Home‎ > ‎Revelation‎ > ‎St. Thomas Aquinas on Revelation- Latin‎ > ‎Introduction‎ > ‎Chapter 1‎ > ‎Chapter 2‎ > ‎Chapter 3‎ > ‎Chapter 4‎ > ‎Chapter 5‎ > ‎

Chapter 6

> ‎Chapter 7‎ > ‎Chapter 8‎ > ‎Chapter 9‎ > ‎Chapter 10‎ > ‎Chapter 11‎ > ‎Chapter 12‎ > ‎Chapter 13‎ > ‎Chapter 14‎ > ‎Chapter 15‎ > ‎Chapter 16‎ > ‎Chapter 17‎ > ‎Chapter 18‎ > ‎Chapter 19‎ > ‎Chapter 20‎ > ‎Chapter 21‎ > ‎Chapter 22‎ >


Et vidi, et cetera. Quarta pars est hujus partis: in qua agitur de revelatione mysteriorum: et agitur hic de apertione sigillorum quae pertinent ad statum universalis Ecclesiae. Dividitur autem in septem partes secundum numerum sigillorum septem. Secunda pars, ibi: et cum aperuisset sigillum secundum. Tertia ibi: et cum aperuisset sigillum tertium. Quarta ibi: et cum aperuisset sigillum quartum. Quinta ibi: et cum aperuisset sigillum quintum. Sexta ibi: et vidi, et cum aperuisset sigillum sextum. Septima, infra septimo capite, et cum aperuisset sigillum septimum. Distinguuntur autem haec septem sigilla: quia quinque prima respiciunt statum Ecclesiae praesentem et praeteritum: duo sequentia pertinent ad futurum. Unde prima sic distinguuntur. Prima pertinet ad primam Ecclesiae aedificationem in tempore Christi et apostolorum, scilicet pro tempore conversationis Christi in mundo: et potest etiam extendi ad aedificationem Ecclesiae per praedicationem apostolorum, post ascensionem Christi. Alia autem tria ad aedificatorum fidelium tribulationem. Quinta vero ad tribulatorum consolationem. Illa vero tria sic distinguuntur: quia primum ex illis tribus pertinet ad statum Ecclesiae tempore martyrum. Secundum in tempore haereticorum. Tertium in tempore falsorum fratrum. Circa primum tria ponuntur. Primum est apertio signaculi. Secundum excitatio Joannis ad videndum, et audivi. Tertium tenor visionis, et vidi et ecce. Circa primum notatur ipsa apertio. Item auctor apertionis, agnus. Item gratia in apertione, quia homini erat occultum, nec per se cognosceret: quod notatur nomine sigilli. Unum de septem sigillis. Dicit igitur, et vidi: quasi dicat: ita vidi agnum accipere et aperire librum: unde fideles et Angeli gratias egerunt ei: nondum signacula libri aperuerat. Et post vidi quod aperuisset; quia ante clausa erant, idest occulta hominibus, quae hic ostenduntur revelata de multiplici statu Ecclesiae, hoc est de quo priusquam fieret apertio, dicebatur supra 5, dignus es domine Deus accipere librum et aperire signacula ejus. Agnus. Ad agnum qui librum aperuerat per passionem pertinebat aperire signacula libri. De quo Isa. 16, emitte agnum domine. Unum de septem sigillis, idest unum de occultis pertinentibus ad statum Ecclesiae, de quibus supra 5, signatum sigillis septem: et per hoc ostenditur ejus gratia revelanda. Nota quod sub figuris fiebant Joanni istae revelationes, sicut ipsa litera ostendit et supra habetur in prologo: unde in dextera sedentis in throno vidit librum cum septem sigillis, quem nullus poterat aperire, praeter agnum: pro cujus solutione multae gratiae sunt eidem exhibitae, ut supra habitum est. Deinde sicut hic refertur, vidit quod agnus aperuisset unum de illis septem sigillis: et unum de illis quatuor animalibus quae prius viderat, vocavit eum ad videndum; et vidit equum album, et ejus sessor tenebat arcum et data fuit ei corona et exiit ad vincendum. Juxta hunc modum intellige in aliis quae sequentur per septem sigilla signari septem obscuritates, sive septem occulta quae erant hominibus ignota de septem statibus Ecclesiae. Primum fuit de primitivo statu Ecclesiae per Christum praedicantem et per apostolos aedificata est. Secundum de persecutione Ecclesiae tempore martyrum per infideles. Tertium de persecutione Ecclesiae per haereticos. Quartum de persecutione Ecclesiae per falsos fratres: et sic deinceps ut infra habetur, per apertionem septem sigillorum signatur manifestatio illorum occultorum praedictorum de septemplici statu Ecclesiae quae facta est per agnum Joanni et per Joannem Ecclesiae. Et fortasse eadem apertio sive manifestatio facta fuerat alicui de fundatoribus Ecclesiae; sed hoc describitur sub figura apertionis septem sigillorum: sub apertione autem cujuslibet sigilli comprehenditur illud quod sequitur, ut hic subjungitur. Et vidi et ecce equus albus, per quatuor animalia possunt intelligi quatuor Evangelistae, excitantes Ecclesiam cujus typum gerit Joannes ad intelligendum, vel quatuor praedicatorum ordines. Et audivi unum de quatuor animalibus, tamquam vocem tonitrui, idest ejus vox erat quasi tonitrui, veni, o Joannes per majorem attentionem, et vide, quae tibi ostenduntur, scilicet ea quae sequuntur. Et vidi, et ecce et cetera. Per illud animal potest intelligi Joannes qui altissimum tonitruum fecit loquens de divinitate, per quam agnus vicit, cum arcu Scripturae. Per secundum Lucas designatur per vitulum, loquens de passione Dei, per quam habetur robur martyrum in passionibus. Per tertium animal signatur Matthaeus, loquens de humanitate domini: in qua multum erraverunt haeretici. Per quartum animal, signatur Marcus loquens de dominica resurrectione, ex cujus consideratione confunditur hypocrisis; quae gloria resurrectionis privat hypocritas. Vel, secundum ordinem supra positum, per primum animal signatur Marcus, per leonem. Ipse enim de praedicatione Christi, in qua Christus tamquam leo rugiit, loquutus est, per quem primum Ecclesia condita est, et de ejus resurrectione, in qua fortis et victor apparuit. Supra quarto, animal primum simile leoni. Per primum etiam animal intelligitur quartus ordo praedicatorum praedicantium de Christi doctrina et resurrectione. Per quartum, Joannes agens de immensitate deitatis, cujus consideratio dissipat hypocrisim. Tamquam vocem tonitrui: quia dum praedicabatur per apostolos in primitiva Ecclesia Christi resurrectio, terror salubris fiebat in infidelibus Judaeis. Oportuit enim in primitiva Ecclesia, resurrectionem Christi recenter mortui praedicari, ut crederetur resurrexisse. Act. 2, dextera Dei exaltatus et cetera. Et sequitur: his auditis compuncti sunt corde. Veni et vide. Per hoc intelligitur, quod praedicatores primitivae Ecclesiae convertendos invitabant. Glossa, primitivi sequentem Ecclesiam invitabant. Joannes gerit hic typum Ecclesiae, quantum ad illos qui per alios, ad caelestem intelligentiam invitabantur. Et vidi: hic ponitur tenor visionis. Et primo ponitur descriptio mystici corporis, sive membrorum Ecclesiae. Secundo descriptio ipsius capitis, scilicet Christi, et qui sedebat. Primum per sedem. Secundum per sedentem. Dicit igitur, et vidi. Supra in principio, dicitur vidi et cetera. Quomodo differt haec visio ab illa? Respondeo. Primo vidit indistincte, hic distincte et plane. Quid autem viderit ostendit. Et ecce, ostendit illud quod sequitur fuisse in praesentia sub oculis, equus albus. Equus dicitur in primitiva Ecclesia praedicatores propter quatuor: scilicet propter ferocitatem in praeliando contra tentationes vitiorum, carnis, mundi, Diaboli. Job 39, exultat audacter, in occursum pergit armatis etc., de equo, idest Ecclesia, vel justo, et maxime de praedicatore. Item propter officium in portando, quia justus portat Deum per operationem. 1 Corinth. 6, glorificate et portate Deum in corpore vestro: praedicationem, praedicando. Act. 9, vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum. Item propter velocitatem in discurrendo. Proverb. 6, discurre festina. Item propter durabilitatem in obediendo. Jacob. 3, equis frena in ore mittimus. Ezechielis 1, ubi erat impetus spiritus et cetera. Albus, propter sinceritatem innocentiae per Baptismum vel gratiam. Psal. asperges me, domine, hyssopo. Et qui sedebat. Hic describitur Christus quadrupliciter. Primo ut sessor ad regendum, et qui sedebat super illum: hic est Christus qui insidet Ecclesiae, sive in justis per gratiam; inhabitat enim in eis et regit eos. Sap. 7, secundum aliam literam: anima justi sedes est sapientiae. Haec autem sessio est mediante sella, scilicet justitia vitae. Psal. justitia et judicium praeparatio sedis tuae. Calcaria, sunt timor quo declinatur malum, et amor quo agitur bonum. Secundo, ut armatus ad vulnerandum, habebat arcum, idest Scripturam, quae percutit corda ut vulneremur amore. Psal. arcum suum tetendit et paravit illum. De hoc arcu tot procedunt sagittae, quod verba sacra. Psal. sagittae potentis acutae. In arcu est lignum durum, et chorda mollis, quae flectit lignum: similiter in sacra Scriptura vetus testamentum, quod habet duritiam: et novum molle per gratiam et mitigans vetus. Per hunc arcum vulnerantur quidam ad mortem, per comminationem. Deuteron. 32, congregabo super eos mala. Quidam ad medelam, per amoris suggestionem. Psal. sagittas suas ardentibus effecit. Hoc arcu quosdam vulneravit ad vitam qui scilicet convertebantur: hoc est vulnus amoris. Cantic. 