, ego dominus scrutans corda et cetera. Contra, scrutari est ignorantis, quia est inquisitio sciendae rei. Respondeo, in scrutatione sunt duo: unum est praemium sive praeambulum, scilicet inquisitio: aliud consequutivum sive adjunctum, scientiae perfectio, ad quam ordinat et ad quam terminatur illa inquisitio: et quantum ad hoc secundum, non quantum ad primum, dicitur Deus scrutans, quia per diligentem inquisitionem solet homo venire ad scientiae perfectionem. Dicitur ergo scrutans non ratione principalis significati, sed ratione adjuncti sive insinuati: unde juxta quamdam regulam tenetur adjunctive. Et dabo. Dare hic non accipitur secundum quod sonat liberalitatem, sed importat aequitatem ratione additi quod subditur, secundum opera sua, unicuique sine acceptione personae, Act. 10, in veritate comperi et cetera. Secundum opera sua, sive bona sive mala. Psal. tu reddes unicuique secundum opera sua. Sed si retribuit hominibus secundum opera; ergo retributio in reprobis adaequatur demeritis. Contra, Psalm. universae viae domini misericordia. Respondeo, dicendum quod dominus semper praemiat supra condignum et punit circa condignum, propter immensitatem suae misericordiae. Unde Cassiodorus super Psalterium: misericordia et judicium mutua societate sibi junguntur. Ad objectum dicendum quod haec dictio, secundum, potest notare aut proportionem aequalitatis, et sic non accipitur hic, ut dictum est, sed sic accipitur si dicatur, mali merentur puniri secundum opera sua. Aut proportionalitatem, scilicet intelligendo non in speciali aequalitate, ut quantum peccavit, tantum omnino punietur; sed intelligendo correspondentiam in generali. Si bene egit, bonum retribuetur ei: si autem male, malum. Item si multum demeruerit, multum punietur. Quantum ad primum bene est aequalitas meriti, immo excedit. Sed objicitur, quod dicitur Jacob. 2, judicium sine misericordia et cetera. Dicendum, quod loquitur de misericordia liberante, non de misericordia relaxante. Vobis autem. Hic ponit consolationem quantum ad bonos; quia et approbat eorum vitam nec inducet eis, sicut quidam Judaei dicebant, veteris legis observantiam. In his autem duobus magna est consolatio. Vetus enim lex gravissima esset ad servandum. Primo ergo dirigit ad Thyatirenos sermonem. Secundo ostendit quorum approbet conversationem. Tertio subjungit gratam eis promissionem. Quemadmodum. Dicit igitur, vobis: quasi dicat: hoc illis faciam. Vobis autem dico, idest promitto. Et ideo implebitur, Num. 13, dixit ergo et non faciet? Et ceteris a praedictis erroneis. Qui Thyatirae estis, qui estis illuminati et hostia vivens. Dixit autem qui Thyatirae estis, quia haeretici perambulabant regionem ad seducendum fideles. Sed quia illa promissio ex qua principaliter consolabatur eos, tantum fiebat fidelibus et justis, ideo subdit, quicumque. Primo autem ostendit se approbare declinantes erroneam doctrinam. Secundo detestantes diabolicam superbiam. Qui non cognoverunt. Dicit ergo, quicumque, et est metaplasmus: scilicet mutatio personae. Dico inquam, non omnibus, sed illis, quicumque sunt qui non habent doctrinam hanc, idest qui non recipiunt, nec tenent, nec observant doctrinam praemissam Jezabelitarum. Qui non cognoverunt, idest non approbaverunt corde nec imitatione, altitudinem, idest superbiam, Satanae, idest Diaboli saluti humanae adversantis. Satanas enim interpretatur adversarius, 1 Petr. 5, adversarius vester Diabolus et cetera. Ex superbia omne genus peccati provenit et extinctio totius boni in homine: unde qui superbiam odit, a multis peccatis est procul. Isidorus in Lib. 2 de summo bono, sicut origo est omnium criminum, ita ruina cunctarum virtutum. Ex litera videtur dari intelligi, quod in illa Ecclesia, idest dioecesi, erant quidam haeretici, et quidam valde superbi qui alta quaerebant sicut Satanas. Notandum est autem quod est quaedam superbia quae est in omni mortali, scilicet nolle subjici, vel indominari. Unde Isidorus in libro 2 de summo bono, omnis peccans superbus est, eo quod faciendo