Home‎ > ‎Revelation‎ > ‎St. Thomas Aquinas on Revelation- Latin‎ > ‎Introduction‎ > ‎Chapter 1‎ > ‎Chapter 2‎ > ‎

Chapter 3

> ‎Chapter 4‎ > ‎Chapter 5‎ > ‎Chapter 6‎ > ‎Chapter 7‎ > ‎Chapter 8‎ > ‎Chapter 9‎ > ‎Chapter 10‎ > ‎Chapter 11‎ > ‎Chapter 12‎ > ‎Chapter 13‎ > ‎Chapter 14‎ > ‎Chapter 15‎ > ‎Chapter 16‎ > ‎Chapter 17‎ > ‎Chapter 18‎ > ‎Chapter 19‎ > ‎Chapter 20‎ > ‎Chapter 21‎ > ‎Chapter 22‎ >


Et Angelo Ecclesiae Sardis et cetera. Haec est quinta epistola; in qua fit admonitio ad humilitatem contra vanam gloriam: et huic consonat nomen. Sardis enim interpretatur principium pulchritudinis: humilitas autem pulcherrima est et acceptabilis magistro humilitatis. Et bene dicitur principium pulchritudinis, quia in futuro plenissima pulchritudo. Dividitur autem haec pars, in exordium, narrationem scio. Conclusionem qui vicerit. In exordium nota ut superius. Haec dicit qui habet: quasi dicat: non ex parte mea scribo, sed haec dicit qui habet septem spiritus Dei, idest septem dona spiritus sancti, sive spiritum septiformem: quasi dicat: potestatem habet dandi spiritum sanctum cui voluerit. Supra 1, et a septem spiritibus. Et septem stellas, idest septem episcopos septem Ecclesiarum, per quos universitas pastorum intelligitur, quos potest salvare vel damnare secundum quod merentur; et ideo quilibet videat, ne quod accepit perdat, sed ad meliora nitatur. Supra primo, et habebat in dextera sua septem stellas. Scio. Hic ponitur narratio. Et primo ponit arguitionem. Secundo commonitionem esto. Tertio comminationem si ergo quarto consolationem, sed habes. Dicit ergo, scio, simplici notitia non approbationis. Opera tua, quae videntur bona: hypocritae enim habent opera de genere bonorum, non tamen sunt bona simpliciter. Quid scit de illis operibus subdit. Quia nomen habes, per illa opera. Quod vivas, vita gratiae, quia crederis vel diceris bonus propter illa. Et mortuus es, secundum animam morte culpae. Isidorus 1 Libr. de summo bono, vita corporis anima, vita animae Deus est: et sicut corpus mortuum est sine anima, ita anima mortua est sine Deo. Ex ipsa litera patet, quod hypocrita est extra pulcher, intus vacuus sicut calamus. Job 11, sub umbra dormit in secreto calami. Ex hoc etiam patet, quod qui offendit in mala intentione, omnia bona quae facit inutilia sibi reddit. Glossa: quia qui in uno et cetera. Jacobi 2, Matth. 6, si oculus tuus fuerit nequam et cetera. Sed objicitur de illo verbo Glossae: quia per hoc videtur, quod qui peccat uno peccato, peccat omnibus: quod est falsum. Si dicatur quod non vult illud dicere, sed, qui peccat contra unum praeceptum, peccat contra omnia alia praecepta. Contra: ergo quicumque frangit unum praeceptum, frangit omnia alia: ergo quicumque furatur, est infidelis, et homicida, et fornicator. Respondeo. Non vult dicere quod peccata sint annexa: hoc enim quod dicitur, omnium, non accipitur de peccatis, sed de praeceptis secundum Glossam et secundum textum. Dicit enim textus, quicumque totam servaverit legem, offendat autem in uno, factus est omnium reus: qui enim dixit non moechaberis, dixit et non occides et cetera. Sensus ergo est: qui offendit in uno praecepto factus est reus omnium, scilicet praeceptorum, idest offendit contra omnia praecepta per consequens, propter colligantiam quam habent ad invicem omnia praecepta. Tum ex parte principii, scilicet legislatoris, quia unus dedit omnia praecepta, et vult per integrum omnia servari: tum ex parte formae, scilicet caritatis, quae omnia opera praeceptorum informat: tum ex parte finis, quia ad praemium non per se singula, sed simul omnia conjunctim hominem ordinant: unde qui contra unum offendit, omnibus aliis suam efficaciam et ordinationem tollit. Secundo modo potest exponi specialiter de caritate. Qui offendit in uno, scilicet in caritate quae est radix omnium praeceptorum, ut ibi dicit Glossa, reus est omnium, scilicet praeceptorum ut prius: unde ab aliis praeceptis quasi caritatis filiis accusatur. Tertio modo sic. Qui offendit in uno, scilicet mandato vel actu, factus est omnium reus, idest omnia alia praecepta sive opera bona, si qua fecit, sibi merito inutilia esse: et juxta hunc intellectum introducitur illud in Glossa hac. Ad primum patet. Ad secundum notandum quod offendere contra omnia praecepta est dupliciter. Aut primo et directe: et sic solus facit contra omnia praecepta, qui quodlibet praeceptum transgreditur faciendo actum oppositum directe cuilibet praecepto, ut praeceptum de non occidendo per actum occisionis: et sic objicitur. Sic autem non intelligitur praemissum verbum; aut secundario et indirecte: et sic intelligitur, propter triplicem simultatem et colligantiam supradictam: et sic non valet quod objicitur: quia uno actu potest sic offendere quis contra omnia praecepta. Esto. Hic ponitur admonitio. Notandum autem quod in peccatore solent esse tria: scilicet incuria acquirendorum praemiorum, oblivio susceptorum beneficiorum, et reatus commissorum peccatorum. Per oppositum inquam, tria injungit. Primo salutis vigilantiam. Secundo efficacem memoriam, in mente ergo. Tertio salubrem poenitentiam. Circa primum primo injungit vigilantiam sollicitudinis in generali. Secundo quemdam vigilantiae modum in speciali, confirma. Tertio subjungit necessitatem vigilandi, non enim. Dicit igitur, esto vigilans, idest sollicitus de salute faciendo opera vitae. 1 Thess. ultimo, itaque non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus et sobrii simus, et, vigilando, confirma, scilicet contra bellum seu ventum vanae gloriae, quae opera reddit infirma et inutilia ad salutem, cetera, scilicet bona opera faciendo in futuro, quae moritura erant, idest reddendo inutilia per vanam gloriam, ut circa ea contra appetitum laudis vigilares. Isidorus, 2 Lib. de summo bono: qui bonum opus bona intentione non faciunt, per hoc magis coecantur, per quod illuminari potuerunt. Sed objicitur, aut loquitur de operibus bonis jam factis, aut faciendis. Si factis: ergo habebat opera viva, quae poterant mori: ergo erat in statu gratiae, quod non videtur verum, cum sibi dictum sit, et mortuus es. Si de faciendis; ergo si non vigilaret morerentur: quod videtur falsum: quia si non vigilaret non viverent, et ita non morerentur. Respondeo. Dicendum videtur quod loquitur de operibus bonis in genere, non de factis quae erat facturus. Opera autem de genere bonorum licet de se non sunt viva, idest meritoria; tamen disponere habent ad vitam: unde dicuntur mori, quando amittunt possibilitatem et ordinem ad vitam meriti: quod fit per vanam gloriam. Opus ergo aliquod potest mori dupliciter. Aut quia desinit esse vivum idest meritorium sicut prius erat, et sic opus meritorium moritur cum mutatur intentio in malum, vel quando additur aliquod mortale; aut quia desinit habere ordinem et dispositionem sive possibilitatem ad meritum, licet prius non esset meritorium: et sic videtur hic accipiendum. Ad objectum patet; quia si non viverent non morerentur, primo modo, sed secundo. Notandum enim quod opus est vigilantia. Quia non invenio opera tua plena, efficacia et merito per plenitudinem circumstantiarum, ut intentionis, devotionis, diligentiae, et humilitatis, et hujusmodi: sed vacua per vanam gloriam. Matth. 