2, secundum aliam literam: vulnerata caritate ego sum. Quosdam ad directionem, quos scilicet confutabat per Scripturam; sicut cum per illud Psal. dixit dominus domino etc., probans Christum in lege promissum esse Deum. Et Satanam repulit in tentatione per Scripturam, Matth. 3. Nobilis est talis arcus. Ecclesiastici 43, vide arcum et benedic eum qui fecit illum. Tertio ut coronatus, ad alliciendum. Et data est ei corona, a Deo patre, vel a tota Trinitate. Ei, secundum humanitatem; corona, idest dignitas regalis ad praesidendum hominibus, per obedientiam. Psal. ego autem constitutus sum rex. Dignitas haec et honorificentia regis nostri, debet allicere ad ejus obsequium et amorem. Bernardus, veni domine Jesu, aufer scandala de regno tuo, quod est anima mea, ut regnes tu qui debes in ea. Quarto ut fortis ad triumphandum, et exivit, per effectum et manifestationem. Exivit, inquam, sedens super equum, idest processit per discipulos ad convertendum homines, videlicet ante passionem et post ascensionem. Ante passionem misit beatum Joannem Baptistam et discipulos quos ipse per se converterat; de quorum missione Lucae 9 et 10: post ascensionem similiter misit eos. Marci ultimo, euntes in mundum universum. Vincens, prius in Judaeis, quibus fuit primo praedicandum, ut vinceret, postea discipulos in gentibus, quae postea sunt per discipulos conversae. Act. 13, audientes gentes gavisae sunt et cetera. Cum enim in lege promissus fuisset Christus Judaeis, conveniens fuit, ut eis prius praedicaret: et sic multi conversi sunt; quibusdam autem manentibus in obstinatione, convenienter transierunt discipuli ad gentiles. Act. 13. Vel, vincens, Diabolum prius in se per arcum et passionem. Ut vinceret, in membris, idest doceret nos suo exemplo: et juvaret ad vincendum. Supra 4, vicit leo et cetera. Haec igitur apertio primi sigilli, idest manifestatio primi status Ecclesiae, scilicet quia Christus insidens Ecclesiae sive suis discipulis, simul cum eis praedicavit: et per arcum doctrinae et passionem Diabolum vicit, expellens eum de corporibus hominum. Et etiam potest hoc intelligi de praedicatione discipulorum post ascensionem, ut dictum est, et cum aperuisset. Hic agitur de apertione secundi sigilli, quae pertinet ad statum persecutionis Ecclesiae tempore martyrum per infideles, quod pertinet ad inordinationem respectu potentiae; sequens autem per haereticos pertinet ad inordinationem respectu sapientiae; subsequens autem, scilicet quarta persecutio per falsos fratres, pertinet ad inordinationem, respectu bonitatis seu gratiae. Primo autem tangitur sigilli apertio. Secundo excitatio ad videndum, audi. Tertio describitur ipsa visio, et exivit alius equus. Dicit igitur: et cum aperuisset sigillum secundum: per quam apertionem signata est manifestatio obscuritatis pertinentis ad statum Ecclesiae secundum; quae facta est Joanni, et per ipsum Ecclesiae: forsan etiam aliis facta fuerat illa manifestatio; et sic intellige apertionem aliorum sigillorum. Audivi secundum animal dicens, veni, per altiorem considerationem, et vide, illud quod sequitur. Per illud animal potest intelligi Lucas, qui praedicavit et scripsit immolationem dominicae passionis, per cujus virtutem et considerationem datur robur in persequutionibus adversitatum. Vel, per illud animal intelligi potest ordo sive coetus praedicatorum praedicantium dominicam passionem in robur contra adversa, quorum typum tenuit ipse Lucas. Supra 4: et secundum animal simile vitulo. Tales invitant Ecclesiam, quae per Joannem intelligitur, ad intelligentiam spiritualem. Veni et vide. Quod autem dicitur secundum animal, intelligitur non ordine temporis necessario, sed ordine visionis. Ille enim ordo praedicatorum eodem tempore potest esse cum aliis. Et exivit. Hic ponitur ipsa visio. Et primo ponitur descriptio corporis, scilicet malorum, qui sunt corpus et membra, scilicet Diaboli. Secundo capitis, et qui sedebat. Dicit igitur, et alius, praedicto contrarius: quia ille bonus, iste malus. Alius, quia ille albus propter munditiam, iste rufus propter malitiam: equus, scilicet coetus persecutorum, qui fideles persequebantur, sicut factum est tempore martyrum per tyrannos et alios crudeles, et adhuc fit quandoque. Et dicitur equus, quia veloces ad malum. Proverb. 1, pedes eorum ad malum currunt. Item portant Diabolum insidentem eis, sicut sequitur, et qui sedebat super eum. Item propter ineptitudinem ad bonum: quia sicut est brutum animal, ita et ipsi sunt facti brutales. Psal. nolite fieri sicut equus et mulus. Sic ergo perversi dicuntur equus, tum propter ineptitudinem ad bonum, tum propter velocitatem ad malum, tum propter subjectionem ad Diabolum, rufus, per quod signatur malitia crudelitatis, et effusio sanguinis. Proverb. 1, et festinant ut effundant sanguinem innocentem. Exivit, quia a conceptu cordis procedunt ad actum operis. Psal. concepit dolorem et peperit iniquitatem. Et qui sedebat. Hic describitur nequitia capitis, scilicet Diaboli. Primo quantum ad jam habitam dominationem. Secundo quantum ad amplioris dominationis promissionem. Datum est. Non potest autem ampliari ejus dominatio, dejiciendo homines in peccato, nisi permittatur a Deo. Unde ibi primo ostenditur potestatis permissio; et hoc, tum quantum ad concordiam tollendam, tum quantum ad vitam extinguendam. Secundo ostenditur potestatis permissae magnitudo, et datus. Dicit igitur, et qui sedebat super eum, scilicet Diabolus qui insidet perversis, sicut equo suo, ducens eos per devia: et per eos pugnat contra alios. De hoc Isidorus in 3 libro de summo bono: Diabolus in electis non habitat: qui vero in corpore ejus sunt, in ipsis habitat, quia ipsi sunt templum ejus. Isaiae 10, Gabee sedes nostra. Gabee interpretatur vallis; quia in eis qui peccata abscondunt quantum ad confessionem; sicut vallis occultat ea quae continet, et qui ad modum vallis in imo sunt, Diaboli sedes sunt. Datum est ei. Glossa: idest concessum a Deo, ut sumeret, tolleret, pacem de terra, idest pacem temporalem, et pacem animi de cordibus terrae deditis. Multum laborat ad ponendam discordiam. Gregorius, valde caritatem nostram, idest amorem humilem, quem nobis vicissim impendimus, timet, et concordiae nostrae invidet: quia hanc nos tenemus in terra, quam ipse tenere nolens amisit in caelo. Marc. 9, et pacem habete inter vos. Item contra pacem animi pugnat. Isaiae 57, non est pax impiis, dicit dominus. Et datum est, facere per suggestiones, ut interficiant se invicem, scilicet unus alium, scilicet gladio materiali. Ipse enim concitat bella et rixas: unde quandoque sequitur ut homines se invicem interficiant. Vel gladio persuasionis, dum unus alium corrumpit spiritualiter persuadendo mala: et totum fit Diabolo suggerente, qui non tantum bonis sed etiam malis nocere studet. Habacuc 1, semper interficere gentes non cessat. Mutatur autem modus loquendi, interficiant, cum prius dixerit, ut sumeret, quia per cursum vitae durat hoc malum. Et datus est ei gladius magnus, idest magna potestas truncandi et dejiciendi; quia ad multos et magnos dejiciendos, ut in Petrum, Matth. 26, et quantum ad multas et magnas persecutiones concitandas. Job 41, non est potestas super terram. Nota Glossam: videns hanc potestatem tentabat infideles de persecutione martyrum, ut eos dejiceret. Gregorius, dum gentilitas destitui mores suos doluit, in martyrum necem, non solum iracundos ac turbidos, sed etiam placidos erexit. Sed objicitur de hoc quod dixit, datum est ei. Glossa, concessum a Deo. Ergo data est ei licentia malefaciendi a Deo. Respondeo: dicendum, quod est multiplex concessio: scilicet per rei collationem. Gregorius in homeliis, servis suis bona sua tradidit, quia fidelibus suis spiritualia dona concessit. Item per alicujus actus licentiationem, sicut abbas dat monacho debili licentiam comedendi carnes. Item per permissionem, ut cum Moyses concessit dari libellum repudii, Deuteron. 23: et sic accipitur hoc loco Glossa, quia usus potestatis Diaboli in tentando, est concessus, idest permissus; tamen potestas tentandi quae bona est, concessa, idest collata est a Deo. Omnis enim potestas est de genere bonorum inquantum potestas; sed abusus est malus. Gregorius, omnis voluntas ejus semper iniqua est: a semetipso habet voluntatem sed a Deo potestatem. Item objicitur de hoc quod dicitur, datus est illi. Quomodo enim dedit ei dominus potestatem tentandi, cum sciret eum eadem abusurum? Respondeo. Una ratio est ex parte creatoris praecedentis, quia congruum fuit Angelum creari cum potestate faciendi bonum et malum, ut cognosceretur quid creatura ex Deo, quid ex se haberet. Item ut appareret, quam infirma sit creatura sub immutabilitate ipsius Dei qui peccare non potest. Item ut commendabilius esset meritum stantium, et inexcusabilius demeritum eorum qui peccarent. Gregorius in moralibus. Mire omnipotens Deus naturam spirituum bonam, sed mutabilem condidit; ut qui permanere renuerent, et qui in conditione persisterent, tanto in ea jam dignius, quanto et ex arbitrio starent. Secunda ratio est ex parte fructus sequentis; quia ex ejus tempore provenit fructus bonis cum tentantur, et vincunt tentatorem. Isidorus in 3 Lib. de summo bono. Diabolus tentando pro fructibus sanctorum servit. Quantum vero ad eos qui vincuntur, elicitur bonum de tentatione Diaboli: quia postea resurgunt humiliores et fortiores: aut si finaliter vincuntur, manifestatur divina justitia in eorum damnatione. Et iterum sanctorum gloria major est, considerata poena malorum. Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam. Si autem quod dicitur, datus est gladius, intelligitur de potestate ipsa, tunc proprie intelligitur datus: si quantum ad abusum, tunc intelligitur datus id est permissus. Ipsa enim potestas data est ei ab initio, sed usus quandoque permittitur ei a Deo. Item objicitur de hoc quod dicitur magnus, quia debilis est hostis, qui non potest vincere nisi volentem. Respondeo dicendum quod Diaboli potestas magna est ad tentandum propter sui latitudinem; quia potest tentare bonos et malos minores et majores ut tangit Glossa. Item propter persuasionum qualitatem; quia permotiva tentatio, aliquando per ea quae homo timet, aliquando suggerendo quae placent. Gregorius: astuta ejus consilia dum dulcia resonant, ad noxia cor inclinant. Item propter modi multiplicitatem: quia tentare potest, nunc mulcendo, nunc terrendo occulte et aperte, visibiliter et invisibiliter, interius, exterius, assumpto corpore et non assumpto; sed in nobis est suscipere vel non suscipere, sicut dicit Damascenus. Parva tamen est ejus potestas ad dejiciendum per se; quia non potest hominem dejicere nisi homo se illi subjiciat per consensum; tunc enim efficitur magna, non ex se, sed aliorum debilitate. Potestas igitur ejus et magna est ad persuadendum et modica ad vincendum de se. Unde Gregorius: nimirum hostis sicut contra consentientes est fortis; ita contra resistentes est debilis: aliis ergo leo est, aliis formica. Sed objicitur de Glossa quae gladium vocat potestatem interficiendi. Dicendum quod ponitur consequens pro antecedenti. Potestas interficiendi idest tentandi sive persuadendi; ex qua persuasione sequitur interfectio per peccatum. Sic autem loquitur propter verbum praecedens. Et ut invicem se interficiant; ipse enim illud procurat. Simili modo accipitur illud Psal.: draco ille quem formasti ad illudendum ei; quia Diabolus conditus est a Deo, quantum fuit ex se, ad hoc ut ex ejus tentationibus justi proficiant, dum resistunt: ex quo sequitur ejus illusio; quia sequitur contrarium ejus quod ipse intendit. Et cum aperuisset. Hic primo tangitur sigilli apertio. Et cum aperuisset sigillum tertium expone juxta modum supra positum. Secundo excitatio ad audiendum. Audivi tertium animal. Per quod potest intelligi Matthaeus, qui specialius scribit de incarnatione. Per ipsum potest intelligi etiam ordo praedicantium Christi incarnationem, quod fuit necessarium maxime tempore haereticorum. Circa namque incarnationem filii Dei, fuerunt plurimae haereses, horum typum tenuit Matthaeus. Supra 4, et tertium animal et cetera. Veni et vide, ut supra. Tertio ponitur ipsa visio. Et ecce. Et primo describitur visio quantum ad fidelium tribulationem. Secundo quantum ad eorumdem consolationem. Et audivi. Circa primum primo describitur nequitia corporis. Secundo capitis, et qui sedebat. Dicit igitur. Et ecce equus, scilicet coetus haereticorum; qui dicuntur equus Diaboli, propter illa tria superius posita. Niger, propter tenebras errorum. Sicut enim inter omnes colores, niger magis recedit a natura lucis; sic haeretici a luce Catholicae veritatis. Nahum 2, facies eorum, id est intellectus eorum, in quibus debet lucere splendor virtutis fidei sicut nigredo ollae. Nota Glossam: videns et cetera. Et qui sedebat. Hic describitur nequitia Diaboli. Primo quantum ad acquisitam dominationem. Et qui sedebat super eum, scilicet Diabolus qui sedet super haereticos; supra 2, ubi sedes est Satanae. Secundo quantum ad modum acquirendi ampliorem. Modus autem est duplex. Unus per doctrinam haereticorum acceptoriam. Unde dicitur, habebat stateram. Alius quantum ad operationem simulatoriam. In manu sua. Utroque enim modo trahit haereticos Diabolus. Per haereticos quantum ad primum dicit: habebat stateram: per quod signatur quod haeretici dicunt se habere discretionem in Scriptura, et de ipsa praedicant; tamen male intelligendo et exponendo, Diabolo hoc attribuitur: quia ejus suggestione agunt. Discretio autem in Scriptura statera dicitur; quia sicut statera recta non declinat a rectitudine mensurae, sic nec discretio seu peritia vera a sano intellectu; et sicut statera sine pondere huc et illuc fluctuat: sic intelligentia Scripturae sine pondere expositionis Catholicae ad errorem declinat; et ideo in eis non est statera nisi dolosa. Oseae 12, Chanaam in manu ejus statera dolosa. Isidorus, 1 Lib. de summo bono. Vis per quam fit haeresis, obscuritas est divinarum Scripturarum, in qua caligantes haeretici, aliud quam res se habeat intelligunt. In manu sua; quia ut magis decipiant, opera de genere bonorum faciunt, secundum quod praedicant; tamen duplici corde. Isidorus in eodem: quamvis haeretici legem et prophetas opere implere contendant, propter erroris tamen impietatem a vultu Dei projiciuntur, et a justorum coetibus separantur. Et audivi. Haec est tribulatorum consolatio. Quae primo describitur quantum ad locum auditae vocis, intellecta nequitia haereticorum, et audivi tamquam vocem scilicet Angeli existentis, in medio quatuor animalium. Per hoc intelligitur quod magna est tribulatio quae fit per haereticos; quia certum et magnum adjutorium datur, scilicet concors doctrina quatuor Evangelistarum, et etiam exhortatio et fulcimentum universorum praedicatorum: qui per quatuor animalia intelliguntur. Per hoc enim quod dicitur, in medio etc. intelligitur quod illa vox firmatur communi testimonio quatuor Evangelistarum, et omnium praedicatorum: qui idem secundum rem dicunt. Ex hoc patet quod recurrendum est ad doctrinam sacrae paginae in adversis temporibus. Rom. 15, quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Dicitur autem, tamquam vocem; quia non erat vox corporalis: licet quantum ad aliquid similem haberet. Secundo quantum ad formam ipsius consolationis, dicentem bilibris. Consolationis autem forma et tenor est; quia suos cultores, cum eos emit sanguine proprio, non permittit dominus laedi, sed muniet contra Diabolum. Primo ergo describitur consolatio quantum ad pretium emptionis. Secundo quantum ad munimentum protectionis, ne laeseris. Pretium autem emptionis ostenditur, tum quantum ad martyres, tum quantum ad confessores. Et vinum, sub his enim comprehenduntur omnes fideles. Martyres autem quidam sunt majores, qui per bilibrem tritici, quidam minores qui per tres bilibres hordei. Dicit igitur. Dicentem bilibris, idest Ecclesia quantum ad majores martyres qui majus martyrium sustinuerunt, et majorem doctrinam habuerunt, et majus exemplum ad alios, et majus meritum apud Deum: quod totum per bilibrem tritici designatur, quia triticum attritum melius nutrit quam hordeum et magis est acceptabile ratione valoris. Bilibris est vas continens duos sextarios; et ita est quasi duplex mensura: libra autem constat ex duodecim unciis: unde per bilibrem signatur Ecclesia servans praecepta duodecim apostolorum, continens duplicem mensuram, scilicet gentiles et Judaeos conversos, vel fidem et operationem, vel geminam dilectionem Dei et proximi. Deus enim bonam mensuram exigit, quae non potest esse nisi diligatur vero corde Deus et proximus. Gregorius. Est in dilectione Dei necessario tenenda fides et vita: in dilectione vero proximi debet summopere patientia et benignitas custodiri. Reddet autem et ipse maximam. Lucae 7, mensuram bonam et cetera. Vel bilibris, propter meritum perfectionis in vita et martyrii in morte. Tritici, idest abundans tritico, scilicet meritis passionis et resurrectione eruditionum et exemplorum et excellentia dilectionis et operum quae cibus est Dei. Bonum est hoc triticum. Denario, supple, est emptum, idest sanguine Christi. 1 Cor. 6, non estis vestri; empti enim estis pretio magno. Dicitur autem sanguis Christi denarius; quia pretium est hominis empti, sicut denarius rei venalis. Dicitur autem in singulari; quia unum est pretium omnium hominum, et quia per ipsum in unitatem fidei et caritatis colliguntur fideles. Ephes. 