Home‎ > ‎Revelation‎ > ‎St. Thomas Aquinas on Revelation- Latin‎ > ‎Introduction‎ > ‎Chapter 1‎ > ‎Chapter 2‎ > ‎Chapter 3‎ > ‎Chapter 4‎ > ‎

Chapter 5

> ‎Chapter 6‎ > ‎Chapter 7‎ > ‎Chapter 8‎ > ‎Chapter 9‎ > ‎Chapter 10‎ > ‎Chapter 11‎ > ‎Chapter 12‎ > ‎Chapter 13‎ > ‎Chapter 14‎ > ‎Chapter 15‎ > ‎Chapter 16‎ > ‎Chapter 17‎ > ‎Chapter 18‎ > ‎Chapter 19‎ > ‎Chapter 20‎ > ‎Chapter 21‎ > ‎Chapter 22‎ >


Et vidi in dextera et cetera. Secunda pars est hujus visionis, in qua videtur liber in dextera sedentis super thronum. Supra 2 ostendit Joannes se vidisse Christum quiescentem in Ecclesia, et regnantem, et ordinantem ipsam: hic autem ostendit se vidisse dispositionem, qua ab aeterno Deus disposuit genus humanum redimere; quae non poterat impleri nisi per Christum. Postea vero in tertia parte visionis ostendit dispositionem ipsam esse completam per eundem patientem pro salute hominum. Dividitur autem haec pars in quatuor. In prima agitur de visione libri, in secunda de visione Angeli praedicantis, et vidi Angelum: in tertia de desolatione Joannis lamentantis, et ego flebam: in quarta de allocutione senioris consolantis, et unus. In prima iterum primo ostendit ubi vidit. Secundo quid vidit, librum. Tertio sub qua dispositione vidit, signatum. Dicit igitur, et vidi in dextera, idest filio, per quem pater omnia fecit, Joan. 1, omnia per ipsum facta sunt. Sedentis, scilicet patris per praesidentiam, inhabitationem et gubernationem. Super thronum, scilicet Ecclesiam. Psalm. Deus sedet super sedem sanctam suam. Librum, idest divinam dispositionem de hominis redemptione: ipse enim filius est arx sive sapientia patris, in qua omnia sunt disposita, 1 Corinth. 1, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Scriptum intus, quia Deo totum cognitum plene. Et foris, secundum quod ostendebatur hominibus manifestandum; quia prophetis antiquis patribus fuit a Deo revelata divina dispositio in tempore complenda. Vel secundum Glossam, obscure manifestantur in veteri testamento, aperte in novo. Ezech. 2, vidi; et ecce manus missa et cetera. Signatum, idest sigillatum, idest clausum, sicut aliquid sub sigillo clauditur. Sigillis septem, quae infra determinantur, scilicet de equo albo, rufo et nigro et cetera. Infra 6. Vel quod vidit librum sub septem sigillis, potest intelligi multiplex mysterium humanae reparationis et salutis: scilicet incarnatio sive conceptio, nativitas, passio, descensus ad Inferos, resurrectio, ascensio, adventus ad judicium. Loquitur autem ad similitudinem alicujus principis tenentis in manu librum clausum, et expectantem aliquem sibi dilectum et specialem, per quem coram aliis publice legatur. Vel liber ille est secundum beatum Gregorium, Scriptura sacra, in qua scripta latebat divina dispositio de humano genere redimendo. In dextera etc. ut

prius: quia filius est lumen nostrum illustrans nos per Scripturam. Scriptum intus, per intellectum spiritualem quantum ad sapientes. Foris, per intellectum litteralem quantum ad simplices. Vel, intus, quantum ad vetus testamentum quod occulte agit de redemptione hominis. Foris, quantum ad novum ubi aperte. Vel aliter. Gregorius, intus, quoniam invisibilia promittit: foris, quia visibilia praeceptorum suorum rectificatione disponit. Intus, quia caelestia pollicetur; foris autem quia terrena et contemptibilia, qualiter sint vel in usu habenda, vel ex desideriis fugienda, praecipit. Signatum sigillis septem, hoc est universis obscuritatibus sive omnium mysteriorum intus latentium plenitudine conscriptum. Vel septiformi spiritu qui Scripturam condidit clausam et ipse aperuit. Vel septem sigilla possunt intelligi septem modi loquendi in Scriptura: scilicet modus historicus, modus tropicus, allegoricus, anagogicus, figurativus, ut in figuris veteris testamenti: et sic in hoc libro, et in parabolis, ut cum dicitur Christus petra et hujusmodi. Item modus absolutus: scilicet quando res accipitur cum magno pondere et impletione, ut Exod. 3, qui est misit me. Item dignativus, ut cum ex magna dignatione Dei ad justos dicitur aliquid magnum, ut Psalm. ego dixi, dii estis. Et 1 Cor. 6, qui adhaeret Deo unus spiritus est. Sed cum loquatur pro statu ante humanam reparationem, ut patet ex sequentibus, quomodo dicitur liber scriptus foris, id est apertus in novo testamento, cum ante reparationem hominis nec divina dispositio esset aperte hominibus manifestata, nec etiam Scriptura sacra? Respondeo. Dicendum, quod liber ipse non signat divinam dispositionem vel sacram Scripturam pro statu ante hominis reparationem: sed quod librum in sua visione vidit scriptum foris, hic significabat manifestationem, non quae tunc esset, sed quae futura erat tempore gratiae. 2 Cor. 3, nos autem revelata facie et cetera. Et vidi. Hic ponitur visio Angeli: et primo ostenditur desiderium antiquorum de redemptione hominis. Secundo ostenditur impotentia creaturae ad opus creationis. Et nemo. Dicit igitur, et vidi Angelum, idest quemcumque de sanctis prophetis, qui erant Dei nuncii, fortem. Desiderio: vel fortem, longanimitate expectationis. Et praedicantem, idest praedicando loquentem. Voce magna, propter desiderium. Quis est dignus aperire librum? Idest divinam dispositionem implere in opere humanae redemptionis. Tunc enim manifestatur praeordinatio, cum impletur. Antiqui prophetae et patres desiderabant adventum redemptoris, et prae nimio desiderio dolebant de dilatione adventus. Et licet expectarent redemptionem, tamen quidam ex eis quomodo et per quem fieret ignorabant; donec quibusdam, ante quam fieret revelatum est. Lucae 10, multi prophetae et cetera. Vel librum aperire, ipsa impletione humanae reparationis mysteria veteris legis expositione, et solvere signacula ejus, sicut supra multipliciter expositum est. Nemo, idest nulla creatura rationalis. Neque existens in