25, de fatuis virginibus. Exod. 23, non apparebis in conspectu meo vacuus. Vel propter mortale additum: vel quia non ex caritate, quae facit opera plena. Rom. 13, plenitudo ergo legis est caritas. Coram Deo meo, idest conspectu patris mei, quia non acceptat ea sicut plena. Loquitur Christus sicut quod homo, Joan. 20, Deum meum. Dicit autem, meo, propter magnam subjectionem et altissimam dilectionem. Ergo quia non sunt plena, in mente habe, idest in memoria stabiliter, qualiter acceperis, a Deo per gratiae collationem sive per inspirationem, scilicet non tuis meritis. 1 Corinth. 15, gratia Dei sum id quod sum, et audieris, a sanctis patribus, per eruditionem. Jac. 2, si quis autem totam legem et cetera. Matth. 6, receperunt mercedem suam. 1 Corinth. 13, si linguis hominum loquar et Angelorum, et serva, utrumque per rectam actionem. Et sic tangit duplex beneficium; scilicet gratiae et doctrinae: quia et gratiam bene operandi, dederat ei dominus et doctrinam. Vel, acceperis, ex meo exemplo, et audieris, ex evangelico documento. Matth. 7, omnis qui audit verba mea haec et facit ea et cetera. Et poenitentiam, quam non servasti, et quia per gloriam vanam peccasti. Isidorus 2 Lib. de summo bono: tunc judicium de se quisque sumit, quando per dignam poenitentiam sua prava facta condemnat. Possent etiam praemissa referri ad regimen subditorum. Esto vigilans, circa te et alios. Et confirma cetera, idest ceteros a te qui morientur per culpam nisi vigiles; quia in animo tibi a Deo ostensum est, et in Scriptura audivisti quomodo aliis incumbere debeas. Si ergo non vigilaveris, per sollicitudinem bene operandi et referendi ad Deum, veniam tamquam fur idest latenter et insperate, ut vindicem in te. Et potest intelligi de adventu per vindictam mortis temporaliter, ut praeoccupetur, vel alterius poenae gravis. Et nescies qua hora veniam ad te. Ecce severitas divinae justitiae. Ecclesiastici 5, altissimus enim est patiens redditor. Objicitur contra hoc quod dicit tamquam fur; quia dicitur fur Joan. 10, fur non venit nisi ut furetur. Respondeo. Similitudo haec ponitur hic non quantum ad intentionem et affectum, sed quantum ad veniendi modum. Sed habes. Hic subdit consolationem; quia saltem aliquos habebat bonos in sua diocesi, quod est inductivum consolationis, et iterum poterat eos imitari. Primo autem commendat illorum conversationem. Secundo subjungit promissionem, et ambulabunt. Commendatio autem est quantum ad duo. Primo quia Deo accepti: unde dicit, sed habes pauca nomina, idest paucos bonos qui digni sunt nomine, quia Deo accepti. Ideo dives non nominatur, quia non acceptus, nec nomine dignus Lucae 16. Exod. 33, invenisti gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. Secundo, quia in se sinceri sive mundi, qui non inquinaverunt, macula peccati mortalis, vestimenta, scilicet vestem in nomine et gratiae et fidei et aliarum virtutum, quae omnia susceperunt in Baptismo in ornatum animae. Vel vestimenta, opera. Ecclesiastes 9, omni tempore sint vestimenta tua candida. Vel corpora. Isaiae 10, vestimentum mixtum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. Ambulabunt, proficiendo de virtute in virtutem, mecum, quia ego praeivi. Psal. exultavit ut gigas ad currendam viam, in albis, scilicet vestimentis sanctitatis et spiritualis decoris, multiplicium meritorum, quia digni sunt: quasi dicat: quia sic innocentiam custodierunt, dabo eis gratiam proficiendi imitando me, quia hoc invenerunt per innocentiam. Matth. 25, omni habenti dabitur et abundabit. Per hoc autem intelligitur ulterius, quod taliter cum ipso praemiabuntur in gloria; quae signatur per illud quod dicitur Matth. 17, vestimenta ejus facta sunt alba sicut nix. Sed quid est quod dicit, mecum? Cum Christus de virtute in virtutem non profecerit. Bernardus, non fuit hora in quacumque aetate sua qua de plenitudine illa aliquid minueretur, vel eidem aliquid adjiceretur. Respondeo. Proficere de virtute in virtutem est dupliciter: aut quantum ad virtutis habitum, scilicet quod ipse habitus melioretur vel augeatur: et sic non fuit in Christo sed in justis aliis. Vel secundum actum sive usum: et sic profecit de virtute in virtutem, idest de usu virtutis, et in usum alterius, quia plures actus virtutum habuit post quam ante, ut patet. Qui vicerit. Haec conclusio est. Et primo ponitur allectivum affectus. Secundo excitativum intellectus. Qui habet aurem. Circa primum victori promittit dominus tria. Primo augmentum gratiae, qui vicerit sic, scilicet sicut illi pauci, ut nulla tentatione inquinet vestimenta virtutum, vestietur vestimentis albis, idest dabo ei ampliorem candorem vestimentorum, scilicet virtutum et meritorum in bonis actibus. Gregorius, apud Deum nostra nos opera quasi vestimenta tegunt. Secundo donationem perseverantiae. Et non delebo nomen ejus, de libro vitae, idest dabo sibi virtutem perseverandi, et sic non delebitur. Reprobi enim qui non perseverant, dicuntur deleri de libro vitae, quando cadunt a perseverantia per aliquod peccatum, vel quando cognoscunt se non fuisse scriptos. Juxta illud, deleantur de libro vitae. Dat utique dominus perseverantiam electis, juxta illud, tenuisti manum dexteram meam. Tertio praemium gloriae, et confitebor nomen ejus, idest dabo testimonium ejus justitiae acceptabili, coram patre meo et coram Angelis ejus, scilicet in judicio, cum dicam: dedistis mihi manducare et cetera. Et, venite benedicti patris mei, ut deinceps sit in gloria patris, et in Angelorum societate. Matth. 10, omnis ergo qui confitebitur me coram patre meo et cetera. Potest aliter illud supra, vestietur vestimentis albis, exponi de duplici stola, scilicet animae et corporis: quae duplex stola erit homini in honorem, jucunditatem et decorem, sicut venerabile indumentum. Gregorius, in fine mundi binas stolas accepturi sunt sancti; quia cum mentis beatitudine, etiam carnis gloriam possidebunt. Quaeritur hic de libro vitae ad intellectum literae. Et primo quid sit. Secundo utrum liber vitae dicatur respectu omnium creaturarum. Tertio, utrum aliquis potest de ipso deleri. Circa primum videtur quod sit idem quod praedestinatio sive praescientia qua disposuit quosdam salvare; quia dicit Glossa: liber vitae est praescientia Dei etc.: sed non potest nisi de praescientia praedestinationis intelligi; quia aliter non esset gratia non deleri de libro vitae: ergo et cetera. Contra: quod sit idem quod Christus secundum humanitatem videtur. Psal. in libro tuo omnes scribentur. Glossa, in me, quem dedisti hominibus formam justitiae. Idem dicitur super illud Psal. in capite libri. Quod autem sit Scriptura sacra, videtur Ecclesiastici 24: haec omnia liber vitae. Respondeo. Liber vitae tripliciter dicitur. Uno modo. Exemplum vitae agendae: et sic Christus secundum humanitatem dicitur liber vitae; quia in ipso debemus legere vitam, quae nobis est agenda. Alio modo, dispositio sive praeordinatio vitae dandae: et sic idem est quod praedestinatio salvandorum ad vitam aeternam. Tertio modo id in quo est documentum vitae agendae et promissio vitae dandae: et sic idem est quod Scriptura; et sic patet responsio ad objecta. Liber ergo vitae, non habet unam acceptionem, sed multiplicem: hic tamen et in pluribus locis Scripturae liber vitae est praedestinatio salvandorum ad vitam. Unde super illud Philipp. 