4, unus Deus, una fides, unum Baptisma. Contra hanc unitatem pugnant haeretici. Isidorus 1 Libr. de summo bono. Haeretici ingenti studio mendacia sua discunt, et labore vehementi, ne ad unitatem Ecclesiae veniant, decertant. Et tres bilibres hordei, idest martyres minores qui dicuntur bilibres, propter fidem et opera, vel propter duplicem dilectionem, vel propter meritum vitae et mortis. Dicuntur autem tres propter fidem Trinitatis, sine qua non est salus. Item propter perfectionem meriti in martyrio, licet non ita excelsi ut praemissi. Tres enim bilibres faciunt senarium quo signatur perfectio. Hordei, idest ordeum continentes, idest habentes meritum martyrii, licet non tantum ut primi, quia hordeum atteritur, et sic inde fit panis, sed non ita suavis, ut est triticeus. Similiter nec isti sunt in tanta altitudine meriti apud Deum, ut praecedentes. Item sunt habentes refectionem documenti et exempli. Hordeum enim reficit, minus tamen quam triticum. Denario, sunt empti, supra 6, occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo. Et vinum, ordo sive status confessorum, hic describitur quantum ad duo. Primo quantum ad fervorem dilectionis ad Deum: unde dicitur, et vinum, scilicet ferventes dilectione. Rom. 12, spiritu ferventes. Secundo quantum ad dulcedinem miserationis ad proximum. Et oleum, scilicet illi qui habent lenitatem misericordiae ad alios. Job 31, ab infantia mea crevit mecum miseratio. Quidam habent et fervorem ad Deum et miserationem ad proximum, quidam ad alterum: tamen omnes utrumque habere debent: quia debent cum effectu compati si possunt. Unde Gregorius, nunquam autem qui vere compatitur, quod necessarium proximo conspicit negat. Utrumque, supple, cum praedictis est emptum denario sanguinis Dei, quia uno pretio sunt omnes empti. 2 Corinth. 5, et pro omnibus mortuus est Christus et cetera. Vel aliter. Notandum quod duplex est status justorum. Quidam enim vivunt in adversitate: hi designantur per bilibrem tritici et per tres bilibres hordei, sive sint martyres, sive non: atteruntur enim adversis, sicut teritur triticum et hordeum. Sed quidam sunt majoris meriti per patientiam latiorem et dilectionem majorem, qui per bilibrem tritici. Quidam minoris: isti per tres bilibres hordei, quod est minoris valoris quam triticum. Gregorius: sancta Ecclesia idcirco adversa vitae praesentis tolerat, ut hanc superna gratia ad aeterna praemia perducat, quidam vivunt in tranquillitate, respectu aliorum: et horum quidam vacant fructui praedicationis qui signatur per vinum, quia alios inebriat, Prov. 11, et qui inebriat et cetera. Quidam suavitati devotionis in oratione vel contemplatione; qui scilicet officium praedicandi non habent: hi signantur per oleum, quia interna devotione pinguescunt et interno sapore pascuntur. Gregorius: contemplativae vitae amabilis valde dulcedo est, quae super semetipsum animam rapit, caelestia aperit terrena debere esse contemptui ostendit, spiritualia mentis oculis patefacit. Et nota quod vinum debet esse oleum, quia praedicatores suavitati contemplationis insistere debent ut ibi hauriant quod effundant aliis sicut nubes. Isa. 60, qui sunt isti qui ut nubes volant? Non tamen oportet omnes esse praedicatores; quia non in omnibus est scientia, nec officium, nec alia quae in talibus requiruntur. Ne laeseris, o tu Diabole sessor equi, aliquem istorum, quantum ad animam, etsi quantum ad corpus: quasi dicat: o vos fideles non timeatis a facie haereticorum et aliorum persequutorum, quia dominus qui vos suo redemit sanguine, proteget vos: et tu Diabole non laedas eos tentatione erroris vel alia. Psalm. custodiet dominus omnia ossa tua. Vel denarius potest aliter accipi; et quod dicitur vinum et oleum potest teneri accusative. Bilibris tritici, ut primo modo vel secundo est expositum manet. In denario, scilicet in Decalogo; et ideo o Diabole nihil habes mortiferum in eis. Et tres bilibres, ut prius expositum est manet. In denario, Decalogi; et, o Diabole, ne laeseris per tentationem quantum ad animam. Vinum, idest eos qui reficiuntur sanguine, signando per vinum in contemplatione, vel sacramenti perceptione. Et oleum, idest eos qui sunt illuminati interna unctione. Et secundum hunc modum confessores, sive illi qui in tranquillitate vivunt, describuntur, et quantum ad fructum dominicae passionis et unctionem internae illuminationis. Potest et tertio modo intelligi denarius pro aeterna retributione. Bilibris tritici est ditanda sive praemianda denario aeterni praemii. Similiter et tres bilibres. Et ideo tentatio haereticorum, non praevalebit eis finaliter, Matth. 20, ne laeseris, o Diabole, vinum et oleum ut prius. Sed objicitur, quia multi qui justi fuerant pervertuntur quandoque per haereticos, vel per peccatum aliquod mortale. Item Diabolus non est obediens Deo vel Angelo; frustra ergo praecipitur ei, ne laeseris. Respondeo. Ad primum, quod hoc intelligitur de justis qui domino adhaerent per dilectionem et corde non consentiunt et faciunt quod suum est contra tentationes. Psalm. custodit dominus omnes diligentes se. Cum autem desierint adhaerere Deo, incipiunt perverti, nec proteguntur a Deo a lapsu mortalis culpae, Oseae 7, vae eis quoniam recesserunt a me. Nota ergo quod quidam sunt longe a Deo, per aliquod mortale. Et tales non sunt bilibres tritici nec ordei, nec vinum nec oleum, unde non loquitur de his; tales enim facilius possunt deiici amplius per tentationes haeresis vel alterius peccati, licet etiam tales dominus quandoque a multis tentationibus illaesos custodiat. Quidam adhaerent Deo, per affectum et effectum: tales autem resistunt tentationibus, vel faciunt quod suum est; et tales dominus custodit, et de his agitur hic: aut se deiici permittunt, et de his non loquitur haec litera. Ad secundum dicendum, quod illa prohibitio quam intellexit Joannes fieri Diabolo in illa visione, non fuit frustra: licet Diabolus non curet obedire: quia per eam signatur, quod dominus in ipsa re cohibeat Diabolum, ne ejus tentatio noceat justis adhaerentibus ipsi Deo, sicut Glossa innuit cum dicit: quia non proficitis et cetera. Proverb. 3, in latere tuo et cetera. Et cum aperuisset sigillum quartum. Dividitur ut supra. Nota Glossam. Et audivi vocem quarti animalis. Per hoc potest intelligi Joannes qui divinitatis sublimitatem subtilius intellexit; per quem ordo praedicantium divinitatem Christi designatur, quod maxime necessarium est contra hypocritas quorum simulatio consideratione divinitatis dissipatur; quia Deus veritas est; et ideo hypocrisim detestatur et damnat. Supra 4, et quartum animal simile aquilae. Primum ergo animal advocat ad contemplationem primi status Ecclesiae, in quo Ecclesia est per Christi doctrinam et resurrectionem condita: quod convenit Marco, qui de Christi doctrina et resurrectione agit, cujus est facies leonis. Secundum ad contemplationem passionis et tribulationis, sub tempore martyrum; quod convenit Lucae, cujus est facies vituli, qui est animal immolativum. Tertium ad contemplationem erroris in haereticis, quod convenit Matthaeo describenti Christi incarnationem circa quam multi erraverunt haeretici, unde ejus est facies hominis. Quartum ad contemplationem hypocrisis in falsis fratribus; quod pertinet ad Joannem, cujus est facies aquilae, quia altius scripsit de divinitate; per cujus praedicationem confutatur hypocrisis. Et ecce. Hic ostenditur ipsa visio, quae pertinet ad statum Ecclesiae in tempore falsorum fratrum, quos Diabolus inducit, ut Ecclesiam per eorum hypocrisim pervertat. Primo ergo ostenditur nequitia corporis, Ecclesiam persequentis. Secundo capitis per eos operantis, et qui sedebat. Dicit igitur: et ecce equus, coetus falsorum fratrum hypocritarum, qui boni filii Ecclesiae videntur et veri fratres justorum in gratia, sanctitate: sed sunt per fidem fictam et vitam simulatam falsi fratres; et ideo dicuntur equus Diaboli qui sedet in eis sicut post sequetur, et per eos procedit ad nocendum Ecclesiae, Galat. 2, sed propter introductos falsos fratres qui et cetera. Pallidus, per carnis macerationem exteriorem. Matth. 5, exterminant enim facies suas, idest extra terminos naturalis coloris ponunt. Vel pallidus, quia mortuus morte falsitatis per hypocrisim, et per ipsam vult Diabolus alios in fide pervertere ne vivant, 2 Corinth. 11, periculis in falsis fratribus. Et qui sedebat. Hic describitur nequitia capitis, scilicet ipsius Diaboli; et primo quantum ad sedem propriam. Et qui sedebat super eum, scilicet Diabolus; qui licet sedeat per dominationem in omnibus malis, tamen specialius dicitur sedere in falsis fratribus, qui fide carent, et tamen se veros fideles et verbo et simulato opere mentiuntur. Job 11, sub umbra dormit in secreto calami. Secundo quantum ad nominis ignominiam. Nomen illi mors, quia per illum est mors corporis introducta: Sap. 2, invidia Diaboli, mors introivit in orbem terrarum. Item falsos hypocritas spiritualiter occidit. Supra 3, nomen habes quod vivas et cetera. Item per falsos fratres occidere vult alios pervertendo fidem. Item multos interfici procurat corporaliter. Supra eodem, datus est ei gladius magnus. Tertio quantum ad horrendam sequelam. Et Infernus sequebatur eum. Sic videbat in illa visione sub figuris: per hoc signatur quod infernalis poena debetur ei et equo ejus, idest impiis. Licet enim non puniatur, post judicium tamen acerbius punietur. Et tunc non evagabuntur Daemones ut nunc, sed in Inferno erunt immersi, Job 41, videntibus cunctis praecipitabitur. Gregorius, antiquus hostis Belial, videlicet crudelis et fortis, in medio captivus ducetur, et cum suo corpore, idest cum reprobis omnibus, aeternae Gehennae incendiis mancipabitur. Vel per Infernum signantur mali, qui nec divitiis satiantur, nec cupiditatibus. Eccles. 