caelo, ut Angelus, neque in terra, ut homo in corpore. Neque subtus terram. Ut animae justorum exutae; quia ante adventum Christi, boni et mali descendebant ad Inferos. Job 17, si sustinuero, Infernus domus mea est. Poterat aperire librum, idest implere divinam dispositionem, redimendo mundum. Neque respicere, idest perfecte intelligere: quia aeternam illam dispositionem, nulla creatura plene intelligebat, antequam impleretur. Vel, aperire librum, idest per effectum humanae reparationis, exponere aliis secreta legis veteris, quae ejusdem reparationis dispositionem continet. Neque respicere, idest intelligere plene quo ad se: quia nullus perfecte capiebat, ante Christi adventum, quanta esset gratia novi testamenti venturi quae in veteri lege latebat. Gregorius super hunc locum: Scripturam sacram solus redemptor noster aperuit, qui homo factus moriendo, resurgendo, ascendendo, cuncta mysteria quae in ea fuerant clausa patefecit. Nota quod ex hoc quod dicitur, subtus terram, accepit argumentum Gregorius quod Infernus est sub terra. Et ego. Hic primo ostenditur lamentatio Joannis. Secundo, ordo lamentationis. Quoniam. Dicit igitur. Et ego flebam multum, compatiens necessitati communi. Quoniam nemo dignus inventus est. Quia omnes peccatores. Roman. 3, omnes peccaverunt et egent gloria Dei. Aperire librum, idest divinam dispositionem, vel Scripturam sacram per actum redemptionis. Nec videre, idest perfecte intelligere, quia modus redemptionis et gratia novi testamenti, licet intelligeretur a sanctis patribus, qui Christum incarnandum et passurum expectabant, tamen non perfecte. Iste fletus signat desiderium patrum. Nota Glossam hic in persona. Et unus de senioribus. Hic primo tangitur persona consolationis. Et unus de senioribus, de quibus supra 3, idest aliquis de antiquis patribus sive prophetis, qui Christum venturum sciens consolatur alios. Secundo ostenditur consolatio Joannis, dixit mihi: ne fleveris, idest non dures in fletu, quia per considerationem prophetiae antiquorum patrum, inveniri poterat consolatio. Unde Genesis penultimo, non auferetur sceptrum de Juda. Psalm. descendet sicut pluvia in vellus. Isaiae 33, dominus judex noster, dominus legifer noster, dominus rex noster. Tertio ostenditur materia sive causa consolationis. Ecce et cetera. Et primo ostenditur dignitas redemptoris. Ecce. Nota est gaudii vel propinquitatis. Leo, scilicet Christus qui leo fuit incarnatione, qui et deitatem humanitate operuit, sicut cauda leo vestigia, ne Diabolus vel Judaei divinitatem cognoscerent. Isaiae 45, vere tu es Deus absconditus. Item leo in progressu vitae, qui audacter arguebat peccatores. Proverb. 30, leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum. Item leo in passione, quia triumphavit de Diabolo, sicut leo triumphat de aliis animalibus. Numer. 24, non accubabit leo donec devoret praedam. Rursus, quia leo dormit apertis oculis. Et ipse mortuus est, divinitate vivente. Numer. 23, accubans dormivit ut leo. Item leo in resurrectione, quia tertia die resurrexit sicut leo, cum mortuus natus sit, tertia die voce patris suscitatur. Genesis 49, catulus leonis Juda, ad praedam ascendisti fili mi; hoc quantum ad passionem. Requiescens accubuisti ut leo: hoc quantum ad resurrectionem. Item leo in aequitatis distributione: haec est enim leonis natura, quod leo humilianti se et prosternenti ad pedes suos mitem se praebet, stantem vero et rebellantem prosternit: sic facit dominus. 1 Petri 5, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Item leo in judicii districtione. Amos 3, leo rugiet; quis non timebit? Secundo tribus regalis, quae ostenditur in generali cum dicitur, de tribu Juda. Hoc ad majorem rectitudinem et consolationem additur, ut non solum nasciturus ostendatur; sed etiam de qua tribu. Fuit autem dominus de tribu Juda, de qua fuit et virgo beata, ut habetur Matth. 1: et fuit conveniens ut rex regum de tribu regia nasceretur. Hebr. 7, manifestum est quod ex Juda ortus est dominus, de qua tribu nihil de sacerdotibus locutus est Moyses. Ostenditur etiam in speciali cum sequitur, radix David, quia ipse est radix et principium procedens de stirpe. Vel, radix secundum divinitatem ipsius David, et etiam secundum humanitatem; scilicet inquantum credebatur incarnandus: quia inquantum credebatur incarnandus, ministrabat gratiam antiquis patribus: sicut radix ramis ministrat humorem. Augustinus in Hyponosticon, omnes sancti qui ante adventum fuere incarnationis domini nostri Jesu Christi, fide non alia, nisi quae nunc est, salvi facti sunt. Tertio, ostenditur passio triumphalis vicit, idest Diabolum vincet, scilicet per vim passionis. Isaiae 63, ego qui loquor justitiam. Aperire, idest ad hoc aperiat librum, idest divinam dispositionem de redimendo genere humano, quam manifestavit, et esse piam, amandam, ac venerandam, ostendit cum ipsam redemptionem implevit. Et solvere septem signacula. De quibus et quorum solutione habetur infra 6, et vidi quod aperuisset. Vel, septem signacula sunt illa septem, sub quibus dispositum fuit ab aeterno redemptionem esse perficiendam; scilicet incarnatio, passio, descensus ad Inferos, resurrectio, ascensio, adventus ad judicium. Aliter. Librum, idest Scripturam sacram. Et solvere septem signacula ejus, id est universa mysteria, sive secreta: quia cum in Scriptura legeretur de incarnatione et passione et resurrectione et ascensione sub obscuritate; haec non plene intelligerentur, nisi implerentur: quod per solum Christum factum est. Gregorius super hunc locum: ipse librum aperuit et signacula ejus solvit, qui nascendo, moriendo, resurgendo et ad caelos ascendendo, Scripturae sacrae nobis arcana patefecit. Et vidi, tertia pars est visionis, scilicet de agno aperiente librum. Hic enim ostenditur quomodo leo vicit, et quomodo completa est redemptio