4, quorum nomina sunt in libro vitae; dicit Glossa, liber vitae est praedestinatio, in qua omnes salvandi praedestinati sunt. Secundo quaeritur, utrum liber vitae dicatur respectu omnium creaturarum. Quod sic, videtur per Glossam super hunc locum, et non delebo etc.: liber vitae praescientia Dei in qua omnia constantia. Contra, si sic: ergo nihil deletur, quia quod semel est scriptum in hoc libro, nunquam tolletur. Alioquin est variabilis. Respondeo. Dicendum quod liber vitae non dicitur respectu omnium, sed solum respectu hominum, et hoc praedestinatorum. Liber enim vitae dicitur firma praeordinatio de electis perducendis ad vitam, secundum Glossam praedictam super Philipp. 4, Glossa autem super locum debet suppleri: omnia scilicet ad salutem praedestinatorum spectantia, vel omnia quae ibi sunt scripta. Glossa enim exponit illud non delebo etc., quasi dicat: omnia quae in eo scribuntur, constantia sunt indelebiliter: unde nullus simpliciter scriptus deletur. Tertio, quaeritur utrum aliquis posset de hoc libro deleri. Quod sic, videtur Psal. deleantur de libro viventium, item aliter non esset gratia quod hic dicitur, non delebo et cetera. Contra: quia secundum Glossam, omnia sunt in eo constantia, ergo non delebilia. Item Deus est invariabilis: ergo quod solus scribit, numquam delet. Respondeo: dupliciter potest responderi: uno modo, quod proprie loquendo nullus deletur vel deleri potest de libro vitae propter divinae dispositionis immutabilitatem: sed dicuntur deleri illi qui erant scripti secundum aestimationem suam, quando incipiunt cognoscere se non fuisse ibi scriptos. Unde super illud Psal. deleantur de libro. Glossa, non sic accipiendum est tamquam in hoc libro aliquem scribat Deus quem postea deleat: sed ita accipiendum: deleam te de libro meo, secundum spem illorum qui scriptos se putant, idest, constat etiam ipsis, non illos ibi esse scriptos. Aliter potest dici, quod in libro vitae scribuntur omnia merita, idest approbantur: sed quorumdam merita sunt in eis solum ad tempus, quorumdam sunt finaliter; et isti sunt praedestinati. Dicitur ergo aliquis scribi in libro vitae dupliciter. Aut quantum ad praesentem justitiam, aut quantum ad praedestinationem aeternam. Primo modo, dicitur aliquis in libro vitae scribi, quia ejus merita ibi scribuntur, idest approbantur et acceptantur ad vitam pro illo statu ut patet; quia si sic decerent, salvaretur. Secundo modo, dicitur scribi non solum quia ejus merita inscribuntur; sed quia ipse efficaciter ordinatur ad vitam, secundum praedestinationem divinam. Qui primo modo ibi scribitur, deletur quantum ad praesentem justitiam, quando cadit in culpam mortalem; quia ejus justitia sive meritum, jam non approbatur, ut habeatur apud Deum dignus vita, ut ante; quia jam merita non habet. Qui autem scribitur secundo modo, numquam deletur, quia praedestinatio quassari non potest. Illa autem deletio praemissa non dicit aliquam mutationem factam circa Deum, sed circa meritum; quia jam periit. Eadem enim voluntate et rectitudine, qua approbat hunc dum habet merita, reprobat eum dum est in culpa. Sicut licet Deus sciat rem aliquam non esse et post non sciat, quia res jam non est: non est immutatio facta in Deo, sed in re eadem est scientia qua sciebat prius rem esse cum erat; et cum scit rem non esse, cum non est. Notandum tamen quod scribi primo modo et deleri non proprie dicitur; sed aliquando per talem modum loquendi magis exprimitur damnum proveniens ex peccato. Ad primum et secundum patet; quia delentur quidam, quantum ad praesentis justitiae evacuationem: quidam delentur, quos non permittit finaliter cadere: sicut hic dicitur, non delebo. Ad primum in oppositum patet; quia illi qui sunt scripti secundum praedestinationem non delentur. Ad secundum similiter patet; quia qui proprie loquendo ibi scriptus est, deleri non potest. Praeterea secundum quod quidam dicunt deleri per praesens justitiae evacuationem, Deus non facit illam deletionem: Deus autem tales non delet, sed ipsi seipsos delent cum Deum deserentes peccato adhaerent. Et Angelo Philadelphiae. Septima epistola est admonens ad perseverantiam, unde infra dicetur: tene quod habes. Nomen autem congruit admonitioni. Interpretatur enim amor fratris vel servans haereditatem: quia qui Christum amat, et qui vult servare sibi haereditatem aeternam, vel seipsum qui est haereditas Christi, finaliter perseverat. Rom. 8, quis nos separabit a caritate Christi? Continet haec epistola exordium, narrationem scio. Conclusionem, qui vicerit. Persona loquens in epistola describitur a bonitate, haec dicit sanctus: et ideo serva sanctitatem quia sanctus est, et quaere eam. 1 Reg. 2, non est sanctus et cetera. Levit. 11, sancti eritis quia ego sanctus sum. A veritate, verus, in promissis: unde quod promisi, quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Joan. 14, reddam unde juvabo vos ad conversionem fratrum. Ibid. ego sum via, veritas, et vita. A potestate, qui habet claves David, idest potestatem aperiendi sensum Scripturae David et aliorum prophetarum: et ideo confidenter age praedicando; quia dabo tibi intellectum Scripturae; unde sequitur: ecce dedi et cetera. Qui aperit Scripturas ad intelligendum. Luc. ultimo. Aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, vel corda ad credendum et diligendum, vel regnum caelorum ad intrandum. Et nemo claudit, quia nemo potest destruere donum Dei in homine, Deo adhaerente, quamdiu Deus conservat. Claudit Scripturas porcis, qui conculcarent eas, et etiam bonis quandoque in quibusdam locis Scripturae, ut diligentius quaerant intellectum Scripturae, et ipse eam aperit, ut inveniant. Claudit etiam corda subtrahendo gratiam peccantibus, idest non conservando datam regulam detestando culpam injusti, et nemo aperit, aliquod horum, ipso claudente. Psal. tu terribilis es; et quis resistet tibi? Vel clavem David, idest carnem sumptam de David, non novam. Psal. de fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Quod est contra haereticos, qui dixerunt Christum assumpsisse corpus phantasticum, et contra illos haereticos qui dixerunt illum habuisse carnem veram sed tamen novam, non de genere Adae, et eam attulisse de caelo. Dicitur autem caro Christi clavis, quia per eam ratione passionis aperta est janua vitae. Qui aperit seipsum ad videndum, jucundandum et inhabitandum. Felix cui Deus aperit se ipsum: hoc autem fit diligentibus. 1 Joan. 4, qui manet in caritate, in Deo manet. Joan. 14, qui autem diligit me, maximeque quando bene pulsat. Matth. 