Home‎ > ‎Revelation‎ > ‎St. Thomas Aquinas on Revelation- Latin‎ > ‎Introduction‎ > ‎Chapter 1‎ > ‎Chapter 2‎ > ‎Chapter 3‎ > ‎

Chapter 4

> ‎Chapter 5‎ > ‎Chapter 6‎ > ‎Chapter 7‎ > ‎Chapter 8‎ > ‎Chapter 9‎ > ‎Chapter 10‎ > ‎Chapter 11‎ > ‎Chapter 12‎ > ‎Chapter 13‎ > ‎Chapter 14‎ > ‎Chapter 15‎ > ‎Chapter 16‎ > ‎Chapter 17‎ > ‎Chapter 18‎ > ‎Chapter 19‎ > ‎Chapter 20‎ > ‎Chapter 21‎ > ‎Chapter 22‎ >


Post haec vidi et cetera. Post primam visionem quae fuit de correctione Ecclesiarum, sequitur secunda, quae est de revelatione mysteriorum, congruo ordine; quia, sicut dicit Glossa, correctos competenter sequitur secretorum revelatio. Dividitur in quatuor partes secundum mysteria quae revelantur. Prima est de sedente in throno et ejus ornatu. Secunda de libro signato quinto capite, et vidi in dextera. Tertia de agno aperiente librum quinto capite ante medium, et ecce in medio throni et quatuor animalium. Quarta de apertione sigillorum et consequentibus ad eam, sexto capite. Et vidi quod aperuisset. Distinguitur autem sic. Nam prima quae est de sedente in throno, pertinet ad contemplationem potentiae. Secunda qua videtur liber signatus, ad contemplationem sapientiae. Tertia qua videtur agnus occisus, ad contemplationem gratiae redemptionis humanae. Quarta qua videtur apertio sigillorum, ad contemplationem status universalis Ecclesiae. Circa primum primo ponuntur quaedam antecedentia visionem. Secundo ipse tenor visionis. Antecedentia fuerunt duo. Primum aspectus ostii reserati. Secundum auditus praecepti sibi dati, et vox. Dicit igitur, post haec. Notatur per hoc ordo visionum non temporum. Creditur enim hanc visionem eum prima vidisse eadem die, scilicet dominica. Vidi, idest revelatio mihi facta est, et vidi interno oculo. Quid autem viderit subdit. Et ecce: quasi dicat: in promptu fuit mihi videre, ostium, erat, apertum in caelo, idest Scriptura per quam ingressus est ad vitam, per quam etiam Christus sedens in justis ostenditur, de quo post sequetur, erat aperta in Ecclesia quae est caelum, per sapientiae claritatem et vitae sublimitatem. Vel in caelo, idest in illis qui per fidei et vitae eminentiam et contemplationis celsitudinem sunt caelum: tales enim et Scripturam et secreta Dei profundius capiunt. Vel ostium Christus est per quem est ingressus ad revelationes visionum. Joan. 10, ego sum ostium. Et vox prima quam audivi, interiori auditu, prima scilicet in visione hac, erat tamquam vox tubae, quia ad magna invitabat, sicut tuba magnum sonum habet. Proverb. 8, audite quia de rebus magnis loquutura sum. Vel quia ad bellum spirituale excitabat suadendo intendere visioni sequenti, sicut sequitur, ascende huc, non gressu corporis sed elevatione mentis. Item per illam vocem primam intelligitur lex vetus quae ad bellum contra peccata vocat. Usus enim tubarum solet esse in bellis. Loquentis mecum, quia non dissonat a ratione, Rom. 7, igitur invenio legem, volenti mihi facere bonum et cetera. Ascende huc, scilicet ad spiritualem intellectum. Noli morari in superficie literae. Ipsa enim lex dat viam, ad implendam eam spiritualiter. Unde Galat. 2, ego enim legi per legem mortuus sum ut Deo vivam. Et ostendam, hoc addidit vox Angeli. Et ostendam tibi quae oportet fieri cito post haec, scilicet in ultimis temporibus. Cito, dicit, quia totum tempus breve est comparatione aeternitatis. Haec enim visio, secundum Glossam, fere tota est de ultimis fidelibus: pauca tamen addidit de eis qui ante Christi adventum sunt passi. Per hoc autem quod dicitur, cito, suscitantur fideles a torpore. Tempus est breve, eodem supra primo. Quae autem sunt illa quae ostendenda promittuntur, patet in ipsa visione quae sequitur. Sed quid est quod vox dicit Joanni, ascende huc? Nonne ipse erat in excessu mentis prius? Jam enim dixit: post haec vidi et cetera. Respondeo: quamquam in excessu mentis erat, sicut illa antecedentia indicant: sed quia ea quae sibi post ostenduntur sunt praemissis altiora; ideo jubetur elevare mentem in excessum altiorem. Gradus enim sunt in excessu mentis. Et statim. Hic ponitur ipsa visio. Et primo ostenditur status videntis. Et