7, avarus non implebitur pecunia, nec honoribus ut superbi, nec delitiis ut voluptuosi: quibus etiam debetur Infernus et mors. Infra 20, Infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Isti sequentur eum quia vivunt secundum ejus monita et sunt de ejus familia. Supra 2, qui se dicunt Judaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. Non illum qui dicit Joannis 8, ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Quarto quantum ad concessam potentiam. Et data est ei, scilicet a Deo, potestas. Gregorius, formidari non debet, qui nihil nisi permissus valet. Super quatuor partes terrae, idest super omnes reprobos in quatuor partibus terrae morantes, scilicet oriente, occidente, parte Australi et aquilonari, et per se et per ministros quos mittit per universum mundum, sicut Christus misit suos. Vel super Judaeos, Paganos, haereticos et falsos Christianos. Vel quatuor affectiones; scilicet timoris, spei, sive cupiditatis, doloris et gaudii; et in his consistit meritum, si bonae sint; demeritum si malae. De his Boetius in libro de consolatione philosophiae primo, metro septimo: tu quoque si vis cernere verum; capere callem: spemque fugato, nubila mens est haec ubi regnant. Lumine claro tramite recto pelle timorem, ne dolor adsit, vinctaque frenis differunt autem quia timor est respectu futuri mali; dolor respectu mali praesentis; spes sive cupiditas, respectu futuri boni; gaudium respectu boni praesentis. Interficere, idest data est ei potestas interficiendi, gladio, peccatum persuadendo, fame. Divini verbi quam procreat per falsos fratres qui praedicationis fructum impediunt Deo permittente. Amos 8, mittam famem in terram. Et morte, corporis quam aliquando procurat. Et bestiis terrae, ad literam; vel bestialibus ministris, per quos nocet; quales sunt falsi fratres, de quibus principaliter agitur Psalm. comparatus est jumentis insipientibus. Sed quaeritur circa hoc quod dicitur: et Infernus etc. unde est quod mali potius volunt sequi Diabolum, quam Deum, quantum ad modum vivendi, cum errare se videant? Respondeo. Hoc est propter multa, quae unam rationem complent: scilicet propter deceptoriam vanitatem, scilicet ex parte rei: et hoc vel quantum ad rei delectabilis mulcebritatem, qua allicit: unde Gregorius, hostis callidus unde mulcet, inde decipit: vel rei tristabilis apparentem adversitatem; ideo potius volunt esse in peccato, quam poenitentiam agere. Unde Gregorius: modo multorum mentes persuadet blandiendo, modo pertrahit ad culpam terrendo. Item propter intellectus caliginem, quia non plene vident seipsos et vitam suam, licet in quadam nube videant. Psalm. nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Item propter effectus confractionem. Dissipant enim et confractum habent affectum; ideo sicut navis confracta et sine velo cum vento impellitur, immergitur undis tentationum, quia non habent secum nautam. Prov. 15, longe est ab impiis dominus. Item propter accidiae torporem; quia nec damna quae incurrerunt, nec Gehennam quam meruerunt, nec gratiam quam contempserunt, nec Deum quem offenderunt, nec praemia quae amiserunt, considerare curant, nec adjutorium divinum postulant. 1 Thess. 5, qui enim dormiant, nocte dormiunt. Psalm. accedite ad eum et illuminamini. Item quomodo dat Diabolo dominus potestatem interficiendi spiritualiter? Videtur enim dominus esse causa mali: quod minime sequitur. Respondeo. De potestate interficiendi spiritualiter est loqui dupliciter. Aut quantum ad possibilitatem ad malum actum, eadem autem potestas est benefaciendi et male, scilicet liberi arbitrii, unde bona est: et sic potestas interficiendi data est Diabolo: non tamen ad interficiendum, sed ad bene agendum: hoc enim est gloriosius, cum liberum arbitrium quod potest in bonum et malum, eligit bonum et cavet a malo. Ecclesiastici 31, qui potuit transgredi, et non est transgressus. Possibilitatem autem ad actum malum intelligo, ut ad actum bonum, non ut ad malum; quia sic potius est impotentia. Aut quantum ad malum usum: et sic non est proprie data potestas a Deo; quia non dat ei male uti potestate, nec dat potestatem ad malum usum; sed permissa; unde data dicitur hic idest permissa; quia permittitur eum uti male sua potestate: hoc autem juste permittit. Unde Gregorius: ex se quidem tentare quoslibet appetit; sed eos qui tentandi sunt, et prout tentandi sunt, non nisi juste Deus tentari permittit. Per praedicta patet responsio; quia potestas hic dicitur dari, idest permitti, quantum ad malum usum. Ad objectum, dicendum quod non est Deus alicujus peccati; quia illam potestatem dat recte. Illa enim eadem potestas est, quae et benefaciendi: nec ad malefaciendum dat; imo prohibet malum usum. Item ipsum usum permittit juste. Tum propter meritum perversitatis diabolicae; quia totus est ardens ad perdendum animas, unde meretur permitti tentare homines, unde sibi major poena accrescat. Habacuc 1, semper interficere gentes non cessat. Ubi Glossa: studium Diaboli est ut semper interficiat. Tum propter meritum culpae in malis, ut Glossa innuit. Unde Gregorius: multos autem meritis exigentibus hostis ferire permittitur, ut cum Deum deserunt, hosti damnato famulentur. Tum propter materiam profectus in bonis. Isidorus, 3 libro de summo bono, utilitati sanctorum servit Diabolus, quando eos suis tentationibus non decipit, sed erudit. Et cum aperuisset sigillum quintum. Apertio quinti sigilli pertinet ad tribulatorum consolationem. Nota Glossam, ostensis. Primo autem ostenditur sigilli apertio, et cum aperuisset sigillum quintum: per cujus apertionem, signatur manifestatio quintae obscuritatis, pertinentis ad justorum consolationem. Secundo ponitur ipsa visio, vidi. Vidit autem in visione sub quodam altari animas martyrum clamantes et desiderantes resurrectionem generalem accelerari, et data est eis consolatio a Deo. Continet autem haec visio sive ostensio quatuor: scilicet loci considerationem, meriti perfectionem, animas. Item desiderii expressionem, et clamabant. Item consolationis immissionem sive exhibitionem, et datae sunt. Dicit igitur, vidi subtus altare, sic vidit in visione. Per altare signatur Christus, in quo et per quem Deo patri offerre debemus quicquid boni agimus, et per ipsum est acceptabile quicquid Deo est gratum. Sub hoc altari, scilicet sub Christo sunt animae: non solum in statu viae, sed etiam in statu patriae; sicut sub eo a quo proteguntur sicut sub umbraculo, contra omne malum. In patria enim nihil mali est. Psal. proteges eos in abscondito faciei tuae. Vel sub eo sunt, quia secundum Haymonem, capiti suo coaequari non possunt. Item sub eo sunt per humiliationem, considerando suam parvitatem, et ejus sublimitatem. Joan. 3, qui de caelo venit, super omnes est. Animas interfectorum. Hic ostenditur meritum martyrum. Primo, quantum ad crebram passionem: animas interfectorum per persecutores. Hebr. 11, lapidati sunt, secti sunt. Secundo, quantum ad justam rationem, propter verbum Dei, idest propter praeceptum Dei quod impleverunt, et propter testimonium quod habebant, ad alios, idest propter testificationem interfecti sunt. Vel, propter verbum Dei, quia praedicaverunt Christi divinitatem, et testimonium, idest quia testificati sunt Christi humanitatem. Act. 1, eritis mihi testes et cetera. Augustinus in sermone de martyribus: si attendamus solas passiones, coronantur et latrones: ergo homo Dei prius sibi eligat coronam et securus accedat ad poenam. Et clamabant. Hic primo ponitur desiderium, et clamabant voce magna. Haec magna vox clamoris, est vehementia desiderii. Gregorius super hunc locum: magnus quippe clamor animarum, magnum est desiderium; tanto enim quisque minus clamat, quanto minus desiderat; et tanto majorem vocem in aures incircumscripti spiritus exprimit, quanto se in ejus desiderium plenius fundit. Secundo exprimitur ipsum desideratum, dicentes: usquequo. Ubi duo ponuntur: scilicet captatio benevolentiae. Tum a potestate, domine, qui potes judicium facere. Psal. omnia quaecumque voluit fecit. Tum a bonitate, sanctus: unde sanctitatem amas et remuneras. 1 Reg. 2, non est sanctus, ut est Deus noster. Tum a veritate, et verus, in promissis, unde decet te reddere quod promisisti, de praemio. Fulgebunt justi, Matth. 13. Rom. 3, est autem Deus verax. Item petitio justitiae: usquequo non judicas sanguinem nostrum? Gloriam nostram consummando per corporum resurrectionem. Deuteron. 