7, pulsate et aperietur vobis. Claudit seipsum eis qui non diligunt, et nemo aperit. Ecclesiastes 7, considera opera Dei, quod nemo et cetera. Quaeritur, quare non dicitur potius clavem Aaron, cum esset praelatus? Ad hujusmodi autem pertinet uti clave. Respondeo: patet per expositiones praemissas; quia Aaron nullam Scripturam condidit. Item nec de ejus progenie carnem assumpsit sicut de stirpe David, qui fuit de tribu Juda. Si quaeratur quare non dicitur clavem habere, cum de ipso descenderit secundum carnem David? Quod si illud diceretur, non tantum documentum daretur: quia non esset tunc via ad multiplicem modum exponendi. Praeterea hoc dicitur ratione dignitatis, quia fuit rex de cujus progenie rex regum carnem assumpsit, ad hoc ut ejus imperio per voluntarium obsequium subderemur. Objicitur etiam de hoc, et nemo claudit. Dicitur enim Matth. 23: vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae qui clauditis et cetera. Respondeo. Dicendum quod illis quibus Scribae et Pharisaei claudebant regnum caelorum, per exemplum malum, et abscondendo veritatem doctrinae in Scriptura, non aperuerat dominus; licet aliqualem voluntatem eis dedisset. Scio opera tua. Narratio est: in qua primo ponitur commendatio. Secundo consolatio, ecce. Tertio admonitio, tene. Scio, idest approbo, opera tua, et inde corona expectat te. Infra 14, opera enim illorum sequuntur eos. Ecce, hic consolatur per promissionem. Et primo promittit gratiam dirigentem ad praedicandum. Secundo virtutem sive efficaciam praedicationis ad convertendum, ecce dabo tibi. Tertio fortitudinem in tentationem ad superandum, quia servasti. Circa primum. Primo promittit directionem. Secundo subdit directionis rationem, quia modicam: ubi ostendit ejus meritum quantum ad tria: quantum ad humilitatem in corde, quantum ad obedientiam in opere et servasti, quantum ad constantiam in tribulatione, et non. Dicit igitur, ecce: excitatio est ad consolationem et nota certitudinis: dedi, idest dabo: jam dederat apud se, et per hoc magis ostendit gratiam esse in promptu, coram te, idest ad tuam voluntatem, ostium apertum, scilicet corda hominum prius clausa, vel ingressum liberum ad Scripturas intelligendas, vel liberum ingressum ad praedicandum, ut non impediaris a praedicatione et ejus fructu. 1 Corinth. 16, ostium mihi apertum est magnum. Vel meipsum. Joan. 10, ego sum ostium. Quod nemo, quia hoc donum tibi conservabo. Isaiae 22, aperiet et non erit qui claudat; claudet, et non erit qui aperiat: quia: quasi dicat, et hoc faciam, quia modicam habes virtutem, scilicet animi per humilitatem. Modicam idest humilem, non superbam: et dicitur modica, quia non resistit, omnibus se subjiciens. Jacob. 5, humilibus autem dat gratiam. Vel modicam respectu futurae quae plena erit, et servasti, in opera, verbum meum, scilicet Evangelii, vel meum scilicet quod praedicas. Isidorus in 3 libro de summo bono: suam pravam vitam propriae linguae ritu confodit, qui bene docet et male vivit. Idem in eodem. Qui non vivit sicut docet; ipsam quam praedicat virtutem contemptibilem facit. Et non negasti nomen meum, in adversis, sed solide tenuisti. Ipsum enim nomen Dei allicit ad sui amorem. Isaiae 26, nomen tuum et memoriale in desiderio animae. Ecce. Hic primo promittit efficaciam praedicationis. Secundo subdit explanationem promissionis, ecce faciam. Tertio ostendit sequelam promissae conversionis, et scient. Dicit igitur, ecce: quasi dicat: et quia talis es, ecce, nota est consolationis et gaudii, dabo tibi, ad convertendum, dabo inquam aliquos, de synagoga Satanae, idest de congregatione infidelium in qua Satanas habitat. Per hoc notatur quod donum Dei est cum aliquis convertitur ad fidem. Item quod verbum praedicationis, si proficit, hoc habet a Deo. Jeremiae primo, ecce dedi verba mea in ore tuo. Qui dicunt se Judaeos esse et non sunt, quia non confitetur Deum in carne. Glossa, hoc nomen et cetera. Joan. 7, videtur loqui de Judaeis qui dicunt se esse Judaeos et nomine et re nominis, sed mentiuntur. 1 Joan. 2, quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus non est Christus? Ecce, quomodo dabit exponit, ecce faciam illos, tales, ut veniant, ad fidem Catholicam Trinitatis, et adorent ante pedes tuos, in reverentiam ecclesiasticae potestatis quae est in te. In hoc notatur humilitas conversorum: unde dicitur Isaiae 60, adorabunt vestigia pedum tuorum. Contra. Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis. Respondeo. Est adoratio latriae, haec soli Deo debetur: item duliae: et hujusmodi adoratio est veneratio quae exhibetur rationali creaturae, maxime praelatis qui tenent locum Dei. De prima loquitur Matth. 10, de secunda hic et Genes. 42, cumque adorassent eum fratres sui et cetera. Dicitur de Joseph. Et scient, videntes infideles per te ad Deum, Dei gratia, converti, quia ego dilexi te, spirituali gratia, quam non omnibus aliis dedi. Ecce quomodo lux gratiae illustrat ut cognoscat homo justificatus quantum sit pondus divinae gratiae et dilectionis. Augustinus 1 libro confessionum: Deus lumen cordis mei et panis oris intus animae meae. Quia servasti. Hic promittit fortitudinem in tentatione, merito patientiae suae. Et primo commendat ejus patientiam in praeterita tribulatione. Secundo promittit fortitudinem, sive conservationem in futura tentatione et ego. Tertio excitat industriam liberi arbitrii ex propinqua retributione. Ecce venio. Dicit igitur. Quia servasti, per imitationem plenam, verbum patientiae meae, verbum patientiae Dei est quod dixit in passione: pater dimitte illis et cetera. Lucae 23. Hoc servaverat iste tenendo patientiam et orando pro persecutoribus; Matth. 5, diligite inimicos vestros, benedicite maledicentibus et cetera. Vel quia servasti verbum, idest praeceptum, patientiae meae, idest quam in me exemplo ostendi orando pro inimicis. Et idest etiam, ego, qui possum, servabo te ab hora tentationis, idest ab ipso exordio quo incipiet. Vel ab hora tentationis, idest a tentatione in hora qua fit: non ut non tenteris; sed ut non vincaris. Quae ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra. Ex parte Diaboli per ministros tentantes, erit hoc, ad dejiciendum; ex parte Dei permittentis erit ad probandum et proficiendum. Hoc autem potest intelligi vel de generali persecutione, quae fuit post Neronem, vel ea quae erit tempore Antichristi. Psal. multae tribulationes justorum et cetera. Custodit dominus et cetera. Posset etiam illud, quia servasti, referri ad praecedens, ut quantumcumque sit gravis tribulatio, non deficiatis, quia ecce: quasi dicat: in promptu est, venio, idest veniam. Sed sic loquitur ut ostendat propinquitatem ad judicium ut nos remuneret, cito. Haymon, cito fit omne quod transit. Vel hoc dicit, quia mille anni ante oculos Dei sicut et cetera. Tene, per mentis custodiam et vitae diligentiam perseverantes, quod habes, scilicet gratiam et vitae tuae merita. Job 27, justificationem meam quam coepi et cetera. Ut nemo accipiat coronam tuam, idest quam tu meruisti. Haymon, cum certus sit Deo numerus electorum, dum remunerationem sibi promissam ob sui perdunt negligentiam, ne locus illorum vacuus remaneat, alii in locum eorum subrogantur, sicut de Judaeis et gentibus. Judaeis enim fuit promissa corona quam acceperunt gentes. Rom. 11, ex ramis fracti sunt. Sed objicitur; quia per hoc videtur quod praedestinatus posset amittere coronam suam, et ita damnari: quod est contra Gregorium, dicentem super illud Matth. 24, ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi: proculdubio fieri non potest, ut in errorem electi plane capiantur. Item. Aut intelligitur de corona praesciti aut praedestinati. Si praesciti: contra, quia corona non est ipsius cum non sit perseverans. Si praedestinati: ergo divina praedestinatio potest frustrari. Respondeo: hoc verbum multipliciter exponitur a diversis. Quidam dicunt quod loquitur per quamdam exhortationem, sicut dicit mater puero, cum ipsum vult inducere ad sugendum: tene ubera, ne dem alii. Alii dicunt quod intelligitur de corona gratiae, non gloriae; quia praedestinatio de gloria danda isti non potest quassari. Tamen si intelligatur de corona gloriae, non videtur inconveniens. De praedestinato enim est loqui dupliciter: aut secundum se et absolute, aut in respectu ad praedestinationem. Primo modo accipiendo, potest homo qui est praedestinatus peccare finaliter et coronam perdere, et sic damnatur, ut patet; quia liberum arbitrium habet non confirmatum quo potest velle malum et manere finaliter in eo. Secundo modo loquendo, non potest; quia non potest fieri ut haec duo simul sint; scilicet quod ille sit praedestinatus et damnetur. Secundum primum modum loquitur dominus in hoc verbo tene etc.: loquitur enim secundum illud quod est ex parte hominis. Quantumcumque enim sit praedestinatus, oportet quod per industriam liberi arbitrii se disponat ad coronam, alioqui non est praedestinatus nec salvabitur. Deus enim praedestinans exigit conatum liberi arbitrii, sicut supra promiserat illi episcopo ut illum conservaret, et tamen post persuadet ei constantiam ne succumbat; quia Deus hominem hoc modo conservat, scilicet si homo divinae gratiae cooperetur: similiter est in opposito. Si autem non perseveret finaliter, eo ipso habetur quod non est praedestinatus. Secundo autem modo loquitur Gregorius. Ad aliud videtur dicendum, quod si hoc verbum tene, accipiatur generaliter, tamquam monitio facta hominibus, potest intelligi tam de praescito justo, quam de praedestinato; quia corona est praesciti quantum ad meritum pro statu praesentis justitiae, quam habet; quia si tunc decederet, salvaretur: licet non quantum ad finalem statum; quia non perseverabit. Praedestinatus etiam, ut dictum est, potest amittere coronam, eo modo quo dictum est. Tamen, secundum quod illud verbum dicitur illi episcopo, intelligitur de praedestinato. Ille enim videtur fuisse praedestinatus, cum multum commendetur a domino et in nullo arguatur. Item per illud quod dicitur supra primo: et habebat in dextra sua septem stellas: ubi nota Glossam. Ad illud quod contra objicitur, patet per praemissa. Qui vicerit, conclusio est: et continet duo, scilicet: excitationem affectus, item intellectus, qui habet. Affectum allicit ipse dominus per promissionem. Primo autem ostenditur cui promittit. Qui vicerit, scilicet, tentationes vitiorum et adversa tribulationum. Secundo quid promittit, faciam. Tria vero promittit. Primo quod faciet talem aliis utilem. Secundo quod in se immobilem. Et foras. Tertio quod divinis insignem, et scribam. Dicit igitur, faciam illum, per dona gratiae. Ecce quod donum Dei est, cum est aliquis qui sit animabus in subsidium. Columnam, firmum in se, et alios documento, exemplo et suffragio sustentantem, in templo Dei mei, idest in Ecclesia fidelium, quae est Dei templum spirituale. 1 Corinth. 3, templum Dei sanctum est quod estis vos. Ecce quantum venerandi sunt viri spirituales; quia per eos dominus alios sustentat, quod est eis amplius meritum, et aliis in commodum. Gregorius super hunc locum: qui in Dei opere recta intentione firmatur, columna in structura fabricae spiritualis erigitur: ut in hoc templo, quod est Ecclesia, positus, et utilitati sit et decori. Dei mei, dicit, ut supra expositum est, et foras non egredietur amplius, scilicet ab Ecclesia, sive a statu gratiae per mortale peccatum: haec autem est gratia magna. Psal. susceptor meus, non movebor amplius. Et scribam. Hic promittit quod victorem faciet dominus insignem. Promittit autem tria insignia. Primo quod insigniet eum nomine praecelsae divinitatis. Secundo quod nomine supernae civitatis, et nomen civitatis. Tertio quod nomine venerandae Christianitatis, et nomen meum novum. Triplex est hoc maximae nobilitatis insigne: scilicet quod justus vocatur et est filius ipsius Dei, et etiam censetur ipso nomine Dei per adoptionem. Item quod est civis summi palatii. Item quod Christianus dicitur a nomine regis sui, scilicet Christi. Dicit igitur, et scribam, idest in manifesto ponam stabiliter, super eum, ut ab aliis cognoscatur, nomen Dei mei, scilicet patris: quem vocat Deum suum in quantum homo. Hoc fit cum animae justi, corpori quoque, verbo et operi et conversationi datur gratia, per quam et sit et cognoscatur filius Dei per adoptionem, imo etiam ut quasi Deus dicatur adoptione. Psal. ego dixi, dii estis, et nomen civitatis, scilicet supernae quae est civium unitas, propter summam pacem, Dei mei, scilicet patris, qui eam condidit, novae, quia nihil vetustatis habet, Jerusalem, quia ibi est plena visio pacis, quae descendit, non secundum locum, sed secundum effectum, de caelo, quantum ad statum viae cum justi adhuc essent in exilio: descendit inquam, de caelo, idest de conformitate caelestium. Quia per hoc quod Ecclesia militans se conformat Angelis et sanctis comprehensoribus, per hoc fit civitas Dei in via; et transiens in patriam, fit ibi civitas plene nova vel descendit de caelo, idest prius per haec in via condita fuit, quod Christus descendit de caelo et cum eo dona gratiarum. A Deo meo, scilicet patre; quia Deus nutrit virtutes in via, ut totum sit postea novum et pacificum in patria. Jacobi 1, omne datum optimum, et omne donum perfectum, de sursum est descendens a patre luminum. Et sic loquitur hic de superna civitate; prius pro statu praemii deinde pro statu meriti. Infra, vidi civitatem novam et cetera. Hujus autem civitatis nomen scribit dominus victori in via calamo gratiae spiritus sancti, ditando ipsum donis, ut nominetur civis caelestis Jerusalem. Ephes. 2, jam non estis hospites et advenae. Vel potest intelligi totum pro statu viae civitatis, scilicet Ecclesiae militantis. Novae, per gratiae innovationem, in qua est visio pacis internae in conscientia et pacis ad Deum: cujus nomen scribitur super justum, quando per dona gratiae et merita efficitur de societate justorum et numero salvandorum. Et nomen meum novum, scilicet Christus, ut a me Christo dicatur Christianus, idest gratia unctus: quod est nomen novitatis, interdicens omnem vetustatem. Supra eodem: et in calculo et cetera. Haymon: hinc dignitas, hinc celsitudo provenit nobis; hinc reges, hinc sacerdotes, hinc Christiani vocamur. Vel aliter, scribam, idest indelebiliter imprimam, super eum, idest in ejus memoria, plus quam mens hominis capiat, nomen Dei mei, idest faciam per dona gratiae magis ut habeat in memoria nomen Dei, idest rem nominis, scilicet quantum et quam infinita. Et ex hoc sequitur experientia majoris dulcedinis, quam mens hominis capere possit. Bernardus in libro de diligendo Deo: quam suave est in memoria non sentitis, a spiritu procul dubio in praesentia sentietis. Et nomen civitatis Dei: in memoria ejus imprimam rem nominis, ut scilicet consideret, quanta sit ejus gloria, et quomodo ad eam pertingamus. Vel de praesenti, ut in memoria portet, quale et quantum sit esse de societate justorum in Ecclesia. Et nomen, quod est Jesus vel Christus, ut mei memoria sit apud eum. Cantic. ultimo. Pone me ut signaculum super cor tuum. Qui habet, ut supra. Et Angelo Laodiciae et cetera. Ultima epistola est, et admonet ad strenuitatem contra mentis teporem. Et consonat nomen admonitioni; quia Laodicea interpretatur, tribus amabilis; quia omnes strenui et ferventes, Deo et Angelis sunt accepti. Proverb. 