statim postquam locutus est mihi. Gregorius: nescit tarda molimina, spiritus sancti gratia. Item ostenditur obedientia mentis qua est obediens motui gratiae quae est quasi nuncius Dei, excitans animam ad sui ipsius elevationem. Fui in spiritu, idest in altiori excessu spiritus. Haymon, non quod spiritus a corpore fuerit ablatus: sed vis spiritus sublevavit mentem ad caelestia mysteria contemplanda. Secundo subditur revelatio visionis. Et ecce. Haec autem pars dividitur in quinque. Prima est de sedente in sede. Secunda de circumstantibus sedem, et iris. Tertia de procedentibus a sede et de throno. Quarto de his quae in conspectu sedis. Et septem lampades. Quinta de his quae in medio sedis et in circuitu. Et in medio. Circa primum primo describitur sedes. Secundo sessio, et supra. Tertio ipse sedens. Et qui. Dicit igitur. Et ecce sedes, scilicet Ecclesia in qua Deus sedet tamquam in ea quiescens, regnans, disponens et judicans. Luc. 1, et dabit ei dominus Deus sedem et cetera. Posita erat, idest firmiter erat constituta. In caelo, idest in eminentia vitae qua mundum excedit. Vel sedes mentes justorum in quibus Christus quiescit. Posita in caelo, hic in Ecclesia. Sap. 7, secundum aliam translationem, anima justi sedes est sapientiae. Et supra sedem sedens, scilicet Christus, qui sedet in Ecclesia quiescens et dominans et paratus judicare. Nota Glossam: sedens Christus etc. vel sedens Deus pater; vel tota Trinitas, quia tota Trinitas sedet in justis. Supra sedem tamquam excedens. Psalm. Deus sedet super sedem sanctam suam. Et bene dicitur, super sedem, quia in eis sedet et quiescit qui se sub eo humiliant. 1 Petr. 5 humiliamini sub potenti manu Dei. Et qui sedebat. Describitur Christus sedens et quantum ad divinitatem, quae per jaspidem, et quantum ad humanitatem, quae per sardinem. Dicit igitur. Et qui sedebat, scilicet Christus, similis erat, non secundum naturam, sed secundum figuram ostensam Joanni. Lapidis jaspidis. Jaspis lapis est pretiosus viridis coloris qui super omnes alios colores delectat et confortat visum; unde signat divinitatem Christi. Glossa, divinitas viret et pascua praebet suis. 1 Petr. 1, in quem desiderant Angeli prospicere. Et sardinis. Sardis est lapis pretiosus rubri coloris; unde signat humanitatem Christi rubricatam sanguine passionis. Isa. 63, quare ergo rubrum est vestimentum tuum? etc.: et in his duobus consistit hominis beatitudo. Augustinus in Lib. de spiritu et anima: propterea Deus factus est homo et cetera. Talem ergo describit Christum qui per omnia ostendatur esse desiderabilis, ut per eum sustineantur gratanter omnia adversa, de quibus infra dicit. Cant. 5, et totus desiderabilis. Et iris. Hic de circumstantibus sedem. Loquitur autem haec visio hic et in sequentibus de Christo ad similitudinem judicis et sedis ejus, quia sedes ejus solet circumdari quibusdam ornatibus, et prudentes et reverendi senes astant ei, et locus est pulcher et spatiosus. Ostenditur autem hic Ecclesia vallari duplici beneficio Dei. Primo munimine divinae protectionis, qua fideles proteguntur contra mala. Secundo directione salubris informationis, qua dirigitur ad declinanda vitia et eligenda bona. Et in circuitu sedis. Dicit igitur, et iris, idest divina propitiatio. Erat in circuitu sedis, idest circumdabat Ecclesiam tamquam protegens. Psalm. et dominus in circuitu populi sui. Iris idem est quod pax. Iris enim fuit posita in signum pacis inter Deum et homines. Genes. 9, arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et terram. Unde iris signat divinam propitiationem ad fideles quam exhibet eis per gratiam Baptismi, ratione cujus non deest baptizatis fidelibus: cujusmodi Baptismus signatur in iride per colorem caeruleum qui attestatur abundantiam aquae in nube, et per virtutem sanguinis proprii, qui signatur per rubrum colorem iridis. Vel per hunc duplicem colorem potest intelligi duplex judicium: scilicet praeteritum per aquam, in quo dominus suos protexit; et futurum per ignem, in quo dominus salvabit. Psalm. sperantes autem in domino misericordia circumdabit. Nota iterum quod recte per iridem signatur misericordia Christi ad fideles: quia, sicut exponit Haymon, generatio iridis est ex subintratione radii in nubem aquosam. Nubes beata virgo. Isa. 19, descendet dominus sicut pluvia in vellus. Quae fuit aquosa aquis gratiarum: in quam intravit radius aeterni solis, scilicet Christi, ex cujus subintratione generata est iris, idest inde habita via ad obtinendam pacem et misericordiam ab ipso: Ephes. 