vitia, contemptui habeat divina praecepta. Quemadmodum. Hic subdit promissionem. Et quia ita cessat lex vetus, quod servari debet nova, primo ponit promissionem de lege veteri non inducenda. Secundo subdit jussionem de lege nova servanda. Tamen id. Dicit igitur: quemadmodum: quasi dicat, haec dico vobis. Non mittam super vos aliud pondus, scilicet legis veteris. Quemadmodum dicunt quidam, me missurum: quasi dicat: non injungam vobis servare legem veterem, sicut dicunt quidam nos ad eam teneri. Nota quod quidam erant Thyatirae qui Deo recte serviebant; alii quidam egressi de Judaea praedicabant gentilibus conversis observantias legales esse servandas, simul et circumcisionem, quod erat molestum fidelibus ex gentilitate conversis: quibus dicitur: quemadmodum et cetera. Act. 15, et quidam descendentes de Judaea et cetera. Post datur sententia. Nunc ergo quid tentatis Deum? Postmodum scribitur conversis ex gentibus epistola. Visum est spiritui sancto et nobis et cetera. Et sequitur: quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. Tamen, quamvis ipsi dicant, vel quamvis onus veteris legis vobis non imponam, id, scilicet pondus: scilicet Evangelii. Quod habetis, jam impositum, tenete, credendo, amando et observando. Donec veniam ad retribuendum, quia ex tunc non erit opus eo. Gregorius, ecce Evangelium quotidie legitur, ventura vita praedicatur: tunc ergo erit novi testamenti finis, cum ea quae promisit impleta fuerint. Nota quod pondus legis est trahens deorsum per timorem, pondus Evangelii sursum per amorem: hoc autem quaeritur dominus. Prov. 20, abominabile domino pondus et pondus. Et qui vicerit. Hic ponitur conclusio. In qua primo ponitur allectio affectus. Secundo excitatio intellectus. Qui habet aures. Ad alliciendum autem affectum ad recte vivendum, primo tangit meritum. Secundo promittit praemium. Et dabo illi. Meritum autem tangit quantum ad tria. Primum est tentationis victoria. Et qui vicerit, tentationes peccati. Rom. 12, noli vinci a malo. Secundum est operatio bona, et custodierit usque in finem, idest operatus fuerit firmiter, opera mea, quae scilicet praecipio. Vel mea, quia opera bona facio ego in homine. Isa. 26, omnia opera nostra operatus es in nobis domine Deus. Tertium finalis perseverantia. Usque in finem, Matth. 10, qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Vel ita ut, custodierit, referatur ad perseverantiam. Qui vicerit per vitam bonam, et custodierit opera mea, idest non declinaverit ab eis, usque in finem. Dabo, hic promittit praemium. Et primo in praesenti. Secundo in futuro. Et dabo. Circa primum primo promittit praesidendi potestatem. Secundo ostendit se habere dandi auctoritatem. Sicut et ego. Circa primum primo promittit pastoralis potestatis fastigium. Dabo illi, potestatem praesidendi. Super gentes, idest gentiliter viventes, ut eis praesit ad regendum: quae non debet conferri nisi vincenti et mandata custodienti: quia praelatus aliter vivens, non videtur eligi a Deo sed a Diabolo vel sensu humano. Per hoc quod dicitur, dabo, excluduntur ambitiosi et simoniaci, qui non ex Dei dono, sed per violentiam potestatem suscipiunt. Oseae 8, ipsi regnaverunt et non ex me. Secundo ostendit potestatis usum, sive actum. Et reget eas, me dirigente, in virga ferrea, idest rectitudine justitiae inflexibilis. Virga ratione rectitudinis, significat justitiae rectitudinem. Ferreum ratione rigiditatis, constantiae inflexibilitatem. Psalm. reges eos in virga ferrea. Tertio ipsius usus effectum. Et tamquam vas figuli, quod facile frangitur, quia fictile, confringentur, ut pereant, quia rectum regimen pastoris sequi noluerunt. Alii autem ut meliores fiant. Quidam enim boni et rigidi pastoris regimen propter superbiam, vel impatientiam, vel carnalitatis jugum, vel aliud vitium, non sustinent: et perit bonum si quod habebant, quod est confringi. Alii humiliter sustinentes inde proficiunt, et propter correctionem vel documentum vel exemplum pastoris vitium si quod inerat abjiciunt: bonum autem est sic