generis humani, de qua supra sermo fiebat. Haec autem pars tria continet. Primum est descriptio aperientis. Secundum acceptio et apertio libri, et venit. Tertium gratiarum actio pro redemptione generis humani, et cum aperuisset librum. Apertor autem libri, scilicet dominus Jesus, describitur multipliciter. Primo quantum ad redemptionis generalitatem: unde dicitur, et vidi, sicut ille senior praedixerat, et ecce. Nota etiam praesentiae. In medio throno: sic tangit ipsum corpus Ecclesiae, quae est thronus, super quam sedet dominus. Deinde tangit quaedam principalia membra Ecclesiae: scilicet et praedicatores: unde dicit, et in medio quatuor animalium, idest praedicatorum, quorum est praedicare per quatuor partes orbis. Item etiam praesidentes sive pastores: unde sequitur: et in medio seniorum, idest pastorum, qui debent esse maturi, et vita, et sapientia. Per hoc quod vidit agnum sic in medio, ostensum est quod redemptionem fecit generaliter, quantum est de se. 2 Corinth. 5, et pro omnibus mortuus est Christus et cetera. Secundo, quantum ad innocentiae sanctitatem. Agnum, idest innocentem Christum. Joan. 1, ecce agnus Dei. Iste est agnus qui fuit victimatus pro liberatione hominum. 1 Petri 1, non corruptibilibus auro vel argento et cetera. Tertio quantum ad victricem pietatem, stantem, in signum quod suos juvare paratus est. Nota quod supra 2 vidit eum ambulantem. Item sedentem, supra 4. Item stantem, hic. Ambulat, dum dona distribuit; sedet, cum merita dijudicat; stat cum se ad adjuvandum paratum demonstrat. Act. 7, ecce video caelos apertos et cetera. Quarto, quantum ad reparatam caritatem, ex qua mori voluit, tamquam occisum, cum vere mortuus sit. Item si occisus, quomodo stans? Respondeo ad primum secundum Glossam, quod tamquam occisum dicitur, non quia non sit mortuus vere; sed quia mortuus secundum humanitatem, vivebat secundum divinitatem: vel quia horaria fuit ejus mors, quia die tertia resurrexit. Vel tamquam, accipitur ut expressivum virtutis: sicut Joannis 1, gloriam quasi unigeniti a patre. Ad aliud: quod stare ostensus est, quantum ad divinitatem: occisus quantum ad humanitatem. Vel quia ex morte est causa adjutorii. Quinto, quantum ad dominativam potestatem, habentem cornua septem, idest universam potestatem, quia per cornu potestas sive fortitudo signatur. Danielis 7, potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur. Psal. et dominabitur a mari usque ad mare. Vel, cornua septem, idest universam victoriam justorum, sive victoriam justorum in septem aetatibus existentium; quia omnis justorum victoria ab ipso est. 1 Corinth. 15, Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Jesum Christum dominum nostrum. Vel, cornua sunt eminentiores justi, ut habetur in Glossa. Sexto quantum ad communicativam sui bonitatem; quia ex bonitate communicat nobis dona spiritus septiformis. Et oculos septem, idest spiritum septiformem in donis, sive dona spiritus septiformis, quae dicuntur oculi; quia animam oculatam et videntem ac illuminatam reddunt. Zachariae 3, super lapidem unum, septem oculi sunt, qui sunt septem spiritus Dei: quasi dicat: per illos septem oculos signatur spiritus septiformis in donis quae misit dominus in omnem terram, quantum in se fuit, quando per apostolos et discipulos omnibus gratiam spiritus sancti obtulit ad illuminationem animarum; quia in omnem terram exivit sonus eorum. Sed quaeritur, quare senior praedicens mysterium reparationis, vocat leonem, Joannes vero nominat agnum, referens visionem? Respondeo. Quia superius agebatur de impotentia hominum et Angelorum ad humanam reparationem implendam: et ideo ibi Christus, qui potens fuit ad eamdem reparationem, recte leo dicitur, in judicium potestatis. Joannes vero, quia de ejus potestate, sub nomine leonis tetigerat, ejus sanctitatem et innocentiam voluit ostendere; et ideo agnum nominavit: quia per hoc monstratur quod non pro se, sed pro homine passus est. Item de hoc quod dicitur, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram: quia spiritus sanctus ubique est, ergo mitti non potest. Ambrosius, in libro de spiritu sancto: spiritus sanctus non habet circumscriptam virtutem, qui in omnibus et ubique semper est. Item, cum plurimi remanserint infideles, quomodo missus est spiritus sanctus in omnem terram? Respondeo. Missio in creaturis multa importat: scilicet minoritatem missi respectu mittentis. Mutationem loci. Auctoritatem mittentis respectu missi. Intentionem alicujus effectus vel alicujus facti, si sit missio ordinata. Minoritas non notatur in spiritu sancto cum dicitur mitti a patre et filio in corda hominum: aequalis enim est patri et filio quia idem Deus; tres enim personae coaeternae sibi sunt et coaequales; quia pater et filius quicquid habent dant spiritui sancto procedenti, et ideo minor esse non potest. Item nec mutatio loci; quia ubique est. Sed auctoritas ostenditur in patre et in filio, respectu spiritus sancti, cum dicitur mitti; quia ab eis procedit: et ideo ab utroque mittitur. Nec ex illa auctoritate sequitur quod sit minor: quia illa auctoritas non potest esse minoris virtutis, secundum rationem originis. Unde Augustinus in libro de Trinitate, non ideo arbitrandum minorem esse filium quia missus est a patre; nec ideo minorem spiritum sanctum quia et pater eum misit et filius; sive enim propter visibilem creaturam, sive potius propter principii commendationem, non propter inaequalitatem vel parilitatem vel dissimilitudinem substantiae, in Scripturis haec posita intelliguntur. Similiter in missione quartum intelligitur; scilicet intentio alicujus boni. Dicitur enim mitti ratione justificationis, et illuminationis internae, et ratione inhabitationis, ut scilicet inhabitet in anima ut in suo templo. Nota tamen quod missio de qua hic loquitur, non intelligitur missio completa, quantum