2, ipse est pax nostra. Similis visioni smaragdinae: hoc est dicere: iris cum aspiciebatur apparebat similis smaragdo: unde smaragdus idem signat quod iris, scilicet divinam benevolentiam ad genus humanum, ratione viriditatis quae visum confortat et delectat. Similiter divina misericordia, cor hominis recreat cum considerat et confortat. Ecclesiastici 35, speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis. Item in spirituali ratione viridis coloris qui est color aquaticus, signat Baptismum: per colorem rubrum signat sanguinem dominicum, per quae duo transit ad nos protectio divinae propitiationis. Vel per rubrum colorem dona spiritus sancti in Baptismo suscepta, quae igne spirituali rubere faciunt animam. De Baptismo, infra 7. Nolite nocere terrae et mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus suis. Et de sanguine, Exod. 12, cum viderit sanguinem et cetera. Et in circuitu. Hic primo describitur ipsa doctrina. Secundo dispensatores doctrinae, et supra thronos. Dicit igitur, in circuitu sedis, idest ad protectionem Ecclesiae sive fidelium. Scriptura enim protegit in tentationibus, deinde informat ad cavendum malum et adhaerendum bono. Proverb. 30, omnis sermo Dei ignitus clypeus est. Sedilia. Sedilia dicuntur libri utriusque testamenti, quia in eis debet anima sedere, idest quiescere et pasci. Psalm. in loco pascuae ibi me collocavit. Unde Isidorus in libro 1 de summo bono: sanctarum Scripturarum altitudo quasi montes pascuae sunt; ad quos dum quisque justorum conscendit, pascua indeficientis refectionis se invenisse gaudet. Vigintiquatuor. Non quia non sint plures libri in utroque testamento: sed designantur sub numero patrum sive doctorum utriusque testamenti. Talis itaque numerus ponitur librorum propter numerum doctorum, per quos dispensatur doctrina librorum. Ipsi enim dicuntur vigintiquatuor, sicut sequitur. Vel vigintiquatuor sedilia dicuntur libri veteris testamenti, qui sunt vigintiquatuor, si Ruth non computetur cum libro judicum sed per se, nec threni cum libro Jeremiae. Si enim cum illis computentur, non sunt nisi vigintiduo, sicut dicit Hieronymus in prologo super librum regum. Et super thronos vigintiquatuor, scilicet super illa sedilia, idest in superiore parte Scripturae, scilicet in intelligentia spirituali, sedent seniores, idest doctores veteris et novi testamenti, pastores et rectores aliorum. Unde beatus Paulus legem et facta antiquorum considerabat mystice, Galat. 2, ego autem legi per legem et cetera. Item Galat. 4, scriptum est quoniam Abraham duos filios habuit. Item ad Hebraeos ostendit se sedisse super legem per intellectum spiritualem. Dicuntur autem vigintiquatuor. Nam per viginti duo intelliguntur omnes patres sive doctores veteris testamenti, propter dignitatem duodecim patriarcharum. Ex quorum numero dedicatur duodenarius doctorum veteris testamenti. Sub duodenario intelliguntur similiter doctores novi testamenti, propter dignitatem duodecim apostolorum, licet longe major sit numerus utrorumque. Vel quia per doctrinam, tum illorum, tum istorum, informatur mundus, quantum ad quatuor partes orbis, in fide Trinitatis: tria enim quater faciunt duodecim. In descriptione autem sedentium dicuntur quatuor. Dicuntur enim seniores per prudentiam. Job 12, in antiquis est sapientia. Sedentes per justitiam; quia sic quiescunt et meditantur in Scriptura sacra doctores, ut seipsos districte judicent et per justitiam exhibeant aliis exemplo, quod exhibent documento. Gregorius, dignum est ut cum aliena corrigimus, prius nostra metiamur. Circumamicti, per medicinam seu temperantiam, ut ex omni parte doctor Scripturae sit circumvestitus indumentis medicinae: quae indumenta sunt plura: quia