32, vindicabit dominus populum suum. Et non vindicas, scilicet nostros persecutores puniendo, non vindicas inquam, de his qui habitant in terra? Idest inhaerent terrenis per amorem. Vel, non vindicas sanguinem nostrum, idest non facis judicium de effusione sanguinis, scilicet puniendo tyrannos et persequutores? Unde exponendo subdit: et non vindicas nos vel sanguinem nostrum de his qui habitant in terra. Per hoc autem quod dicitur, usquequo, notatur dilatio generalis resurrectionis, quam desiderant: in qua et boni amplius remunerandi sunt, et mali puniendi: quasi dicat: quamdiu differs vindictam recipere de nostris persequutionibus, et tuorum praemium consummare? Aliqui libri habent alio ordine literam; non judicas et vindicas sanguinem etc., eadem expositio est. Sed objicitur de hoc quod dicunt, usquequo: quia si sic desiderant; ergo cum differatur affliguntur; quia Proverb. 13, spes quae differtur affligit animam. Item sciunt illud quod desiderant esse futurum, scilicet suae gloriae consummationem, et divinae justitiae manifestationem in malis. Quare ergo petunt? Respondeo. Ad primum dicendum, quod desiderare aliquid fieri est dupliciter. Aut fieri statim: et sic dilatio affligit expectatorem. Aut fieri opportuno tempore: et sic ex dilatione non est afflictio: manet tamen desiderii continuatio. Hoc autem modo secundo est in animabus beatis: conformant enim bonitatem suam divinae; nec volunt resurrectionem generalem fieri, nisi secundum quod dominus ordinavit eam futuram; tamen eam desideranter expectant, et ideo dicunt: usquequo et cetera. Gregorius: non quicquam desiderant, quod ab ejus, quem cernunt, voluntate discordet. Ad secundum dicendum, secundum beatum Gregorium, quod suum petere, est desiderium suum ad dominum extendere: petunt autem extremum judicium et gloriae resurrectionem, licet non ignorent venturum: tum propter desiderii vehementiam, tum propter voluntatem divinam; quia Deus vult eos hoc petere, cum ipsa petitio cedat in ipsius Dei magnificationem; a quo tantum bonum dandum speratur, et sine quo non habetur; et faciat etiam ad gloriae manifestandam magnitudinem. Gregorius, super hunc locum: in ipso positae sanctorum animae, de ipso accipiunt, ut ab ipso petant, quod eum facere velle noverunt: de ipso bibunt, quod ab ipso sitiunt; et modo nobis adhuc incomprehensibili, quod petendo esuriunt praesciendo satiantur. Item objicitur de hoc quod dicitur: et vindicas etc.: quia dicitur Eccles. 28, qui vindicari vult et cetera. Levit. 19, non quaeras ultionem. Item Matth. 5, diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Si dicas quod principaliter intendunt petere generalem resurrectionem, non persequutorum damnationem, quae eis placeat ex odio, tunc quaeritur ad quid de vindicta loquantur. Respondeo ad hoc intelligendum, quod beatae animae intelliguntur hic petere extremum judicium et resurrectionem, ubi earum gloria ex corporum glorificatione augebitur, et numerus salvandorum complebitur, et divina justitia in impiorum damnatione manifestabitur. Cedent autem haec tria beatis in cumulum gaudii: scilicet plenitudo suae gloriae, plena societas caelestis curiae, et complacentia divinae justitiae. Quod autem ita sit, apparet ex textu sequenti, ubi dicitur, et datae sunt, item et dictum est eis. Item Glossa, desiderant. Item Gregorius super hunc locum: quid est animas vindictae petitionem dicere, nisi diem extremi judicii et resurrectionem extinctorum corporum desiderare? Ad illas auctoritates dicendum, quod velle vindictam est dupliciter. Aut ex libidine vindictae sive malitiae: et hoc est illicitum: et sic loquuntur illae auctoritates. Aut ex zelo justitiae: et sic est licitum. Dicendum igitur, quod beatae animae potius vellent malos hic correctos, quam in futuro damnari: sed cum sciant eos, qui sunt incorrigibiles, in futuro damnandos; placet eis, quod divinae justitiae placere noverunt. Unde super illud Rom. 12, mihi vindictam etc., ubi verba quae hic habentur exponuntur, dicit Glossa, bonus magis cupit corrigi inimicum quam puniri: et cum Deus punit, non delectatur de poena inimici, qui non odit eum, sed de judicio; quia Deum diligit, hoc ei placet quod et domino. Ad aliud dicendum videtur, quod ideo petunt vindictam inimicorum, licet principaliter eam non intendant, quia ex zelo justitiae et ex affectu divini amoris indignantur beatae animae, sicut et ipse Deus contra nequitiam persequutorum, qui ipsum Deum impugnant et ejus cultum impedire satagunt et ejus cultores affligunt; unde eorum malitiam et potestatem terminari vellent. Item quia, ut dictum est, consilium divinae sapientiae et severitatem divinae justitiae circa tales noverunt, ipsi justitiae congaudent, sicut dicit Glossa praedicta. Et datae. Hic ostenditur consolationis immissio; quae dupliciter ostenditur data. Et primo per doni collationem. Secundo per internam inspirationem, sine facto et verbo scilicet interno et dictum est. Hoc enim duplici modo recipiunt a Deo consolationem beatae animae, circa desiderium gloriae corporum, quae differtur; videlicet quod interim data est eis prima stola; scilicet fruitio divinitatis. Item quia data est praescientia sive certitudo futurae glorificationis suorum corporum, et Deus docet eas quod debent expectare, quousque simul corpora animorum glorificentur: et tunc erit gaudium majus. Dicit igitur, et datae sunt, liberaliter. Non sunt condignae passiones hujus saeculi ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis, Rom. 8. Illis singulae, sicut singulae meruerant, stolae, idest praemia divinae fruitionis: quae dicuntur stolae propter pulchritudinem, albae propter sinceritatem. Stola est vestis talaris, quae totum hominem cingit: haec est aeterna beatitudo, quae omnem miseriam tollit: et dicitur a telon quod est longum. Supra 3, qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis. Hoc autem dicitur, quia nunc animae habent primam stolam, scilicet fruitionem. In fine vero habebunt simul gloriam corporis, quae est secunda stola. Isaiae 40, in terra sua duplicia possidebunt. Gregorius super hunc locum: sancti sola adhuc animarum beatitudine perfruuntur: in fine vero mundi binas stolas accepturi sunt; quia cum animarum perfecto gaudio, etiam corporum incorruptis vestientur et dictum est illis, idest a Deo inspiratum. Gregorius, sine strepitu sermo est, qui auditum aperit, et habere sonitum nescit. Ut requiescerent, idest patienter expectarent, adhuc, praeter praeteritam expectationem, tempus modicum: quia totum tempus usque ad resurrectionem breve est respectu aeternitatis. Isaiae 10, adhuc tempus modicum et cetera. Donec impleatur numerus, a Deo praeordinatus, conservorum eorum, quia sunt sub uno dominatore, cui debetur subjectio. Et fratrum eorum, quia sunt cum eis sub uno patre cui debetur dilectio, qui scilicet conservi et fratres eorum, interfecti sunt, idest interficientur per manus persequutorum, sicut et illi, interfecti sunt. Non dicit, illae, cum tamen de animabus loqueretur prius; quia non animae interficiuntur sed homines. Aliqui libri habent, donec compleantur conservi eorum et fratres eorum qui etc.: et est idem sensus, horum numerus implebitur, quando omnes qui sunt interficiendi erunt jam facti martyres: et hoc erit in fine mundi, et post hoc fiet judicium, et tunc fiet quod animae supra petierunt: et interim debent expectare ex amore fratrum et amore ipsius domini; quia corpora sanctorum simul suscitanda et glorificanda sunt. Gregorius super hunc locum: animarum vox est, hoc quod desiderant. Respondentis Dei sermo est, hoc quod eas retributionis rectitudine inter desideria confirmat. Et vidi. Hic agitur de apertione sexti sigilli. Pertinet autem apertio sexti sigilli et septimi ad statum finalem Ecclesiae in tempore Antichristi. In apertione octavi ostenditur pax quae restituetur post tempus Antichristi. Hic autem sic proceditur, quia primo ostenditur sigilli apertio, et vidi, scilicet illud quod sequitur, cum aperuisset sigillum sextum, et ecce terraemotus, per cujus apertionem intelligitur manifestatio ejus quod erat occultum, scilicet de persecutione sub tempore Antichristi. Et dicitur sextum respectu quinque obscuritatum de quibus supra dixit. Secundo describitur ipsa visio, et ecce. Ubi primo ostenditur tribulatio Ecclesiae sub tempore Antichristi. Secundo ostenditur Ecclesiae consolatio ex benevolentia Christi, et vidi alterum Angelum post principium sequentis capituli. Tribulatio autem Ecclesiae quae sub Antichristo erit, ostensa est Joanni sub quibusdam figuris sive similitudinibus multiplicis immutationis. Unde primo tangitur immutatio inferioris corporis sive elementi. Secundo inferiorum simul et superiorum corporum, et sol. Tertio immutatio mediorum, scilicet aeris et eorum quae fiunt in aere. Prima duo pertinent ad illationem mali. Tertium ad subtractionem boni. Prima duo distinguuntur: quia immutatio inferioris corporis, scilicet terrae, ostendit ipsius causam tribulationis: immutatio inferiorum et superiorum corporum ostendit ejusdem tribulationis effectum sive sequelam. Dicit igitur: et ecce: quasi dicat, vidi: et quid viderit ostendit. Et ecce. Nota est manifestationis sibi factae. Terrae motus factus est magnus: per quod signatur magna commotio tribulationis quae fiet per Antichristum et suos ministros, qui etiam terrenis per amorem infixi operante Diabolo per eos, quia tunc solvendus est, infra 20. Bene dicitur magnus, juxta illud Matth. 