ad omnes habitatores terrae, quod scilicet omnibus fuerit datus spiritus sanctus, sed quod omnibus fuerit oblatus, dum apostoli in omnem terram verbum fidei portaverunt. Vel, potest dici quod in omnem terram missus est, quantum ad aliquos qui de omni terra crediderunt et susceperunt spiritum sanctum. Per hoc patet ad secundum. Et venit. Hic agitur de acceptione libri, et innuitur apertio. Et venit, scilicet agnus ad cognitionem hominum per carnem quam assumpsit, et accepit librum, idest potestatem sive auctoritatem libri aperiendi, de dextera sedentis in throno, idest a se Deo, ipse homo. Ipse enim secundum quod homo, auctoritatem et virtutem redimendi genus humanum habuit a se ipso in quantum Deus. Et est intelligendum quod librum aperuit quia scilicet mortem sustinuit, et sic est divina dispositio completa et sacra pagina reserata. Unde sequitur, et cum aperuisset. Sed quare potius ostensus est accepisse a se inquantum Deus, quam a patre, vel spiritu sancto? Item quare pater potius dicitur sedere super thronum? Respondeo ad primum, quod hoc est quia ipse filius est incarnatus ad redimendum genus humanum, et ipse incarnatus dabat suae virtutem humanitati ad negotium reparationis humanae: et ideo potius dicitur ipse secundum quod homo accepisse librum a se Deo; quia nulla alia persona est ad redemptionem incarnata. Unde verbo recte appropriatur datio libri, licet a tota Trinitate librum acceperit Christus homo. Vel quia in ipso filio disponuntur omnia ab aeterno tamquam in arte et sapientia patris, recte liber accipitur ab eo: unde supra eodem dicitur quod in dextera sedentis erat liber. Vel si liber accipitur pro Scriptura, recte ei appropriatur cui et sapientia. 1 Corinth. 1, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Ad aliud dicendum, quod est propter auctoritatem quae est in patre, respectu filii et spiritus sancti; non quia sit dignior vel potentior, cum personae sint sibi coaequales: sed quia origo; quia ab eo emanant, ita tamen quod totum accipiunt; et ideo est summa aequalitas. Vel quia ei appropriatur potentia: sedere autem in throno potentiam et imperium dicit, respectu creaturae: tamen tota Trinitas in throno sedet secundum virtutem. Et cum aperuisset. Hic ostenditur gratiarum actio. Et primo ut est exhibita ab hominibus. Secundo ut ab Angelis, et vidi et audivi. Tertio ut communiter ab omnibus, omnes audivi. Gratiarum autem actio exhibita ab hominibus describitur multipliciter. Primo, quantum ad reverentem humiliationem, et cum aperuisset librum, idest divinam dispositionem implesset, per actum redemptionis. Vel, librum, idest Scripturam sacram, quatuor animalia, idest universi praedicatores, quorum praecipue est Dei bonitatem magnificare, et vigintiquatuor seniores, idest praelati, sive judices universi. De hoc magis dictum est supra. Ad tales pertinet extollere beneficia Dei. Ceciderunt coram agno, idest reverentiam dederunt cum humilitate, sentiendo de se humilia. Gregorius, origo virtutis humilitas est: illa in nobis virtus veraciter pullulat, quae in radice propria, idest in humilitate perdurat. Coram agno, dicit; quia ex consideratione agni pro nobis passi oritur affectio humilitatis. Secundo, quantum ad vitiorum mortificationem. Habentes singuli cytharas, idest mortificationem vitiorum et concupiscentiarum. In cythara, est lignum et chorda: per lignum signatur crux Christi, per chordas caro justorum secundum diversa membra; ut sint plures chordae: quae extenduntur in ligno, quando ad imitationem crucis austeritate, passionum dulcore, in auribus Dei melodiam reddunt. Galat. 5, qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Nota quod dicit, singuli: quia quilibet debet accipere poenitentiam sibi congruam. Lucae, 9, si quis vult post me venire et cetera. Ad fugiendum autem voluptatem et mortificandam carnem efficaciter movet et adjuvat magnus amor ad Deum. Unde Gregorius. Vere Deum diligimus, si ad mandata ejus nos a nostris voluptatibus coarctamus. Nam qui adhuc per illicita desideria defluit, perfecte Deum non amat, quia ei in sua voluntate contradicit. Tertio, quantum ad virtuosam dilectionem, et phialas, idest chorda lata per virtutem dilectionis, quae se extendit ad inimicos diligendos. Phialae enim sunt quaedam vasa lata et lucida, a hyali Graece quod est vitrum Latine. Latitudo debet esse amoris in affectu, lux caelestis cognitionis in intellectu. Psal. latum mandatum tuum nimis. Gregorius, nihil Deo sine concordia placet. Aureas, propter caelestem sapientiam, quae animam fulgere faciens dirigit ad diligendum et exhibendum debitum effectum, et ad servandum eamdem contra bellum tentationum; vel contra injurias sive molestias, et ad alia bona salutis. Prov. 12, lex sapientiae fons vitae. Vel aureas, dum propter Deum diliguntur inimici, vel omne quod diligitur; quia ex hoc dilectio inimicorum et amicorum et ipsius Dei habet pretium et valorem apud Deum; scilicet cum propter Deum diliguntur; sicut aurum dat vasi valorem et decorem. Gregorius, si quis quaelibet amat, sed propter Deum non amat; caritatem non habet, sed habere se putat. Caritas autem vera est, cum et in Deo diligitur amicus, et propter Deum diligitur inimicus. Quarto, quantum ad orationis devotionem, plenas odoramentorum, idest devotarum orationum. Oratio enim maxime et principaliter in corde. Talis phiala multum placet in oculis Dei, idest mens plena et affluens orationis devotione. Et ideo ipsa oratio odoramentum dicitur, quia ad modum thuris odoriferi ascendit ad Deum et in ejus facie suaviter redolet. Psal. dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; ut exponens subdit, quae sunt, per significationem, orationes sanctorum, idest justorum; quia tales sunt efficaces. Proverb. 