confringi. Psalm. et tamquam vas figuli confringes eos. Sicut et ego vici, hoc inquantum homo. Psalm. postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Per hoc ostendit suam auctoritatem et excitat ad timorem salubrem. Sed objicitur. Videtur enim quod post mortem sancti praesideant mortalibus regendis, quia dicitur: qui custodierit usque in finem et cetera. Et sequitur. Dabo illi et cetera. Respondeo. Non vult hoc dicere; sed quod ei qui bene vincit et est in continuatione perseverantiae: et sic proponit usque in finem vivere, datur potestas regendi, licet non omni, ut jam dicetur. Item dubitatur de hoc quod dicit indistincte, quod recte viventi et perseveranti dabit potestatem super gentes. Multi enim sunt perfecti qui nunquam sunt aliorum pastores. Item quomodo promittit officium in quo est tantum periculum? Dicit enim beatus Gregorius: unusquisque rector toties ad culpam superbiae labitur quoties praeesse hominibus delectatur et honoris potestate laetatur. Respondeo. Ad primum dicendum videtur quod non promittit hoc cuilibet ad hoc idoneo et in vita de qua hic tangitur, et in aliis conditionibus quae pertinent ad officium pastorale; et qui est in illo regimine sibi meritum accumulaturus: sicut in primitiva Ecclesia, quando hujusmodi potestas potius erat in onus quam honorem: quando praelati bene regendo se et alios et laborando pro eis et sustinendo multa adversa etiam quandoque mortem pro ipsis gratanter, et alios ad salutem docebant et sibiipsis cumulabant meritum. Unde Jerem. 3, dabo vobis et cetera. Posset etiam hoc intelligi de efficacia potestatis, quia bonis praelatis merito sanctitatis dat dominus majorem industriam et efficaciam in regendo. Ad secundum est concedendum quod maximum est periculum in officio pastorali, propter periculum multiplicis culpae in acquirendo sive inhiando, ut simoniae, odii et hujusmodi. Gregorius, numerari nequeunt culpae quae perpetrantur habendae potestatis amore. Item propter periculum superbiae in praesidendo. Gregorius, vigilanter aspiciat, ne in eo quod praelatus est intumescat. Item propter periculum immoderantiae in exequendo: quia multi pompose austere et irritative et in crudelitate praesunt. Ezech. 34, cum austeritate imperabatis illis. Gregorius, vigilanter aspiciat ne jura debitae potestatis immoderatius exigat: ne unde a perversitate subditos restringere poterat, inde magis intuentium pervertat corda. Item propter periculum cupiditatis in aggregando, Ezechiel. 34, lac comedebatis et cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. Item ignaviae in torpendo sive omittendo, scilicet quo ad seipsum, quia multi in quadam securitate sunt, quia minus reprehenduntur; et ideo de opere et oratione, et jejuniis et eleemosynis et aliis quae in eis debent excellere, parum curant, cum debeant esse altiores in vita. Gregorius, non est speculator qui in imo est. Item laxationis in committendo: quia tunc majorem viam et plures occasiones et ampliores facultates habent peccandi nec reprehenduntur nisi vix. Jerem. 23, sacerdos et propheta polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum ait dominus et cetera. Gregorius, derelinquentem hunc redarguere nullus praesumit. Item ineptitudinis in ignorando. Isidorus 3 Lib. de summo bono. Quomodo docere poterunt quod ipsi non didicerunt? Desinant locum docendi suscipere qui nesciunt docere. Item pusillanimitatis in dissimulando culpas hominum: vel quia timent ipsorum offensam aut damnum, aut quia similem habent statum, aut propter aliam causam non rectam. Isa. 56, canes muti non valentes latrare. Isidorus 3 Lib. de summo bono, sacerdotes populorum iniquitate damnantur, si eos aut ignorantes non erudiant, aut peccantes non arguant. Incuriae in negligendo, Zachar. 