lingua, oculi, aures et omnia membra debent medicina ornari. Infra 8, et in conspectu agni amicti stolis albis. Et in capitibus eorum, idest in mentibus eorum: quia sicut caput est superior pars corporis, ita mens, scilicet superior pars animae dignior est in ipsa anima et regit vires inferiores. Coronae aureae, hoc dicitur propter victoriam ex virtute fortitudinis. Per coronas enim aureas quas vidit in eorum capitibus, signatur victoria quae obtinetur de vitiis. Victoriae enim corona solet dari. Psalm. domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Et dicuntur coronae aureae propter pretiositatem, quia pretiosissimum est vincere bella peccati: vel propter charitatem quae per aurum intelligitur, per quam vitia vincuntur. Cant. ult. fortis est ut mors dilectio. Aliter. Per sedilia possunt intelligi minores utriusque testamenti. Unde Glossa, minor Ecclesia et cetera. Et ponuntur in hoc numero propter numerum suorum rectorum super quos sedent rectores per auctoritatem praesidendi et vigilantiam regendi, sicut signatur Luc. 2, et pastores erant et cetera. Cetera non mutantur. Et de throno. Hic agit de his quae procedebant a sede: quae sunt tria, scilicet fulgura miraculorum. Et de throno, idest Ecclesia, sive de eis in quibus Deus sedet. Procedit, idest procedebant. Loquitur pro tempore quo vidit visionem. Item dicit, procedit, de praesenti, quia ita fit in Ecclesia quantum ad figuratum spirituale. Fulgura, scilicet miraculorum quae terrent et illuminant. Psalm. fulgura multiplicasti et cetera. Et voces, admonitionum, scilicet de vitandis malis et augendis bonis et desiderandis praemiis. Cant. 2, vox tua dulcis. Et tonitrua, arguitionum et comminationum. Psalm. vox tonitrui tui in rota. Et septem. Hic agitur de his quae in conspectu sedis; et haec sunt ea per quae producitur Ecclesia ad salutem. Et specialiter duo tanguntur. Primo gratia quae a Deo offertur: unde dicitur: et septem lampades, idest septem dona spiritus sancti quae illuminant et claritatem donant, ad modum lampadis. Ardentes, per effectum, quia accendunt. Judicum 7, legitur quod Gedeon et sui, lumine lampadarum adjuti sunt, ut nocte vincerent hostes. Ante thronum, idest sedem, scilicet Ecclesiam, quia gratia donorum omnibus qui sunt sedes Dei parata est. 2 Petr. 1, sperate in eam quae vobis offertur gratiam. Secundo sacramentum, quod per hominem dispensatur. Deus enim et per se immediate infundit gratiam, et per remedia sacramentalia ordinat et regit Ecclesiam. Specialiter autem ponit sacramentum Baptismi. Et in conspectu sedis, idest in evidentia Ecclesiae. Baptismus enim est sacramentum necessitatis; et ideo debet haberi prae oculis, ut et parvulis detur et adultis non regeneratis. Item in conspectu sedis, quia commune est omnibus. Item omnes debent tantum gratiam recogitare, ne sint ingrati suo regeneratori. Zach. 13, erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem in ablutione peccatorum et menstruatae. Mare. Triplex est effectus Baptismi. Primus est sinceritas a culpa: Baptismus enim a culpa purificat; et ideo dicitur mare. Mare dicitur lavatorium; et vocatur mare propter continentiam multae aquae, sicut in templo Salomonis positum est mare, ut ibi sacerdotes abluerentur, 3 Reg. 7: unde per mare intelligitur Baptismus humanus in immunditiam. Act. 3, baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. Secundus claritas innocentia sive sapientia, quia Baptismus clarificat animam ad cognoscendum dominum per fidem; et ideo dicitur: vitreum. Sap. 1, clara est et quae et cetera. Tertius firmitas contra vitia; maxime quando gratiae baptismali susceptae cooperatur homo sustinendo viriliter adversa; et ideo dicitur: simile crystallo, sicut ex aqua fit crystallus per consolidationem ita infirmi et fluidi fiunt per gratiam baptismalem prius susceptam; firmi et solidi, si ei strenue cooperentur; et ideo illud mare dicitur simile crystallo. Unde Ambrosius in Lib. 2 de sacramentis: cum mergeris, mortis suscipis et sepulturae similitudinem; adhaeres clavis domini nostri Jesu Christi, adhaeres ne te Diabolus possit abstrahere. Habet igitur Baptismus vim