15, longe est dominus ab impiis, et orationes justorum exaudit. Quinto quantum ad laudis magnificationem, et cantabant. Et primo describitur haec laus quantum ad jucunditatem, quae erat tum ex parte laudantium, unde cantus vocatur, et cantabant, idest cum cantico et gaudio dicebant canticum. Tum ex parte materiae laudis: unde dicit, novum, quia de novo quod contingit, quia inventus est qui librum acciperet et aperiret. Item quia facta est novitas in genere humano prius vetusto; et ideo canticum est novum, et ita jucundum. Novus rex, nova lex, novus dux, nova lux, nova sunt omnia. Psal. cantate domino canticum novum quia mirabilia fecit. Secundo describitur quantum ad tenorem, dicentes: dignus. Ubi primo magnificatur quantum ad dignitatem ex parte sui. Secundo quantum ad caritatem sive bonitatem respectu nostri, quoniam occisus. Dicit igitur, dicentes: dignus es domine. Dominum vocant, quia servos se agnoscunt, propter emptionem. 1 Corinth. 6, non estis vestri: empti enim estis pretio magno, unde serviendum est ei. Colossen. 3, domino Christo servite. Deus. Dominus, per potestatem dominationis, Deus per essentiam deitatis; hoc enim confitetur devotio fidei de Christo, scilicet imperium potestatis, et naturam deitatis; et ex hoc exurgit in dulcissimum affectum; quia tantus ac talis ipse qui Deus est, tantum se humiliaverit, tantam caritatem exhibuerit. Roman. 12, qui est Deus benedictus et cetera. Dignus es accipere librum, divinae dispositionis, sive sacrae Scripturae. Sed hic est dubitatio, quia jam librum acceperat agnus, ut supra dicitur, quomodo ergo dicitur dignus accipere? Item jam occisus erat, et ita jam librum non solum acceperat, sed etiam aperuerat: quid ergo est quod dicitur? Respondeo. Potest dici quod jam librum dispositionis divinae, sive Scripturae sacrae acceperat, quantum ad auctoritatem redimendi hominem, ut supra dictum est in litera. Item et quantum ad ipsius redemptionis exequutionem; quia librum jam aperuerat. Jam enim occisus erat sicut sequitur, sed nondum acceperat librum, quantum ad completionem ejus quod de divina dispositione sive Scriptura sacra complendum erat; scilicet quantum ad sigillorum apertionem, quae nondum erat facta. Loquitur enim haec visio pro statu Ecclesiae primitivae, post passionem, antequam facta essent ea quae dicuntur in capite sequenti: unde sequitur de sigillorum apertione, infra 7. Quasi dicat: cum jam tam ineffabilem caritatem exhibueris, quod nos tuo sanguine redemisti, et per ipsam redemptionem reges et sacerdotes fecisti: dignus es ut quod restat compleas, idest sigilla aperias: quod de nullo alio dici potest. Per praedicta patet responsio ad objecta. Vel potest intelligi de acceptione libri jam facta: et hoc modo per hoc quod dicitur: dignus es accipere librum, notatur praesens responsum, sicut infra eodem: dignus es accipere virtutem. Glossa, immunitatem a peccato: et tamen illam acceperat. Et secundum hoc est sensus: dignus es etc.: quasi dicat: vere dignus eras librum accipere quem accepisti, et solvere signacula, idest mysteria sive secreta ejusdem libri manifestare, propter caritatem et pietatem quam tunc habebas; sed nondum ostendebas, quam jam manifestasti, quia occisus es. Et ita secundum hunc modum ponitur consequens pro antecedenti, scilicet effectus caritatis pro ipsa caritate. Dicit enim, dignus es, ac si pro praesenti illo tempore in quo librum accepit, dignus fuisti accipere de dextera sedentis in throno. Sed sic loquitur non sine causa; quia adhuc eadem dignitas manebat, quia eadem caritas et bonitas quae erat ratio illius dignitatis. Quoniam occisus es etc., idest quia maximam caritatem et pietatem habebas, quam prius latentem ostendisti, quoniam occisus es. Sic ergo magnificatur quantum ad dignitatem ex parte sui. Secundo magnificatur quantum ad bonitatem sive caritatem respectu nostri, quia manifestavit quod dignus fuerat accipere librum: unde sequitur, quoniam et cetera. Bonitas autem et caritas ejus manifestata est in sua passione, per quam sumus redempti. Unde primo ostenditur passio salutaris. Secundo fructus sive effectus passionis. Et redemisti: qui effectus est duplex: scilicet humana reparatio, per pretii solutionem. Item reparatorum nobilitatio, per gratiae collationem. Et fecisti. Dicit igitur, quoniam: quasi dicat: vere dignus es quoniam etc., expone et intellige juxta primum vel secundum modum praemissum, occisus es, hoc autem fuit ex ineffabili et inestimabili caritate. 1 Joan. 3, in hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit. Rependenda est ergo ei dulcis dilectio. Unde beatus Bernardus in libro de diligendo Deo: dignus plane qui redemit, praesertim si advertatur, quis, quos, quantum, amaverit. Et redemisti nos, qui sub peccato et sub manu Diaboli captivati eramus. Matth. 20, filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Deo, idest ut Dei essemus qui Diaboli eramus servi. Et ideo non debet homo convertere redemptionem in opus Diaboli, quae facta est ad opus Dei. 1 Corinth. 6, non estis vestri, empti enim estis pretio magno, glorificate etc., in sanguine tuo, qui est pretium impretiabile. 1 Petri 1, non corruptibilibus auro vel argento et cetera. Et ideo cavendum est, ne fiat per peccatum injuria tanto amatori; quia cum magna esset injuria, magna esset vindicta. Hebr. 10, horrendum est incidere in manus Dei. Ut autem ostendatur latitudo et efficacia redemptionis, subjungitur, ex omni tribu. Haec sic possunt distingui. Nam tribus dicitur secundum remota principia generationis. Et dicitur tribus a tribus ordinibus, ut in tribus filiis Noe. Genesis 6, in tribus autem ordinibus unius tribus sunt septuaginta duae. Unde sequitur: et linguis, idest ex eis qui in uno idiomate communicant. Item in una lingua sunt multi populi, sicut in una provincia sunt multi populi secundum diversas partes regionis: unde sequitur, et populo. Item in uno populo quandoque sunt diversae nationes, idest homines diversarum nationum, sicut legitur Act. 2, erant autem in Jerusalem habitantes viri religiosi ex omni natione quae sub caelo est. Natione, dicitur hic multitudo hominum secundum diversas patrias in quibus nati sunt. Vel natio potest hic notare conditionem hominum in qua sunt nati, ut servus, liber, nobilis et ignobilis. Et ita ad ostendendum efficaciam passionis, descenderunt per gradus a tribu ad linguam et sic ulterius. 