24, erit tunc tribulatio magna. Et sol. Hic ostenditur immutatio simul corporum inferiorum et superiorum. Ostenditur autem triplex immutatio. Primo in caelo. Secundo in montibus et insulis, et omnes montes. Tertio in hominibus, et reges. Prima duo pertinent ad effectum tribulationis jam consecutum. Tertium ad gravioris effectus consecuturi metum. Item in caelum ostenditur immutatio duplex. Primo in corporibus caelestibus, tum sole, tum luna, tum stellis. Secundo in ipso caelo. Et caelum. Immutatio solis ostendit effectum tribulationis, respectu capitis: non quia aliud efficiatur in Christo per illam tribulationem: sed quia per illam tribulationem fiet ut Christus non sit apud homines in ea magnificentia in qua prius. Immutatio lunae ostendit effectum tribulationis respectu mystici corporis. Immutatio stellarum et caeli et montium et insularum, ostendit sive signat effectum tribulationis respectu membrorum; sed differenter: quia casus stellarum ostendit effectum sive sequelam tribulationis, quantum ad labentes recessus caeli et motionem montium et insularum, quantum ad perseverantes. Sed recessus caeli, quantum ad praedicatores qui proficiunt proximo; motio montium quantum ad contemplativos qui vacant Deo; motio insularum quantum ad activos qui bene utuntur mundo. Dicit igitur: et sol, idest Christus lux hominum et Angelorum, cujus radiis mentes illustrantur et decorantur. Malach. 3, orietur vobis sol justitiae. Factus est niger, idest obscurus, non in se, sed in omnibus quibus ejus claritas erit occulta. Tamquam saccus cilicinus, qui est vilissimus. Tempore enim Antichristi non apparebit magnificentia Christi per doctrinam ut modo, quia non sic audebunt praedicare. Item nec per miracula, ut dicit Glossa: tunc enim per Antichristum et suos miracula fient, Matth. 24, surgent enim pseudo Christi. Isidorus 1 Lib. de summo bono: non solum contra persequentes, sed etiam contra miraculis coruscantes, dimicaturi sunt sancti. Sed quare tunc dominus tantam persecutionem fieri permittet? Item quare miracula subtrahet? Respondeo, ad primum, quod hoc permittet propter electorum probationem et meriti accumulationem: propterea hoc exiget malitia perversorum, per quam mali merebuntur in illa tribulatione succumbere, ut magis damnentur. Item perversitas Diaboli, hoc permitti merebitur a se fieri, ut ex hoc acrius mereatur damnari. Deus igitur non erit causa persecutionis, sed permittet eam fieri juste. Unde Isidorus, 1 Lib. de summo bono: quanto breve tempus videt Diabolus sibi restare, ut damnetur, tanto in magna persecutionis ira movetur, divina justitia permittente, ut glorificentur justi, sordidentur injusti; et ut Diabolo durior crescat damnationis sententia. Ad aliud dicendum videtur juxta praedicta, quod non faciet dominus miracula tunc. Tum propter electorum probationem et per consequens majorem glorificationem. Tum propter malorum excoecationem, quorum malitia merebitur sibi subtrahi viam internae illuminationis. Vel per solem intelliguntur viri perfecti qui in se retinebunt suam claritatem, sed ab aliis viles et peccatores reputabuntur et occidentur per Antichristum. Saccus enim signum est vilitatis, Cilicium solet peccatoribus dari. Vel per hoc signatur lapsus quorumdam justorum, prius per vitam fulgidorum, qui per infidelitatem denigrabuntur et viles fient et asperi per errorem, quia error animam sibi ipsi asperam facit. Nota quod Cilicius saccus est vilis vestis; et dicitur a Cilicia regione in qua fuit repertus. Et luna, idest Ecclesia, quae in quibusdam membris patitur eclypsim; sicut luna, quae lumen a vero sole Christo recipit, sicut luna a sole. Tota facta est ut sanguis, idest tota ubique tribulabitur et patietur, quia effusio sanguinis indicium est tribulationis. Ad literam etiam multus sanguis fidelium in diversis partibus effundetur per ministros Antichristi procurante Diabolo. Isidorus in eodem: in martyres magnam crudelitatem Diabolus exercuerat etiam ligatus: crudelior tamen erit sub Antichristi temporibus, quando erit solvendus. Et stellae caeli, qui prius erant lucidi per conversationem vel praedicationem, ceciderunt, a fide. Super terram, idest in concupiscentiam et amorem terrenorum. Cadent enim tunc multi a fide, et plus diligent terrena quam caelestia: tales enim corrumpet Antichristus muneribus et promissionibus. Joelis 2, stellae retraxerunt splendorem suum. Sicut ficus emittit, idest abjicit. Grossos suos, idest fructus inanes. Grossus scilicet est ficus immatura sive primitiva, leniter cadens ad impulsum venti. Unde sequitur, cum a vento magno movetur. Sic quidam ad impetum persecutionis Antichristi abjicient fidem quae non fuit solida in eis, Luc. 8, ad tempus credunt etc. et caelum, idest viri caelestes praedicationem impiis celantes, recessit, idest separabunt se et recedent a malis, fide et opere, quia eos non imitabuntur. Unde Gregorius, viam Antichristi non solum Elias et Enoch qui in ejus exprobrationem reducentur ad medium, sed etiam omnes electi arguent, dum contemnent; de virtute mentis, ejus malitiae resistent. Sicut liber: quasi dicat: recedent existentes sicut liber involutus, quia celabant in malis doctrinam. Liber involutus celat id quod continet, nisi eis quibus voluntarie aperitur; sicut sancti illius temporis se suis manifestabunt et alienis abscondent. Isa. 34. Complicabuntur sicut liber caeli. Et omnes montes, idest virtute et contemplatione eminentes, qui prius lumen a sole suscipiunt, et aliis orando et aedificando et docendo transfundunt. Psalm. illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Item a terra super terram elevantur. Isa. 58, sustollam te super altitudinem terrae. Et insulae, scilicet activi boni tribulationibus vexati sicut insula undis percutitur. Est enim insula regio vel terra in salo posita, locus scilicet circumdatus mari. Activi autem sentient impulsus tribulationum multiplices, quia damnum in rebus et afflictionem in corporibus, quia Antichristus per principes saeculares puniet nolentes sibi adhaerere et suorum praedicatorum doctrinam recipere. Unde Gregorius, quos ejus ministri appetent loquendo seducere, multi potentes saeviendo studebunt et affligendo terrere. De locis suis motae sunt, idest separabuntur a malis fide et opere, in quorum consortio quasi in loco suo morari per corporalem conversationem solebant. Vel de locis suis, quia suas habitationes relinquunt propter gravitatem persecutionum, quia qui erunt solidi in amore divino praeeligent gravissima pati, potius quam a suo dilecto separari, Deuteronom. 33, inundationem maris quasi lac sugent. Simile loquitur de martyribus praeteritis, Hebr. 11, in solitudinibus errantes. Posset et de malis intelligi. Montes, idest superbi, Job 16, mons cadens defluit. Et insulae, idest saeculi negotiis agitati. De locis suis motae sunt, idest a fide recedent, quae est fidelibus sedes et locus. Unde Gregorius, nonnulli fidem rerum caelestium ad vitae spiritualis desiderium inclinabunt. Et reges. Hic agitur de illa tribulatione, quantum ad timorem gravioris effectus sive pressurae. Primo autem ostenditur multiplicitas timentium. Secundo timoris indicium, absconderunt se. Timentes autem erunt de omni statu, scilicet praelatorum et subditorum: unde primo agitur de praelatis, secundo de subditis, et divites. Item de praelatis secundum triplicem gradum: quia praelati vel sunt in gradu alto, aut altiori, aut altissimo. Si in altissimo sunt, sunt reges terrae, idest pastores altissimi gradus, ut primates archiepiscopi, et sic altissimus in ascendendo: qui scilicet bene se ipsos per carnis mortificationem quae terra est, similiter et alios bene regunt. Supra 1, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Si in altiori solio sunt principes terrae, ut sunt episcopi. Si in alto, sic tribuni, ut sunt archidiaconi, archipresbyteri, sacerdotes, curati. Tribunus dicitur ille qui praeest uni tribui; Graece autem dicitur chiliarchus, Latine millenarius. 1 Reg. 44, de David legitur quod erat tribunus super mille viros. Per tribunos possunt intelligi minores praelati, sicut tribuni sunt minores principibus et regibus. Et divites. Hic agitur de subditis; et primo de his qui sunt meriti majoris: quos describit, tum quantum ad diligentiam in operando bona, et isti sunt, divites, scilicet in operibus bonis et virtutibus: supra 2. Dives es et blasphemaris. Tum quantum ad victoriam in expugnando vitia, tam in tentationibus, quam in adversitatibus: et isti sunt fortes, scilicet contra vitia. Nec enim tentatio vincere nec adversitas eos dejicere potest, Prov. 12, manus fortium dominabitur etc.: qui insistunt actibus bonis, nec multum tentantur. Alii vero multi tentationibus et adversis impugnantur. Possunt etiam divitiae et fortitudo intelligi in eisdem. Secundo de his qui minoris. Hi autem vel sunt conjugati, et isti dicuntur servi. Et servus, idest conjugatus qui sub jugo est, 1 Corinth. 