22, vidisti hominem velocem in opere suo? Coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles. Dividitur autem in exordium, narrationem, scio opera tua, conclusionem, qui vicerit. Persona Christi commendatur in exordio, quantum ad tria. Primo, quantum ad promissorum completionem. Secundo, quantum ad divinorum Annunciationem, testis. Tertio quantum ad potestativam operationem, principium. Haec dicit amen, idest veritas; quia per ipsum patris promissa complentur. Joan. 14, ego sum via et cetera. Et testis, eorum quae audivit a patre, annunciando ea hominibus, fidelis, contra tepiditatem, ut dicit Glossa et verus contra falsitatem. Vel utrumque dicitur ut excludatur falsitas. Supra primo, qui est testis fidelis. Vel testis, scilicet operum in judicio. Matth. 25: esurivi et dedistis mihi manducare. Qui est principium, idest prima creatura, creaturae Dei, scilicet patris universaliter, quia pater per eum omnia condidit. Joan. 1, omnia per ipsum facta sunt. Consistunt Joan. 7, principium qui et loquor et cetera. Vel, creaturae Dei, idest per ipsum Deus pater creat justos in operibus bonis. Ephes. 11, creati in Christo Jesu in operibus bonis. Haymon: in hoc ostenditur quia pater non praecessit filium, sicut nec radius solis posterior est sole, vel splendor igne. Nota quod amen accipitur tripliciter. Aliquando, nominaliter, ut hic, amen, idest veritas. Aliquando verbaliter, ut in Psal. ubi nos habemus, fiat fiat, Hebraeus habet amen amen. Aliquando adverbialiter. Joan. 3, amen amen dico tibi, quia nisi quis renatus fuerit et cetera. Scio, narratio est: quae tria continet: arguitionem cum comminatione, admonitionem cum consolatione, sua Deo, promissionem cum excitatione, ego sto ad ostium. Circa primum primo ponit arguitionem. Secundo arguitionis exaggerationem, quia dicis. Dicit igitur, scio opera tua: quasi dicat: non me latent. Hebr. 4, omnia nuda et cetera. Vere scio ea; quia in operibus vitae tuae, neque calidus es, quia caritate non ardes, viriliter agendo. Gregorius, calidus quippe est, qui bona studia et arripit et consummat. Neque frigidus, quia fidem tenes, et aliquod opus habes. Gregorius, frigidus est, qui consummanda non inchoat. Minus autem malum esset si frigidus esset quam tepidus; quia tunc major spes esset de eo: unde exaggerando subdit, utinam frigidus esses, existens adhuc in peccatis, aut calidus, fervens calore caritatis. Hoc ideo dicit, quia homo frigidus, scilicet homo existens in peccatis nondum conversus, ex consideratione peccatorum disponitur ad timorem et poenitentiam: homo autem tepidus, scilicet qui conversus est, et post conversionem tepide agit, ex conversione habet confidentiam meritorum, et ideo non corrigit desidiam, et ita manet et durat vacuus et dignus evomi a Deo: et ideo melius est ut vel ardeat divino calore, vel si non ardet, saltem frigescat, et non sit in medio pendens per teporem. Gregorius: qui adhuc est in peccatis, fiduciam non amittit conversionis: qui vero post conversionem tepuit, spem quae potuit esse de peccatore subtraxit. Sed objicitur: quia esse frigidum est malum: quomodo ergo dicit, utinam et cetera? Item tepor majorem habet propinquitatem ad calorem quam frigus. Item sunt multi frigidi qui nunquam veniunt ad salubrem calorem. Respondeo. In frigido homine qui vel fidem plenam non habet, vel si habet, quasi nil boni agit, duo sunt; scilicet ipsa frigiditas mentis, et materia dispositionis; quia licet sit frigidus, tamen cum non sentit aliud in se unde confidat, et ulterius videt mala sua, ex hoc potest facilius disponi ad bonum; tepidus autem, quia aliqua bona agit, et se conversum videt, confidit, et ex confidentia difficilius seipsum corrigit. Loquitur ergo de frigido, non quantum ad culpam sive frigiditatem; sed quantum ad dispositionis majorem facilitatem: unde non optat huic primum nec secundum, ut dicit Glossa. Ad aliud dicendum, quod tepor in quantum habet aliquid caloris, magis propinquat calori: rerum ratione annexae confidentiae, minus quam frigus spirituale. Haec enim duo sunt in tepido: scilicet modicum quid caloris spiritualis, et occupatio indispositionis: et ratione hujus dicitur illud. Ad aliud dicendum, quod non omnia talia intelliguntur universaliter, sed pro multis: in plurimis enim sic est. Sed quia tepidus es, et nec frigidus nec calidus; incipiam te evomere, extra vomere, ex ore meo, idest de consortio justorum, qui os meum sunt, et per eos loquor. Jerem. 15, si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Propterea enim dominus hominem incorrigibilem magis et magis deserit et abjicit a se, et a collegio Ecclesiae; cujus suffragia non sunt ei salubria. Et quandoque hoc exterius aperte fit per excommunicationem, ut tangit Glossa. Debet autem excommunicatio fieri vix et cum difficultate; sicut vomitus difficultatem habet. Potest et aliter os Dei intelligi peccator, quamdiu vocatur ad poenitentiam, et supportatur a Deo, adhuc est intra os Dei, idest adhuc remanet infra septa divinae misericordiae: per quem Deus, quasi per os suum, manifestat se nobis: sed si non vult corrigi, evomit, idest quasi quoddam vile abjicitur, extra septa misericordiae prius exhibitae, ut jam non sic sustineat clementer; sed vadit in reprobum sensum. Loquitur autem per similitudinem. Frigida enim et calida sumi possunt; sed tepida vomitum provocant. Juxta hoc loquitur de tepido. Sed nota quod dicit, incipiam: non dicit evomam, sed incipiam evomere, quasi paulatim deserendo, non statim omnino, ut detur locus poenitentiae. Threnorum 3, non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum, ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae. Cum vero omnino persistunt in nequitia, a Deo deseruntur. Isidorus in Libr. 2 de summo bono: revera quem Deus deserit, Daemones suscipiunt. Quia dicis: quasi dicat: merito incipiam te evomere: quia dicis, jactanter, quia dives, scilicet scientia, et locuples, virtutibus, et nullius egeo, quia in omni bono habeo sufficientiam. Ecce jactantia superba. Gregorius super hunc locum: reprobi divitiis replentur, virtutes divitias vacuantur. Dum ruinae suae damna non considerant, esse se a bonis actibus inopes non agnoscunt. Deinde ostenditur jactantia esse vana, quia non subest veritas, et nescis quia, idest quod tu qui sic jactas, es miser. Vituperat eum quantum ad defectum quadruplicis boni. Primum est notitia agendorum, ut sciat quid est necessarium ad salutem, quia fides cum operibus necessaria est. Contra quod dicit, es miser, scilicet per ignorantiam, per quam deciperis, dum te putas in hac tepiditate sine operibus salvari