1 Joan. 4, pater misit filium suum salvatorem mundi. Sed dubitatio est quare dicit, Deo, quia etiam existentes sub peccati jugo sunt sub divina dominatione. Item quare sit talis distinctio inter Christum et Deum, tu redemisti nos Deo, cum ipse sit Deus unus cum patre, sicut praemittitur: dignus es domine Deus et cetera. Respondeo. Ad primum dicendum, quod de divina dominatione super homines est loqui dupliciter. Aut quantum ad dominium potestatis ex parte Dei. Aut quantum ad subjectionem voluntatis ex parte hominis. Primo modo, ante redemptionem erant homines subjecti divinae dominationi, quia Deus et bonorum et malorum dominus est, velint nolint: Esther 12, Deus omnium es. Sed non secundo modo, scilicet per voluntariam subjectionem: quia quasi tunc omnes serviebant erroribus, vel aliis peccatis. Luc. 1, benedictus dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Et sequitur, ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi. Et sic loquitur hic. Item dominatio divina potest esse super homines dupliciter: aut communicante dominio peccati, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati, Joan. 8: aut non. Primo modo ante reparationem dominabatur Deus hominibus, quia subjecti erant homines dominio peccati omnes universaliter, secundum aliquem modum: scilicet vel quantum ad culpam, vel quantum ad poenam sive reatum poenae ad minus, scilicet carentiae divinae visionis. Rom. 3, omnes peccaverunt et cetera. Post reparationem autem super eos qui perfecte sibi adhaerent dominatur secundo modo, scilicet quia culpa mortalis eos non premit nec reatus poenae sensibilis, nec reatus carentiae divinae visionis. Rom. 6, exhibete vos Deo et cetera. Sequitur, peccatum enim vobis non dominabitur. Et quantum ad hoc loquitur hic cum dicit: redemisti nos Deo: ut scilicet nobis non dominetur nisi Deus, qui ante jugo peccati subjiciebamur. Rom. 13, in hoc enim Christus mortuus est et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur. Ad secundum dicendum, quod hoc propter carnem assumptam, propter quam etiam ipse Christus differebat a se Deo: et sic quod dicitur, Deo, potest intelligi de ipsa Trinitate. Vel propter personalem distinctionem quae est inter filium et patrem, cui soli quandoque Scriptura attribuere videtur illud quod etiam aliis personis convenit ratione auctoritatis: et sic hoc quod dicitur, Deo, stat pro patre. Juxta hoc quod jam dictum est, intelligitur quod dicitur Ephes. 5, omnis fornicator aut immundus et cetera. Item objicitur de hoc quod dicitur: ex omni tribu etc.: quia dicitur 2 Corinth. 5, et pro omnibus mortuus est Christus; ergo non debuit dici quod ex omni tribu, sed omnem tribum. Respondeo, dicendum: de redemptione facta per passionem Dei est loqui dupliciter: aut secundum sufficientiam: et sic passio redemit omnes, quia quantum est de se omnes liberavit: omnibus enim redimendis et salvandis sufficiens est, etiam si essent infiniti mundi, ut dicit Anselmus 2 libro cur Deus homo, cap. 14: aut secundum efficientiam: et sic non omnes redemit per passionem, quia non omnes adhaerent redemptori; et ideo non omnes habent efficaciam redemptionis: et sic accipitur quod hic dicitur simpliciter et illud, Matth. 26, hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et fecisti. Hic ostendit nobilitatem reparatorum per gratiae collationem. Ostenditur autem dupliciter justorum dignitas: scilicet, dignitas regalis in superando vitia, dignitas sacerdotalis in agendo bona. Primo ergo tangitur nobilitas dignitatis regalis. Et fecisti nos Deo nostro regnum; idest tales per gratiam, ut regnemus per triumphum de vitiis ut Deus regnet in nobis. Sed quare dicit regnum potius quam reges? Respondeo. Per hoc signatur perfectio triumphi de vitiis. Item quia per hoc plus importatur: scilicet quod nos contra vitia potentes sumus, et sic regnamus. Item quod Deus in nobis regnat. Secundo nobilitas dignitatis sacerdotalis. Et sacerdotes, idest tales qui Deo offeramus nos et omnia nostra in sacrificium, et pro aliis oremus. Supra primo, fecisti nos regnum et sacerdotes et cetera. Tertio fit replicatio primae nobilitatis, scilicet regalis, quia per illam conservatur alia dignitas: quia nisi vincatur peccatum omnia foedantur. Unde sequitur: et regnabimus super terram, idest super terrenitatem. Unde de justis dicit Gregorius, in moribus reges sunt, quia se ipsos regere sciunt. Vel super terram viventium. Rom. 5, abundantiam gratiae et cetera. Et vidi. Hic ponitur gratiarum actio secundum quod est exhibita ab Angelis. Tria autem continet haec pars. Primum est laudantium descriptio, tum quantum ad dignitatem, tum quantum ad locum, tum quantum ad numerositatem secundum eorumdem devotionem, voce magna dicentes. Tertium laudis tenor, dignus. Dicit igitur: et vidi: quasi dicat: non solum vidi praedicatores ex suo officio testificantes beneficium humanae reparationis, sed etiam Angelos: et hoc est quod dicit: et vidi, et audivi vocem Angelorum multorum. Gaudent enim Angeli de humana reparatione, cum gaudeant etiam de uno peccatore poenitentiam agente, Luc. 15. Angelorum inquam existentium, in circuitu throni, idest Ecclesiae, et animalium, idest praedicatorum. Et seniorum, idest pastorum aliis sapienter et mature praesidentium, quia tam super minores quam supra majores custodes vigilant Angeli. Psalm. montes in circuitu ejus. Erat numerus eorum millia millium, idest plurima millia: quasi dicat: eorum numerus erat maximus: tali enim modo loquendi designatur multiplicitas numerositatis, sicut et Danielis 5, millia millium et cetera. Sed objicitur, quia dicit, vidi etc. cum vox sit invisibilis. Item numquid Angeli habent vocem? Quod sic videtur per haec verba. Item 1 Corinth. 