ablutivam, clarificativam et solidativam. Vel mare potest intelligi Scriptura; quae habet triplicem effectum praedictum; quia verbum domini mundat, Joan. 15, jam vos mundi estis propter sermonem meum. Item clarificat. Psalm. praeceptum domini lucidum. Item firmat. Psalm. in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi. Ideo dicitur mare. In conspectu sedis, dicitur, quia frequenter meditandum est in Scriptura. Psalm. sed in lege domini voluntas ejus. Item comparatur vitro; quia vitrum ostendit rem, sed non plene; similiter et Scriptura. Consimili ratione crystallo; quia propter unum signatum ponitur multiplex comparatio. Item in mari potest intelligi sensus historicus. In vitro sensus moralis. In crystallo sensus allegoricus, ratione dignitatis majoris. Et in his per consequens potest intelligi anagogicus; quia per hunc triplicem, est via ad quaerendum aeterna. Sic ergo patet efficacia praedicantium, in fulgoribus miraculorum; patet etiam praedicationis materia in vocibus et tonitruis: patet etiam gratia per quam praedicant; quia per septem dona. Item unde praedicant, quia de lege divina. Et in medio. Hic agitur de his quae in medio sedis sunt et in circuitu: scilicet de quatuor animalibus quae vidit in visione secundum figuram. Primo autem ostenditur numerus animalium. Secundo, multiplicitas oculorum, plena oculis. Tertio, figura singulorum, et animal primum. Quarto, numerositas pennarum. Et quatuor animalia. Quinto vox resonantium, sive laudantium, et requiem. Dicit igitur, et quatuor animalia, scilicet Evangelistae, secundum beatum Gregorium, qui comparantur animalibus, propter proprietates animalium quae conveniunt eis quantum ad Evangelia quae scripserunt, sicut post sequetur: erant, vel vidi. In medio, ad disponendum Ecclesiam, sicut paterfamilias est in medio familiae, ad disponendum et regendum. Et in circuitu, ad protegendum tamquam murus cingens civitatem. Per doctrinam enim scriptam ab Evangelistis, et regitur et protegitur Ecclesia. Regit ut recte vivat, protegit ne succumbat. De quatuor animalibus, Ezechielis 1, et de medio ejus similitudo quatuor animalium. Plena oculis, idest plena caelesti cognitione, et salubri consideratione, ante, quantum ad bona tenenda, et retro, quantum ad vitia et vana contemnenda. Philipp. 3, quae quidem retro sunt, et futuris quae ante sunt loquuntur, ut de primo adventu Christi, et secundo, ut patet in Evangeliis. Et animal primum simile leoni: quasi dicat: primum animal habebat signum leonis. Per illud animal intelligitur Marcus, tum ratione praedicationis dictae, in qua dominus rugiit quasi leo, quem in principio describit. Tum ratione resurrectionis, in qua ejus fortitudo apparuit, quam clarius ceteris Marcus describit. Infra 5, vicit leo de Juda. Per vitulum Lucas. Agit enim de Christo quantum ad immolationem passionis. Vitulus enim erat animal aptum ad immolandum. Lucas autem statim incipit a sacerdotio. Christus namque ipse sacerdos et hostia in passione. Per hominem. Matthaeus, quia nascentem dominus plenius describit. Liber generationis et cetera. Per aquilam Joannes, quia ceteris altius volans de ipsa divinitate amplius quam alii scripsit, in principio erat verbum. Gregorius super hunc locum: per aquilam, quae cunctarum avium visum acie superat, signatur Joannes, qui volando terram deseruit; quia per subtilem intelligentiam interna mysteria verbum videndo penetravit. Aliter per haec animalia possunt praedicatores designari, et hoc sub numero tali; quia de quatuor Evangeliis extrahitur eorum praedicatio. Vel propter quatuor quae debent praedicare: scilicet credenda, agenda, vitanda desideranda. Vel propter quadrifidam praedicationem de Christo. Debet igitur quilibet praedicator esse leo, per fortitudinem. Proverb. 30. Leo fortissimus bestiarum et cetera. Vitulus, per mortificationem. 1 Cor. 9, castigo corpus meum. Homo, per discretionem, ut non habeat actus insipientiae. Proverb. 4, oculi tui recta et cetera. Aquila, per contemplationem. Job 38, de longe contemplatur escam. Oportet etiam quilibet fidelis esse leo, per fortitudinis magnanimitatem. Prover. 