per fidem mortuam. Ad aggravandum vero subdit, et miserabilis: quasi dicat: in tantum miser es, quod misericordia de te potest haberi: sed adhuc gravius est quod hanc ipsam miseriam nescis. Unde dicitur, et nescis et cetera. Psal. nescierunt neque intellexerunt; in tenebris ambulant. Secundum est sufficientia sive opulentia gratuitorum, scilicet virtutum et donorum gratiae: contra quod dicit, et pauper, scilicet virtutibus. Tertium cognitio incommodorum, ut scilicet sua vitia et damna agnoscat; contra quod dicitur, et coecus. Quartum, ornatus meritorum: contra quod, et nudus, scilicet meritis vel operibus, vel nudus, vestimento innocentiae. Gregorius, pauper coecus et nudus arguitur. Pauper utique, quia virtutum divitias non habet; coecus, quia nec paupertatem quam patitur videt; nudus, quia primam stolam perdidit: sed pejus, quia non se perdidisse cognoscit. Suadeo tibi. Hic ponit monitionem cum consolatione. Et primo admonitionem. Secundo consolationem, ego quos. Monitio autem est triplex, contra tria praetacta. Prima ad quaerendum aurum contra paupertatem. Secunda ad quaerendum indumentum, contra nuditatem. Et vestimentis. Tertia ad quaerendum visum, contra coecitatem, et collyrio. Dicit igitur, suadeo tibi. Bona haec suasio, et salubre consilium. Vere ille est Angelus magni consilii, Isaiae 9, et vocabitur nomen ejus etc., emere. Per industriam liberi arbitrii et fructum poenitentiae. Bona talis negotiatio. Lucae 19, negotiamini dum venio. Aurum, idest caelestem sapientiam, quae fulgida est. Item pretiosa; quia per eam acquiruntur carae merces, scilicet gloriae. Proverb. 3, gloriam sapientes possidebunt. Ignitum, quia sapientia caelestis fervida est igne amoris et calere facit. Et probatum, idest purum et electum non phantasticum. Sapientia enim hujus mundi phantastica est; sed sapientia quae desursum est, vera est electa. Unde dicitur de sapientia, Proverb. 3, primi et purissimi fructus ejus. Ut locuples fias, cum sis pauper: longe enim ditiorem facit quam aurum materiale. Sapient. 7, et divitias nihil etc., omne aurum et cetera. Vel aurum, scilicet caritatem; quae aurum est propter fulgorem et decorem et pretiositatem. 1 Corinth. 12, et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Aurum ignitum, propter fulgorem vel fervorem. Rom. 12, spiritu ferventes. Probatum, per sinceritatem; quia caritas omnem fucum abhorret. Genesis 2, et aurum terrae illius optimum, scilicet terrae Hevilath, quod interpretatur dolens, vel parturiens. Qui enim dolet de praeteritis offensis, et cavens de futuris, parturit opera difficultatis et perfectionis, habet optimam caritatem. Vel aurum, ipsum Christum, ignitum, idest igne passionis assum. Vel per effectum; quia alios ignit. Luc. 12, ignem veni mittere in terram. Probatum, quia nihil est in eo nisi purissimum, quod probatum est in fornace passionis. Psal. igne me examinasti. Sed quomodo dicitur, suadeo tibi emere et cetera? Per hoc enim videtur quod primam gratiam posset homo mereri: quod falsum est. Item, haec carent pretio, Job 28, nescit homo pretium ejus. Respondeo. Non accipitur hic verbum emptionis proprie, sed large; quia proprie illa bona praemissa emi non possunt: nec primam gratiam potest aliquis mereri: alioquin gratia jam non esset gratia: sed per hoc ostenditur quod magna oportet facere hominem. Loquitur ergo sic dominus propterea ut magis ad industriam liberi arbitrii excitet hominem, per quam disponatur ad sapientiam sive caritatem, sive ad ipsum Christum, qui est thesaurus justorum: et si se disponit, ita sibi datur ac si emisset. Juxta hunc modum loquendi dicitur Proverb. 23, virtutem eme et cetera. Et vestimentis albis induaris, idest ornatu et candore virtutis et donorum gratiae et conversationis rectae, cum sis nudus. Coloss. 3, induti sicut electi Dei, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes et cetera. Ut non appareat, omnibus in judicio, confusio nuditatis tuae, ideo melius est nunc erubescere coram paucis. Nahum 3, ostendam gentibus nuditatem tuam, et collyrio, idest divinis praeceptis, inunge oculos tuos, interno, ut videas, cum sis coecus. Collyrium est remedium medicabile pro oculis, tale est praeceptum. Deinde ad clarificandum oculos amoris respectu boni, qui est quasi oculus dexter, et timoris respectu mali, qui est quasi oculus sinister. Psal. praeceptum domini lucidum illuminans oculos. Vel, collyrio, idest dono spiritus sancti. Vel, collyrio, idest compunctione; quia collyrium primo turbat oculum, et humorem malum fluere facit, ut post clarum reddat. Similiter et contritio, prius turbat animum per dolorem, et sic evacuat humorem peccati; cujus signum aliquando est resolutio in lacrymas, et sic interni oculi clarescunt. Ecclesiastici 38, unguentarius facit pigmenta et cetera. Ego quos. Hic ponit consolationem; quia ex asperitate arguitionis et comminationis, desperare posset. Et quia ipsa consolatio debet allicere ad bonum, ideo primo ponit consolationem. Secundo hortatur ad poenitentiae satisfactionem, aemulare. Dicit igitur, ego: quasi dicat: ne desperes quia arguitio mea ex amore est, quia ego quos amo, dulcedine praedestinationis. Jeremiae 31, in caritate perpetua dilexi te. Arguo, verbis, et castigo, flagellis. Augustinus in libro de verbis apostoli: melius est ut flagellet te et recipiat te, quam ut pareat tibi et deserat te. Hebr. 12, quem enim diligit corrigit: flagellat autem omnem filium quem recipit. Sed quaeritur, quare dominus cultores suos sic vexat aliquando flagellis, malos autem dimittit quandoque in prosperis et deliciis? Jeremiae 12, quare via impiorum prosperatur? Respondeo. Primum est ex divina misericordia, ex qua est quod electos quos scit finaliter perseveraturos reservat ad vitam; et ideo ne devient a semita, restringit eos sub loris disciplinae adversorum: vel per ipsa adversa purgat offensam peccatorum praeteritorum, vel per eadem facit magis idoneos ad perceptionem praemiorum. Secundum est ex Dei justitia, sive iracundia; merito enim scelerum in quibus scit malos finituros vitam, debetur eis Gehenna et subtrahitur divina benevolentia. Et ideo ira divina dimittit eos in deliciis et prosperis, permittens ut qui in sordibus est sordescat adhuc. Infra ultimo. Multos tamen malos dulciter vocat, et flagellis et aliis modis. Ad praemissa autem inducit Haymo hujusmodi exempla. Vitulus qui occisioni paratur, liberius pascuis saginari permittitur: qui vero ad usus necessarios reservatur, jugo et loris domatur, stimulis pungitur, verberibus caeditur. Ei ergo cujus vita desperatur a medico, etiam saluti ejus contrarium non negatur: cujus autem recuperanda salus aestimatur; animo ejus desiderabilia, salutique contraria omnino negantur. Tertio, quia ex amore te arguo. Aemulare, idest imitare bonos qui non sunt tepidi. 3 Joan. noli imitari malum sed quod bonum est. Vel aemulare, idest zelum habeas in fervorem ad bonum. Galat. 3, aemulamini bonum in bono. Nota quod aemulari multipliciter accipitur: quandoque pro indignari, quandoque pro imitari: et utroque modo secundum diversos modos exponendi accipitur. Rom. 11, sed illorum delicto, salus gentibus et cetera. Quandoque pro invidere, unde aemulus dicitur invidus; et sic accipitur etiam in eisdem verbis, secundum alium modum exponendi. Quandoque pro zelare sive diligere. 