7, alligatus es uxori et cetera. Aut liberi sive soluti: unde dicit: et liberi, Glossa a conjugio, 1 Corinth. 7, qui sine uxore est, sollicitus est quae Dei sunt. De utroque statu sunt boni, qui tamen timebunt multum sub Antichristo: unde sequitur, abscondent se. Vel illi qui sunt minoris meriti, describuntur tum quantum ad famulatus humilitatem, servus, scilicet Dei. Coloss. 3, domino Christo servite. Tum quantum ad peccati immunitatem: et liberi, scilicet a peccato. Rom. 6, liberati a peccato. Et abscondent se. Hic tangitur timoris indicium. Duplici autem indicio manifestabunt suum timorem: scilicet ipso actu confligendi. Item verbo exorandi. Et dicunt. Ubi primo ostenditur affectus orationis. Secundo necessitas exauditionis. Quoniam venit. Dicit igitur. Abscondent se in speluncis et petris montium. Idest confugient ad obumbrationem et defensionem Angelorum et sanctorum qui montes sunt per gloriae sublimitatem. Psalm. levavi oculos meos ad montes. Rogabunt boni, ut dicit Glossa, sanctorum orationibus se protegi ab ira Dei, qui tunc suos ita permittet affligi. Et videtur hic maxime de imperfectis accipiendum qui timebunt majorem adhuc afflictionem supervenire, cum videbunt per principes interfici fideles et multos ad infidelitatem labi: unde recurrent ad auxilia sanctorum. Potest etiam per speluncas et petras montium intelligi adumbratio et defensio, sive soliditas virorum perfectorum, qui erunt montes per vitae celsitudinem, ad quorum orationes confugient alii, qui non erunt tanti, pro evasione illius afflictionis, quam crudeliter Antichristus et sui fidelibus infliget: vel pro evasione periculi labendi in errorem cum videbunt miracula fieri per Antichristum et suos ministros: Deo hoc ex ira suae justitiae fieri permittente. Et dicunt, idest dicent: montibus, idest Angelis et sanctis per gloriam excelsis. Et petris, scilicet eisdem in Deo jam prorsus solidis. Vel per montes et petras viri perfecti et contemplativi, sive sint religiosi sive non; qui sunt montes per vitae eminentiam, petrae per internam constantiam. Cadite super nos, afflictionem idest animum compatientem nobis misericorditer inflectite. Super nos, juvantes per vos. Et abscondite, oratione. Nos a facie, idest praesentia. Sedentis super thronum, scilicet deitatis patris, vel Trinitatis, vel Christi secundum divinitatem regnantis et quiescentis in Ecclesia sive mentibus justorum. Hoc intelligitur de praesentia qua se manifestat in effectu justitiae. Ex magna enim ira Dei erit tunc, quod tantam tribulationem fieri permittet; quia multi propter malitiam et peccata multa et magna merebuntur in adversitate cadere, in errore ut magis damnentur. Unde Gregorius loquens de illa tribulatione sub tempore Antichristi dicit: dum humilitas fidelium multitudine et manifestatione quasi destituetur, terribili occultae dispositionis examine, inde bonis misericordia largior, unde malis ira justa cumulabitur. Et ab ira agni, idest Christi secundum humanitatem, quia contra ipsum secundum humanitatem et divinitatem commissae sunt offensae multiplices; ideo ejus iram, idest justitiam ejus homines tunc sustinebunt. In hoc autem confunditur humana superbia, quod scilicet agnum dulcem et mitem faciunt iratum. Jerem. 25, facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae. Item quia offendunt eum, qui pro ipsis voluit immolari. Jeremiae 12, et ego quasi agnus etc., quoniam venit: quasi dicant: necesse est ut subveniatis, quoniam venit jam, scilicet, Deus magnus, propter magnam tribulationem, idest tempus jam factum est praesens, irae ipsorum, idest patris sedentis et agni, et quis poterit stare, nisi vestris precibus adjutus? Quasi dicant: haec adversa et tentamenta non possunt sustineri viribus humanis; quia ex una parte fient per Antichristum et suos multa miracula, et praedicabuntur audacter errores: ex alia per principes occidentur fideles. Juxta modum praemissum videtur Glossa exponere: rogant boni et cetera. Solet etiam convenientius intelligi de timore poenae judicio inferendae. Tempore enim Antichristi appropinquare videbitur sive aestimabitur sententia extremi judicii. Et ideo timebunt boni maxime imperfecti. Unde sensus est secundum hunc modum: a facie, idest a severitate, per quam praesentiam suae justitiae ostendet Deus Trinitas, et ab ira agni, scilicet quam ostendet in judicio instante, quoniam venit, idest imminet, dies, scilicet dies judicii, irae scilicet contra peccatores: et quis poterit stare in tanta judicii districtione, idest expectare severitatem illius judicii? Malach. 3, et quis stabit ad videndum eum? Alia non mutantur. Posset etiam intelligi de multis, qui fidem tempore Antichristi deserent ne amittant ea quae diligent: quos describit, tum quantum ad dignitatis sublimitatem in gradu altissimo altiori et minus alto, tum quantum ad rerum copiositatem, cum vocat divites, tum quantum ad malitiae perversitatem, cum vocat fortes, scilicet ad mala. Tum quantum ad conditionis qualitatem, tam servitutis quam libertatis: qui aestimantes diem judicii instare, invocabunt auxilia Daemonum, ut eos ab ira judicis liberent, quos secuti sunt. Abscondite, idest abscondent, hoc est subsidium quaerent, in speluncis et petris, idest in refugio et defensione Daemonum; qui montes sunt per superbiam, et petrae post vocantur, propter pertinaciam. Cadite et cetera. Expositio est juxta modum praeteritum. Abscondite, idest vestra virtute protegite. Nota quod cum Antichristus per aliquod tempus, scilicet per tres annos et dimidium in magna potestate regnaverit, ut habetur infra, vili morte interficietur, in monte oliveti in papilione et in solio suo, in illo loco contra quem ascendit Christus ad caelos. Illo autem interfecto, non statim immediate veniet Christus ad judicium; sed concedentur electis ad poenitentiam quadragintaduo dies; ut habetur in Glossa super finem sequentis capituli, et habetur de praedictis super illud 2 Thessal. 2, quem dominus Jesus etc. in Glossa, quando autem post illos quadragintaduos dies venturus sit dominus, prorsus ignoratur. Sed quaeritur de hoc quod dicitur: stellae caeli ceciderunt. Cum enim illa tribulatio sit maxima, quo modo dominus subtrahet robur gratiae hominibus, quo sustentati non caderent? Respondeo. Dicendum, quod nullum cadere finaliter permittet Deus, qui ei vero corde adhaereat, et in tentationibus et adversis gratiae subsidium fideliter et ferventer requirat, sicut dicit Glossa. Unde multi erunt qui divina gratia confortati, statum, facta et dona contemnent. Unde Gregorius: Dei adjutorio electi, ut Antichristo resistere valeant, fulcientur. Item ratione ejus quod dicitur, venit dies magnus irae ipsorum: quaeritur utrum ita sit in Deo. Quod sic, videtur per haec verba. Item Psal. quis novit potestatem irae tuae? Contra. Ira dicit aliquando turbationem: sed Deus semper est tranquillus. Sapient. 12, tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas. Item ira dicit affectionem, sed in Deo non est affectio. Augustinus, 12, de civitate Dei. Nec affici dicendus est: patitur quippe qui afficitur. Respondeo. Notandum, secundum beatum Gregorium, quod duplex est ira: scilicet per vitium: hoc in Deo esse non potest, quia reprehensibilis; Ecclesiastes 7, ne sis velox ad irascendum: ira enim in sinu stulti requiescit. Item ira per zelum: et hoc in judice vel in principe, qui habet culpas punire secundum quod exemplum in actum, habet quatuor: scilicet affectionem, et hoc est ex naturae imperfectione; et secundum hunc modum non est in Deo. Item turbationem aliquam vel poenalem vel aliquo modo culpabilem licet venialem: et haec turbatio est ex naturae corruptione; et secundum hoc etiam non est ira in Deo. Item poenae amorem, vel dispositionem intuitu justitiae; et sic est ira in Deo. Deus enim ex zelo justitiae praedisponit poenam inferre antequam inferat. Unde Gregorius super illud Job 4, flante Deo periisse, et spiritu irae ejus esse consumptos, dicit beatus Gregorius, 5 Lib. Moralium: ut vindictam dominus cogitans demonstretur, flare irascendo dicitur. Item signorum ostensionem: quandoque judex detestans mala commissa, signa irae ostendit. Vel ipsam poenae inflictionem, vel alia antecedentia poenam, vel concomitantia. Juxta hoc dicitur ira esse in Deo; scilicet quia aliqua facit quae videntur signa ut in Deo, ut est ipsa poenae inflictio, vel aliqua praecedentia ipsam poenam, ut dura comminatio quam facit impiis. Unde Hugo in primo Lib. de sacramentis parte quarta: signa irae dicuntur. Ex praedictis patet, quod ira non est in Deo quantum ad affectionem, nec quantum ad turbationem; sed quantum ad dispositionem sive ordinationem poenae respectu puniendorum, et quantum ad apparentiam signorum, quibus videtur iratus, licet non sit quantum ad turbulentiam. Maxime autem quantum ad ipsam poenae inflictionem. Gregorius 5 Moralium: quando vindictam peccatoris exequitur, is qui in semetipso tranquillus est, pereuntibus turbulentus videtur. Per hoc patet ad objecta.








Subpages (1): Chapter 7
Comments