12, manus fortium et cetera. Vitulus, per vitae austeritatem. Rom. 12, obsecro vos per misericordiam Dei et cetera. Homo, per mansuetudinis lenitatem; quia homo est animal natura mansuetum. Psalm. et exaltabit mansuetos in salutem. Aquila, per desiderii sublimitatem. Philipp. 1, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo. Christus etiam per haec animalia intelligitur, ut habetur in Glossa. Sed quare hic ponitur leo, cum Ezechielis primo ponatur facies hominis? Item quare dicit, quasi hominis, cum Christus vere sit homo? Gregorius super hunc locum, ipse homo est quia naturam nostram veraciter suscepit. Respondeo. Ezechielis 1, ordinantur animalia secundum ordinem historiae. Unde primo ponitur figura hominis, quia Matthaeus agit de humanitate, quae primo consideratur in Christo, et per eam ascenditur ad divinitatem. Joannes vero attendens illas figuras jam impletas, sequitur ordinem causalitatis, respectu fidei nostrae: et ideo primo ponit leonem, quia ex praedicatione Christi et resurrectione habet ortum multiplicatio fidei. Ad aliud dicendum, quod non ideo dicit, quasi hominis, quia non fuerit verus homo; sed quia figura quam vidit non erat figura veri hominis; quia tunc non vidit vera animalia, sed imaginaria. Item Christus fuit verus homo, quia veram naturam hominis habuit et etiam poenam; tamen non habuit naturam peccatricem, sed similem peccatrici ratione poenalitatum. Et quatuor animalia et cetera. Quilibet enim Evangelistarum habuit sex bona spiritualia, quibus se et alios provehebat ad sublimia. Duae alae, fides certa et operatio perfecta quantum ad proprium meritum. Intelligentia Scripturarum et zelus animarum, quantum ad informationem aliorum. Caritas ad dominum et desiderium supernorum. Haec enim sex floruerunt in ipsis. Quia vero necessaria est vigilantia multa replicat de multiplicitate oculorum. Et in circuitu, quantum ad exterioris conversationis innocentiam, in exemplum quoad proximum, contra quosdam quibus dicitur Malach. 2, vos autem recessistis et cetera. Et intus, quo ad internae conscientiae munditiam, in meritis quo ad Deum. Psal. omnis gloria ejus filiae regum ab intus. Plena oculis, propter vigilantiam magnam Gregorius super hunc locum: quisquis exteriora sua honeste disponit, sed interiora negligit, in circuitu oculos habet, sed intus non habet. Sancti vero omnes et exteriora sua circumspiciunt, ut bona de se exempla praebeant, et interiora sua vigilanter attendunt: quia sese irreprobabiles interni judicis obtutibus parant. Vel, plena oculis, idest rationibus, in circuitu per historiam quasi in superficie, intus, per allegoriam: ut cum legitur cum dominus satiavit quinque millia et cetera. Item praedicatores, qui per quatuor animalia intelliguntur, habent sex alas: scilicet legem naturalem, legem Moysi, doctrinam prophetarum, Evangelium, documenta apostolorum, eruditiones doctorum, sicut Augustini, Gregorii; ex his enim debet sumi totius praedicationis fundamentum. Vel modo praemisso de Evangelistis, debet etiam quilibet fidelis habere sex alas, quibus volatur ad aeterna. Fidem scilicet et operationem, quantum ad Deum. Injuriarum remissionem, et bonorum largitionem, quantum ad proximum: abstinentiam et laborem, quantum ad seipsum. Et in circuitu etc. ut supra. Et requiem et cetera. Haec quantum ad vocem laudantium: et primo ostenditur continuitas in laudando. Secundo tenor sive forma laudis, sanctus. Tertio associatio aliorum ad laudandum, et cum darent illa. Dicit igitur, et requiem non habebant, animalia illa, id est praedicatores, idest non cessabant. Non est intelligendum quod labor esset; sed notatur continuatio in laudando: et hoc ipsum est in Deo quiescere. Die ac nocte, idest in prosperis vel adversis. Quidam laudant Deum in prosperis Zachariae 11, benedictus dominus, divites facti sumus. Psalm. benedicam dominum in omni tempore. Vel, die ac nocte, id est continue. Dicentia: sanctus, sanctus, sanctus. Hic ostenditur forma laudis: et tangitur multiplex laus. Primo, ostenditur in personis Trinitas. Secundo, in essentia unitas, dominus. Tertio, in dominando aeternitas, qui erat. Quarto, in essendo immutabilitas, est. Quinto in retribuendo aequitas, et qui venturus est. Sanctus sanctus, sanctus, ter dicitur, propter Trinitatem personarum. Sanctus vero dicitur, ut ad sanctitatem invitemur; sine qua nihil est acceptum ei, qui censetur nomine sanctitatis. Levit. 