2 Corinth. 11, aemulor enim vos. Ad quid autem tendere debeat aemulatio subdit, et poenitentiam age, de tepiditate per strenuitatem. Joannes Chrysostomus: perfecta poenitentia cogit peccatorem omnia libenter ferre. In corde ejus contritio, in ore ejus confessio, in opere tota humilitas. Ecce. Hic ponit promissionem cum excitatione: per hoc enim excitat eum quod dicit se stare, quasi ad ostium, et excitare pulsando. Et nota quinque, quae circa justificationem considerantur. Primum est dignatio Dei peccatorem excitantis. Secundum consensus sive motus liberi arbitrii se disponentis; si quis. Tertium infusio gratiae animam justificantis introibo. Quartum meritum justificati in gratia proficientis, et coenabo. Quintum pastus consolationis animam reficientis, et ipse. Dicit igitur: ecce: quasi dicat: debes poenitentiam agere, quia ecce: quasi dicat: attende hoc, ego, qui Deus sum, sto, per expectationem paratus recipere, ad ostium, scilicet voluntatis, per quam Christus intrat in animam per gratiam, et pulso, per excitationem, scilicet terrendo per considerationem poenae, vel immittendo dolorem de peccatis, vel desiderium gloriae, vel vocando per praedicatores. Cantic. 6, vox dilecti mei pulsantis, si quis, notatur raritas, audierit, intelligendo, vocem meam, scilicet inspirationis internae, vel praedicationis, vel Scripturae, et aperuerit mihi januam, cordis scilicet poenitendo, introibo ad illum, per gratiae infusionem. Vel, si quis audierit, per obedientiam ut convertatur, et aperuerit mihi januam, tollendo tumultus cogitationum et vincendo tentationes quae occurrunt. Introibo ad illum, Joan. 14, ad eum veniemus et cetera. Bonus talis hospes et honorandus: unde beatus Bernardus in meditationibus: coenaculum grande stratum exhibe Christo. Et coenabo cum illo, ejus fide et operibus delectabor. Justus bene operans comedit, quia in operando laetatur; et dominus convivatur cum eo, quando delectatur in ejus meritis. Bernardus super cantica: cibus ejus poenitentia mea, cibus ejus salus mea, cibus ejus ego ipse. Et ipse mecum, quia dum ejus statum acceptabo, consolatione interna pascam eum. Sap. 8, proposui hanc mihi adducere ad convivandum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis. Admirandae sunt deliciae hujus convivii, quae dantur eis qui alias non quaerunt et divinis insistunt. Ambrosius in quadam homilia: qui domicilio Christum recepit interno, maximis delectationibus exuberantium pascitur voluptatum. Vel, coenabo cum illo, in via, et ipse mecum, in patria. Lucae 12, praecinget se et cetera. Qui vicerit, scilicet vitia et omnia tentamenta, et perseveraverit, dabo ei sedere mecum in throno meo, idest dabo ei potestatem judiciariam ut mecum judicet. Per thronum enim intelligitur potestas judicandi, sessio autem notat auctoritatem utendi hujusmodi potestate. Matth. 19, in regeneratione, cum sederit filius hominis. Mecum, autem dicit quia cum eo judicabunt. Sed quid est quod dicit, mecum in throno? Quia alia erit potestas perfectorum in judicando, alia ipsius Christi; quia non est aequalis. Respondeo. Non intelligitur quod ex aequo judicent, vel quod sit eadem potestas: sed notatur communicatio judiciariae potestatis, quae in viris perfectis minor erit quam in Christo, quorum potestatis origo erit potestas ipsius Christi. Unde cum dicitur, dabo ei sedere mecum in throno meo, notatur et communicatio et carnalitas, per hoc quod dicitur in throno mecum. Unde super hunc locum dicit Gregorius: nobis in throno filii sedere est, ex ejusdem filii potestate judicare. Quia enim judicii principatum ex ejus virtute suscepimus, velut in ejus throno residemus. Item objicitur, quia dicit perfectos sessuros in throno singulariter, in Evangelio autem dicit in duodecim. Matth. 19, sedebitis et vos et cetera. Item quare duodecim, cum non solum apostoli sunt judicaturi? Respondeo. Ad primum, quod non est contrarium. Cum enim dicitur hic in throno, intelligitur principaliter dominica potestas, ex qua tamen habebunt perfecti potestatem judicandi, et ideo dicuntur sessuri in ejus throno. In Evangelio vero agitur principaliter de ipsa eorum, quae multiplex erit, potestate. Idem ergo dicitur hic et ibi, sub differenti ratione. Unde Gregorius super hunc locum: hic duodecim thronis, quod uno throno filii designatur: quia videlicet universale judicium ex nostri mediatoris interventione percipitur. Ad aliud dicendum, quod non intelligitur de solis apostolis; sed per numerum duodenarium intelligitur universitas eorum qui judicabunt, sicut dicit Gregorius et Augustinus et Glossa. Responsio est secundum Augustinum; quia partes septenarii qui universitatem signant, scilicet tria et quatuor, complent duodecim; quia ter quater sunt duodecim. Sicut et ego: quasi dicat: qui vicerit ita, propter victoriam recipiet dignitatem sedendi. In tertio modo, sicut ego propter victoriam qua vici mundum Judaeos et Diabolum, sedeo in throno patris, idest regnare cognoscor, aequalis ei in sua potentia, qua et judicat et dominatur: cujus potentia dominativa per thronum signatur. Ex merito enim victoriae, Joan. 17, confidite, ego vici mundum, habet manifestationem nominis, scilicet quod ipse ens homo et Deus aequalis patri (Philipp. 2) humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem; mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum. Sedi, idest sedem accepi. Hebr. primo, sedet ad dexteram et cetera. Sed objicitur, quia perfecti non judicabunt cum Christo per aequalitatem: ipse autem Christus sedet cum patre in throno, idest regnat cum patre in eadem potentia, per aequalitatem perfectam. Respondeo: haec dictio, sicut, quandoque est nota aequalitatis, ut Joan. 5, sicut pater habet vitam in semetipso etc., quandoque similitudinis simplicis; Matth. 5, estote perfecti sicut et pater vester perfectus est; et hoc secundo modo accipitur hic. Item objicitur de sessione hujusmodi; quia aut intelligitur de Christo, quantum ad divinitatem, aut humanitatem: non primo modo; quia Christus inquantum Deus, est aequalis patri. Respondeo. Dicendum quod intelligitur non quantum ad divinitatem, nec quantum ad ipsam humanitatem; sed quantum ad personam existentem in humanitate. Et iterum sessio referenda est ad manifestationem sessionis; quia saepe in Scripturis dicitur res fieri, quando innotescit. Licet ergo ipse inquantum Deus, sit per naturam patri aequalis; tamen ipse est homo, per victoriam passionis minuit manifestationem aequalitatis, quam ipse existens in humanitate habuit ad patrem. Unde super hunc locum Gregorius: vincens dominus in throno cum patre sedisse se asserit; quia post passionis certamina, primam passionis palmam clarius se omnibus quod potestate patri esset aequalis, indicavit, qui habet aures: septies repetitus est iste versiculus, ut nemo de ignorantia, nemo de negligentia se excuset. Et dicitur, audiat, interno intellectu, quia intelligentia janua est ad affectum, et ex affectu procedit omne bonum. Proverb. 8, beatus homo qui audit me.









Subpages (1): Chapter 4
Comments