12, si linguis hominum loquar et Angelorum. Contra, quia non habent organa vocis. Respondeo ad primum. Haymon, vox videri non potest, sed videre ponitur pro intelligere: supra primo. Et conversus sum ut viderem vocem. Vel vidit Angelos, audivit vocem. Ad aliud dicendum, quod vox, loquendo proprie, est sonus sensibilis prolatus organo corporali. Unde proprie vocem non habent Angeli, nisi quando assumunt corpora. Potest tamen eorum locutio quam habent secundum se dici vox, scilicet vox spiritualis: in ipsis enim est locutio spiritualis quae fit ad alios Angelos per quosdam nutus spirituales quos habent loco vocis. Unde Damascenus 2 Lib. cap. 3, lumina intellectualia sunt Angeli, non lingua et auditu indigentia, sed et sine sermone voce prolato tradentia sibi invicem consilia et intelligentias. Si ergo Angelus loquatur Angelo vel animae sine corpore assumpto, utitur nutibus spiritualibus pro voce. Locutio autem Angeli ad Deum est cogitatio vel desiderium expressum: unde laus Angelorum sine corpore assumpto, est admiratio divinae bonitatis. Unde dicit Gregorius super hunc locum: aliter loquitur Deus ad Angelos, aliter Angeli ad Deum. Deus Angelis loquitur, cum eis voluntas ejus intima videndo manifestatur: Angelorum vox in laudem conditoris, est ipsa admiratio intimae contemplationis. Ad illud quod dicitur in litera, dicendum, quod vox illa quam audivit, non fuit corporalis, sicut nec visio. Ad aliud dicendum, quod proprie loquendo, Angeli de sua natura non habent linguas, quia lingua est instrumentum corporeum: sed secundum quemdam modum dicuntur habere linguas, quia suo modo spirituali loquuntur. Item objicitur, quia dicit, numerus. Contra. Job 25, numquid est numerus militum ejus? Respondeo: simpliciter sunt Angeli sub numero, Sap. 11, omnia in mensura et numero: sed nobis est ille innumerabilis, propter multitudinem: et sic accipitur illud Job, voce magna dicentium, quia de re magna et magna devotione affecti, admirando divinam bonitatem. Gregorius super hunc locum: per hoc quod super semetipsos respiciunt, in motum admirationis surgunt. Dignus: ponitur hic tenor laudis: et primo ponitur laus per relationem ad differentem statum Christi. Secundo per relationem ad subjectionem creaturae multiplicitatis. Et omnem creaturam. Quantum ad differentem autem statum Christi ponitur multiplex laus. Primo quantum ad statum incarnationis circa quam posuit et dicuntur tria. Virtus, quantum ad corpus, quia non habuit in corpore fortitudinem, unde est infirmitas corporalis et culpa originalis in anima, divinitatem, quantum ad verbum unitum, sapientiam, quantum ad animam. Secundo quantum ad passionem et fortitudinem. Tertio quantum ad resurrectionem: circa quam duo tanguntur: scilicet claritas, honorem. Item impassibilitas. Gloriam. Haec duo sunt in corpore glorificato principalia. Quarto quantum ad ascensionem. Et benedictionem: quia tunc complementum divinae benedictionis accepit quantum ad humanitatem. Vel benedictionem propter exaltationem ad dexteram patris. Dignus est accipere virtutem, ut ex parte carnis non sit infirmitas inclinans ad peccatum, Glossa, immunitatem a peccato. Augustinus, 10 Lib. super Genes. Nec caro sua erat caro peccati, sed similitudo carnis peccati. Et divinitatem per unionem, idest dignus est unione sui, idest suae humanitatis ad divinitatem. Ipse verus Deus est, licet passus et mortuus secundum carnem fuerit, Isa. 45, vere tu es Deus absconditus. Sed quomodo dicitur: dignus es accipere virtutem et divinitatem, cum jam in incarnatione accepisset? Item quare dicit Glossa de congruo, non de merito? Respondeo. Ad primum potest dici quod praesens confusum notatur; et intelligitur illud dignus ei etc. pro statu incarnationis, sicut et illud supra, dignus es domine Deus accipere librum et cetera. Sic autem loquitur, quia eadem dignitas manebat in Christo. Vel potest sic intelligi: accipere, idest quod accepisti dignus es semper habere et hoc est, quia libero arbitrio, nihil distortum: unquam commisit, et boni usus perfectionem habuit plenissimam. Et iste sensus intellectivus confirmatur ex hoc quod adjungitur, qui occisus est: per hoc enim videtur dici dignus qui occisus est, sicut et supra, dignus es domine Deus etc., quoniam occisus est et cetera. Ad aliud potest dici, quod Christus ex parte carnis et animae dignus fuit de congruo, propter singularem sinceritatem et donorum plenitudinem unione ipsius carnis et animae ad divinitatem, ex qua fuit plena immunitas a peccato in tota ejus vita et fortitudo et sapientia: tamen illam unionem non minuit, ut in unitate personae uniti filii Dei singulariter assumpta esset. Si autem secundum modum praemissum intelligatur illud quod dicitur in litera, dignus est accipere, idest acceptam habere semper, potest intelligi Glossa sub hac ratione, quia Christus in quantum homo dignus est semper habere illam unionem, et quae ex ea sequuntur, dignitate congrui: quia cum nihil offensae unquam commiserit et plenitudinem meritorum et perfectam charitatem habuerit quam in passione ostendit: non congruit illam unionem dissolvi. Sicut autem nullum meritum se unquam, proprie loquendo, potuit extendere ad ipsam unionem: sic potest dici quod nec ad ejusdem conservationem. Si autem objiciatur contra primum modum intelligendi Glossam, quod simul fuit conceptio carnis et creatio animae, cum ipsa unione, utriusque dignitatis fuerit ad unionem: item sinceritas et donorum plenitudo simul fuerint cum illa unione; ergo per hoc non fuit