11, sancti estote, quia ego sanctus sum. Haec autem fides de Deo uno et trino fuit antiquorum et novorum. Et haec animalia possunt intelligi praedicatores utriusque testamenti, qui videlicet praesident subditis ad regendum, non solum praedicando, sed vigilando per officium pastorale. Gregorius super hunc locum: una fuit fides veterum et novorum patrum, et omnipotentem Deum Trinitatem crediderunt. Ecce namque Joannes in revelatione sua dicit, quatuor animalia in caelo clamantia, sanctus sanctus sanctus dominus Deus omnipotens. Dominus, notatur unitas essentiae; quia non dicitur domini dii. Dominus, praesidentiam: quia omnibus dominatur. Esther 12, dominus omnium es et cetera. Deus, natura. Psal. vacate et videte quoniam ego sum Deus, hoc est similiter excelsum, nomen amabile, reverendum et magnificandum. Infra 15, magna et mirabilia tua domine Deus omnipotens et cetera. Quis non timebit te domine, et magnificabit nomen tuum? Omnipotens, infinita potentia: et pertinet ad unitatem essentiae. Praemittitur autem dominatio, licet divinitas prius habeat considerari; quia per notitiam universalis dominationis est via ad cognitionem divinitatis. Praeterea, dominus et omnipotens additur ad manifestandum vim hujus nominis, Deus. Infra 19, audivi quasi vocem tubae etc. qui erat, quando scilicet mundus nondum erat: unde notatur esse sine principio, 2 Machab. 1, domine Deus omnium, creator omnipotens et aeternus, et qui est immutabiliter. Vel notatur dignitas singularis per omnia in esse divino, respectu cujus omnia alia quasi non sunt. Exod. 3, qui est misit me ad vos. Et qui venturus est, ad judicandum; quia tota Trinitas judicabit auctoritate, licet solus filius corporaliter appareat, ut dicit Glossa, Isa. ult. ego autem opera eorum et cogitationes venio ut congregem cum omnibus gentibus et cetera. Sed quomodo venire potest qui ubique est? Jerem. 23, caelum et terram ego impleo. Respondeo. Est venire secundum locum, et sic Christus secundum humanitatem veniet ad judicium. Item secundum manifestationem vel effectum, sive sit effectus misericordiae sive justitiae: et sic, non primo modo, veniet Trinitas, quia se per effectum justitiae manifestabit. Et cum darent. Hic ostenditur associatio aliorum ad laudandum; scilicet judicum sive praesidentium qui junguntur praedicatoribus in divina laude. Et primo ostenditur reverentia in facto. Secundo laus sive magnificentia in verbo dicentes dignus. Item in facto ostenditur reverentia tripliciter. Primo quantum ad prostrationis humiliationem. Secundo quantum ad adorationis devotionem, et adorabant. Tertio quantum ad coronarum oblationem, et mittebant. Dicit igitur: et cum darent illa animalia etc. idest praedicatores, quorum est per quatuor mundi partes seminare doctrinam. Darent, predicando ubique, gloriam, idest laudem magnam, scilicet de domo fidei et honorem, de merito bonae operationis. Psalm. afferte domino gloriam et honorem. Et benedictionem, de praemio supernae retributionis. Tob. 13, benedicite dominum omnes electi ejus. Sedenti super thronum. Haymon, Christo suae Ecclesiae praesidenti. Viventi in saecula saeculorum, idest aeternaliter. Supra primo. Et ecce sum vivens. Et procidebant, idest humiliabant se. Psalm. procidamus ante Deum, ploremus coram domino Deo nostro. Vigintiquatuor seniores, idest omnes patres sive judices et rectores utriusque testamenti. Ante sedentem in throno, idest in conspectu sive ad beneplacitum Christi, vel ipsius Trinitatis regnantis et quiescentis in Ecclesia: quia tam in veteri quam in novo testamento praedicantibus magnificantibus Deum, alii patres praesidentes populo ac regentes se reddunt conformes in magnificando ipsum Deum. Et adorabant viventem in saecula saeculorum, referentes de acceptis gratias, vel instantes pro accipiendis. Infra 19, adoraverunt Deum. Et benedicebant viventi, quia ille est adorandus qui solus per se est immortalis et a quo alii. 1 Timoth. ult. qui solus habet immortalitatem. Et mittebant coronas suas ante thronum, sic vidit in visione: et per hoc signatur quod victorias vitiorum prorsus debemus Deo attribuere, in conspectu suae bonitatis qua se, det super Ecclesiam regens et praesidens. Per coronas enim illas victoria tentationum designatur. 