11, o pastor et idolum derelinquens greges. De bonis praelatis, Hebr. ult. ipsi enim pervigilant et cetera. Item scandali in conversando. Gregorius. Scire debent praelati, quia tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt; et mortis animarum eorum rei sunt quos pravis exemplis destruunt. Praeter haec sunt et alia multa; et ideo multum refugiendum est: tamen illum quem dominus sua mera voluntate et ordinatione licet occulta facit, instituit, a periculo servat, quia dat ei potestatem ad regimen subjecti populi et cumulum meriti proprii. Quando autem sit a Deo proprie, non semper est certum: sed quandoque habetur probabile signum: ut cum fit electio vel procuratio sincere sine vitio et a personis Deum timentibus et de timente dominum et in aliis idoneo, et qui ex corde dignitatem, quantum est de se, renuit. Et alia multa signa possunt haberi, quae tamen quandoque fallere possunt; et ideo timens Deum non se ingerit, et etiam oblatam potestatem officii vero corde refugit; et si suscipit coactus, suscipit necessitate praecepti, timens hinc sibi de susceptione officii, timens inde ne forte sit contrarius divinae voluntati. Unde Gregorius, potestas ut ministrari recte valeat, oportet primum ut hanc non cupiditas sed necessitas imponat; percepta autem nec pro formidine debet deseri, nec ex libidine amplecti. Item Gregorius, sancti viri curas exteriores nequaquam appetunt quas summopere si liceat vitare festinant: sed timentes occultas dispensationes Dei, tenent quod fugiunt, exercent quod vitant. Item objicitur de hoc quod dicitur: reget eos, quia non est commendabile esse inflexibilem in rigore justitiae. Jacob 2, judicium sine misericordia illi qui non facit misericordiam. Gregorius, tanta debet esse pastoris discretio, ut nec disciplina nimia, nec misericordia sit remissa. Respondeo. Non intendit dominus dicere, quod sit bonum, pastorem esse omnino inflexibilem, quia non est hoc in pastore commendabile: sed intendit excludere a bono praelato nimiam mansuetudinem et remissionem, ex qua multa mala sequuntur. Quia ex remissione praelati in offensis corrigendis et puniendis, dum vel non punit vel remisse punit, vel quosdam puniens, alios aeque vel magis reos propter negligentiam, vel benevolentiam, vel precem vel pretium, vel spem commodi, vel timorem pusillanimitatis impunitos vel minus punitos sine ratione pertransit, damnabiliter sumitur audacia ad similia vel pejora, ex quibus iterum alii provocantur ad idem. Item ex hoc scandalum bonis subditis et non subditis, justis etiam pastoribus generatur. Gregorius, sit amor sed non emolliens; sit pietas, sed non plus quam expedit parcens. Sensus ergo est: in virga ferrea, hoc est in justitia inflexibili ad remissionem, non tamen inflexibili per alicujus lenitatis adjunctionem. Gregorius, utrumque commendetur ex altero: ut nec vigor sit rigidus, nec mansuetudo sit dissoluta. Si autem quandoque propter quorumdam obstinationem vel aliam culpam ex speciali causa oporteat severius agere: etiam tunc servanda est lenitas charitatis in corde. Gregorius, exhibenda est pravis asperitas in ostensione, charitas in mente. Et dabo illi stellam matutinam, scilicet meipsum in praemium. Stella matutina est Lucifer qui suo ortu diem lucere nuntiat: et ita per ipsum signatur Christus qui resurgens a mortuis fidei lucem et claritatem immortalitatis nobis attulit, quia propter nos resurrexit. Gregorius, ostendit exemplo, quod nobis promisit in praemio. Item Gregorius: si membra redemptoris nostri sumpsimus, praesumamus in nobis quod gestum constat in capite. Vel stellam matutinam, scilicet primam stolam; quae dicitur stella propter claritatem contemplationis, matutina propter inchoationem beatitudinis et terminationem totius poenalitatis: utroque vero nomine simul dicetur, propter novitatem exaltationis. Lucifer enim cum apparet gaudium ingerit. In patria enim est ineffabilis claritas, scilicet spiritualis in animabus et Angelis praeter corporalem. Infra 21, claritas Dei illuminabit eam. Item plena libertas, quia nulli poenalitati seu corruptioni subest beatus, Rom. 8, item dulcis jucunditas. Bernardus in meditationibus. Ibi erit jucunditas infinita, beatitudo sempiterna, in qua qui semper suscipitur, semper tenetur. Qui habet aures etc. ut supra.








Subpages (1): Chapter 3
Comments