dignitas ad unionem praedictam. Respondendum est quod simul fuerunt haec omnia simultate temporis, non naturae. Prius enim ordine naturae intelligitur res et similiter ejus dispositio qua uniatur. Et sapientiam, per quam omnia novit etiam secundum quod homo, Luc. 2, puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia. Et fortitudinem, per quam Diabolum stravit. Job 9, si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Et honorem et in resurrectione admirabilem claritatem. Gloriam per impassibilitatem. Psalm. gloria et honore coronasti eum domine. Et benedictionem, in ascensione, ut supra expositum est. Vel benedictionem, quia per ascensionem suam nobis ingressum vitae paravit: propter nos enim ascendit; et ideo bene dicendum est ei, Hebr. 6, praecursor pro nobis introivit Jesus. Gregorius, dominus Jesus redemptor noster per mortem ac resurrectionem ascensionemque suam, nos ad immortalitatem et ad superna gaudia reduxit. Et omnem creaturam, idest subjectionem et laudem omnis creaturae. Tum creaturae rationalis quae vel est in caelo, unde dicitur: quae in caelo est, ut Angeli et animae beatae: vel super terram, unde sequitur, et quae super terram, ut homines mortales: aut sub terra, unde subditur: et subtus terram, scilicet animas exutas quae in Inferno sunt, et Daemones. Philipp. 2, dedit illi nomen quod est super omne nomen. Tum creaturae irrationalis: unde sequitur, et mari, idest subjectionem maris. Et quae in eo sunt, ut pisces; quia Christus homo omnibus dominatur. Et si posset fieri, dignum esset ut ipsum mare et quae sunt in eo, et omnia alia irrationabilia et rationabilia pro humana redemptione ei gratias cantarent. Unde et pro redemptione tunc nondum facta, sed futura, dicitur in Psalm.: laudent illum caeli et terra: mare et cetera. Loquitur autem de mari, quia magna creatura, et multum apparet in eo divina potentia. Unde in Psalm. qui descendunt mare in navibus etc. ipsi viderunt mirabilia ejus. Vel virtus, dicitur quantum ad tentationum exsufflationem, divinitas quantum ad ineffabilem unionem, ut dictum est. Sapientia quantum ad modi exquisitionem. Job 26, prudentia ejus et cetera. Fortitudo quantum ad ipsam redemptionem sive passionem, ut prius dictum est. Honor quantum ad magnificam resurrectionem. Gloria quantum ad sublimem ascensionem. Benedictio, quantum ad fidelium multiplicationem, in qua magis et magis effertur benedicendus. Omnes audivi. Hic describitur gratiarum actio quae est communiter exhibita ab omnibus: et primo ostenditur laudis exhibitio. Secundo exhibitae confirmatio, et quatuor. Dicit igitur. Omnes audivi, tam animalia quam seniores et Angelos, ut esset laus plenior. Psalm. benedicite domino omnia opera ejus. Dicentes, sedenti in throno, idest quiescenti et regnanti in Ecclesia, scilicet, Trinitati, et agno, quia tam potenter Diabolum in passione vicit, quia de sua resurrectione et ascensione debetur laus toti Trinitati et ipsi Christo secundum humanitatem, quia in omnibus procuravit nostram salutem. Ponitur autem secundum hoc prius laus pro ascensione, deinde pro resurrectione, tertio pro passione; quia magnificentia plus apparuit in ascensione quam in resurrectione; et in utroque, quam in passione. Sed quare dicitur potestas sit sedenti in throno et agno? Videtur enim frustra dictum, quia sine hoc est ei potestas: nec propter hoc habet potestatem, vel potestatis crementum. Respondeo. Hoc dicitur ad ejus magnitudinem: non ut per hoc sit ei major potestas, sicut nec nostra benedictio vel laus ei dat aliquid: sed ut ostendatur esse potentissimus, et quia dignissime convenit ei potestas: hoc autem ostenditur per modum optantis, propter vim et devotionem amoris, qui vult Deo et diligit Deo omne quod ad excellentiam pertinet; et in hoc congratulatur. Hoc ergo dicitur ex amoris devotione, propter divinae magnificentiae magnificationem. Aliter possint intelligi haec. Benedictio pro humana reparatione: Luc. 1, benedictus dominus Deus et cetera. Honor pro infidelium conversione. Gloria pro conversorum provectione in meritis, 1 Timoth. 1, regi saeculorum immortali invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Et potestas: quasi dicat: haec praedicta sint a nobis per praeconium laudis. Potestas vero sit ei in se et per se. Potestas inquam, in universali dominatione. Vel potestas in virtuosa operatione, quia potest facere quicquid vult: 1 Paralip. ult. tua est, domine, magnificentia et potestas et gloria. Et hoc totum sit in saecula, consequutura. Saeculorum, quia aeterna est sua magnificentia, 1 Petr. 5, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. Et quatuor. Hic ponitur exhibitae laudis confirmatio: quae fit dupliciter: scilicet verbo, unde dicit: et quatuor animalia, idest praedicatores, ut supra, dicebant. Amen, hoc est, ita fiat, vel amen, quasi dicat: verum est quod talis laus attribuenda est Deo. Praedicatorum est confirmare testimonium aliorum, Isa. 43, vere vos testes mei et cetera. Item facto: unde sequitur: et vigintiquatuor. Et primo ostenditur reverentia in procedendo. Et vigintiquatuor. Seniores, idest omnes pastores sive judices. Ceciderunt, humiliando se et referendo gratias reparatori hominum. Talis casus bonus est cum se pastor humiliat, Eccles. 32. Rectorem te posuerunt? Noli extolli et cetera. Gregorius, potestas cum habetur, et cogitanda est ad utilitatem et dissimulanda propter timorem. In facies suas, idest in corda, considerantes propriam infirmitatem. Per hoc notatur humiliatio mentis ad caelestia, non retro ad posteriora. Danielis 9, consternatus cecidi in faciem meam. Secundo devotio in adorando. Et adoraverunt viventem in saecula saeculorum, scilicet Deum Trinitatem. Ipse enim solus est dignus adoratione latriae. Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis.










Subpages (1): Chapter 6
Comments