1 Corinth. 4, quid habes quod non accepisti? Gregorius super hunc locum, sancti viri quidquid in se inspiciunt immortalis gratiae, donum esse cognoscunt, eique de accepto munere debitores fiunt: qui et praeveniendo dedit eis bonum velle, et subsequendo concessit bonum posse. Ante thronum, potest etiam hic notari exemplum, 1 Corinth. 14, omnia ad aedificationem fiant. Objicitur: quia si totum est ex Deo; ergo in nostris operibus nihil est ex nobis; ergo non meremur. Quid est ergo quod dicit apostolus, 2 Timoth. 4, in reliquo reposita est mihi corona justitiae? et cetera. Respondeo. Dicendum, quod omnia bona nostra, sive naturalia, sive gratuita, indistincte sunt a Deo, 1 Corinth. 4. Quid habes quod non accepisti? Et si aliquod bonum facit homo, illud bonum ideo fit ab homine, tamen non ut ab homine, sed quia illud sibi datum est a Deo; et ideo totum est recte et proprie ab ipso Deo operante quandoque aliquid per hominem, non sicut auctorem, sed sicut ministrum. 2 Corinth. 3, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis. Gregorius super hunc locum: auctoris sui gratiam negare convincitur, quisquis sibi tribuit quod operatur, et Deum negat, cum despecta gratia sibi vires boni operis arrogat. Ad illud quod objicitur de merito, dicendum, quod bona quae agimus et a Deo sunt et aliquo modo a nobis. A Deo, sicut dante et principaliter operante: a nobis, sicut cooperantibus gratiae ejus. Unde Gregorius: bonum quod agimus, et Dei est et nostrum; Dei per praevenientem gratiam; nostrum per obsequentem liberam voluntatem. Tamen quia ipsum cooperari et voluntas et gratia cooperandi, totum omnino est a Deo; ideo omnia et tota sunt a Deo, quia homo nihil prorsus habet a se, sed totum a Deo, ut dicit apostolus, et Anselmus in libro de casu Diaboli. Dicentes, dignus es. Hic ostenditur laus in verbo. Et primo ostenditur Deus esse magnificandus. Secundo quod subditur ratio magnificandi quia tu. Dicit igitur: dicentes, dignus es domine, per praesidentiam dominationis. Deus noster, per effectum creationis. Accipere gloriam et honorem et virtutem, quod supra dixit benedictionem, idest laudem virtutis: distinguitur ut supra. Vel gloriam, idest laudem gloriosam ratione tuae bonitatis, et honorem ratione sapientiae, et virtutem, idest laudem virtutis ratione potestatis. Item Haymon: gloriam accepit quando tertia die resurrexit: honorem quando ascendi: virtutem quando omnia subjecta sunt ei. Psalm. omnia subjecisti sub pedibus ejus. Quia: quasi dicat: vere dignus es magnificari. Quia tu, potest intelligibiliter sermo dirigi ad filium, vel ad totam Trinitatem quae sola creavit omnia, creasti omnia. Eccles. 1, unus est altissimus creator omnium omnipotens contra, quaedam fiunt de materia. Respondeo. Omnia sunt creata, idest de novo facta, vel immediate ut ea quae in principio mundi facta sunt simpliciter ex nihilo, ut Angelus, caelum Empyreum et prima materia. Quaedam mediate, ut ea quae sunt ex materia. Illa enim materia prima facta fuit ex nihilo, ex qua est omnis alia materia particularis. Et propter voluntatem tuam erant, in aeterna dispositione. Et creata sunt, ex tempore, Joan. 1, quod factum est et cetera. Tangitur igitur ejus potestas, cum dicitur, creasti omnia. Bonitas, cum sequitur, et propter voluntatem tuam. Ex voluntate fuit quod voluit disponere ab aeterno quae crearet in tempore. Sapientia, cum subditur, erant. Glossa, in arce, idest in sapientia Dei. Item bonitatis et sapientiae efficacia, quia quod disposuerat non remansit inane. Unde subinfertur. Et creata sunt. Quaeritur: Haymon, si erant quomodo creata sunt? Respondeo, dicendum: erant in praedestinatione omnipotentis artificis, et creata sunt in opere visibili.









Subpages (1): Chapter 5
Comments