Home‎ > ‎Revelation‎ > ‎St. Thomas Aquinas on Revelation- Latin‎ > ‎Introduction‎ > ‎Chapter 1‎ > ‎Chapter 2‎ > ‎Chapter 3‎ > ‎Chapter 4‎ > ‎Chapter 5‎ > ‎Chapter 6‎ > ‎Chapter 7‎ > ‎Chapter 8‎ > ‎

Chapter 9

> ‎Chapter 10‎ > ‎Chapter 11‎ > ‎Chapter 12‎ > ‎Chapter 13‎ > ‎Chapter 14‎ > ‎Chapter 15‎ > ‎Chapter 16‎ > ‎Chapter 17‎ > ‎Chapter 18‎ > ‎Chapter 19‎ > ‎Chapter 20‎ > ‎Chapter 21‎ > ‎Chapter 22‎ >


Et quintus Angelus et cetera. Habito quodam praeambulo ad cantum trium Angelorum: hic agitur de cantu ipsorum. Dividitur autem pars ista in tres, secundum triplicem cantum trium Angelorum. In prima agitur de praecursoribus Antichristi. In secunda de Antichristo et ministris suis, infra eodem, et sextus. In tertia de judicio et fine mundi, ante finem 11 capitis. Et septimus. In prima parte ponitur determinatio propositi principalis. Secundo subditur conclusio hujus partis, vae unum. Circa primum primo ostenditur sanctorum praedicatio. Secundo damnatio praeparantium viam Antichristo. Et vidi. Dicit igitur, et quintus, quia ita cecinerunt quatuor Angeli. Et post eorum cantum, quintus Angelus, idest quintus ordo praedicatorum, qui scilicet erunt in quinto statu Ecclesiae, scilicet tempore praecursorum Antichristi. Dicitur autem quintus ordine narrationis et rei. Nota Glossam: tuba cecinit. Idest praedicavit contra eos qui viam Antichristo venturo praeparabunt, quorum damnatio hic ostenditur. Et vidi. Hic ostenditur damnatio praecursorum Antichristi, per hoc quod ostenditur causa damnationis eorum, scilicet ipsorum nequitia multiplex et magna quae eos in damnatione immerget. Quoniam autem Diabolus caput omnis malitiae ex sua nequitia perversos excitat et perversiores facit; ideo agitur de malitia ipsius Diaboli. Primo ergo agitur de nequitia Diaboli. Secundo de nequitia praecursorum Antichristi et data est illis potestas, quia vero Diabolus, ex hoc quod se videt de caelo dejectum, motus invidia, studet ad dejectionem hominum, quod non potest nisi ex divino permissu: nec ejus studium caret effectu in quibusdam: ideo primo agitur de ejus lapsu. Secundo de potestatis permissu, et data. Tertio de permissae potestatis usu. Et aperuit. Quarto de potestatis et usus effectu. Et ascendit fumus. Dicit igitur: et vidi, cum vidissem Angelum canentem. Stellam de caelo cecidisse: sic vidit in visione. Per hoc signatus est casus Diaboli sive Luciferi, qui dicitur stella ratione naturae pulcherrimae in qua conditus est, quae tamen natura per peccatum est obfuscata. Dicitur etiam stella principaliter ratione scientiae sive notitiae quae magna est in eo; non autem eam prorsus perdidit: sed tamen non habet tantam claritatem scientiae ut ante lapsum: qui in illo primordio mundi cecidit de caelo propter superbiam. Isa. 14, quomodo cecidisti Lucifer qui mane oriebaris? Cecidit in terram, idest in inferiora haec, quia in hoc aere inferiori est juxta terram, sicut in carcere, aut in Inferno, qui est infra terram. Vel in terram, idest in animam, terrenorum amore terrenam; talibus enim dominatur, Genes. 3, terram comedes et cetera. Sed ad quid hic agitur de casu Diaboli, cum in principio mundi acciderit? Respondeo. Dicendum videtur quod ideo, quia casus suus excitat in eo invidiam et malitiam ad tentandum homines, ne scilicet possent illuc ascendere, unde ipse irrevocabiliter cecidit. Unde Glossa, Diabolum videt. Et data est illi clavis, idest potestas. Putei abyssi, idest potestas tentandi de profunditate iniquitatis, contra fidem et mores. Puteus profundus est, unde signat profunditatem. Abyssus, cum profunditate habet obscuritatem, unde dicitur ab a, quod est sine, et bysso, idest candore, quasi sine candore: unde abyssus signat iniquitatem, obscuritatem, per peccatum infidelitatis et vitiorum quae sunt contra mores. Data est igitur Diabolo clavis putei abyssi, idest permissa est illi potestas tentandi de profunditate iniquitatis involventis et obscurantis animam ac sepelientis: infra 16, bestia ascensura est de abysso. Potestas autem Diaboli ad tentandum, dicitur clavis, quia aperit ingressum ad malum, et per hoc claudit ad bonum; aperit ingressum ad Gehennam et claudit ad gloriam. Vel clavis dicitur potestas dominandi super eos qui sunt putei abyssi, idest qui sunt in profunditate peccatorum obtenebrantium et alios in ipsa profunditate immergunt et absorbent. Tales sunt maxime haeretici, ut dicit Glossa, quia talibus permittitur dominari, maxime in ultimis temporibus. De hujusmodi abysso mystice dicitur Genes. 1, et tenebrae erant super faciem abyssi. Sed quomodo dicitur post casum data ei potestas tentandi, cum ab initio suae creationis eam habuerit? Potestas enim male agendi vel bene est ipsum liberum arbitrium. Respondeo: de potestate tentandi est loqui dupliciter. Aut quantum ad primam potentiam tentandi quae est liberum arbitrium, et sic potestas tentandi fuit data omnibus Angelis in ipsa creatione, scilicet liberum arbitrium. Aut quantum ad usum potentiae; et sic quantum ad usum malum dicitur esse ei data potestas, idest permissa post lapsum; tunc enim potestatem prius sibi datam ad bonum, convertit ad malum usum, quod non potuit nisi permissus. Et sic loquitur hic, scilicet quantum ad usum. De hoc magis dictum est supra 5, et aperuit puteum abyssi, idest profunditatem tenebrosae nequitiae haereticorum fecit manifestam, quia haereses prius latentes fecit proferri ad decipiendum alios, vel ipsos haereticos qui sunt puteus abyssi fecit prodire ad decipiendum. Iste puteus plenus est aquis mortis et mortem ministrantibus, sed Ecclesia est puteus aquis vivis redundans. Cant. 4, fons hortorum, puteus aquarum viventium. Et ascendit. Hic ostenditur effectus qui tangitur triplex. Primus est emanatio erroneorum documentorum. Secundus est excaecatio multorum Catholicorum, et obscuratus. Tertius est multiplicatio nefandorum haereticorum. Et de fumo. Dicit igitur: et ascendit, idest surrexit per eminentiam superbiae quae prius in corde quasi latebat, vel per profectum in malo. Fumus, idest doctrina prava, in se obscura et alios excoecans quasi fumus, Job 11, de naribus ejus procedit fumus et cetera. Sicut fumus, fornacis magnae, idest sicut doctrina Antichristi, quae est sicut fumus obtenebrans se huc et illuc, quia diffundens. Fornax magna dicitur Antichristus, quia consumet malos et purgabit bonos. Hic est fornax Nabuchodonosor, quae quosdam consumpsit, tres autem pueros non laesit, Daniel. 3. Magna autem recte dicitur, quia per ejus doctrinam et persecutionem magna fit consumptio reproborum et probatio electorum. Posset etiam intelligi et fieri comparatio ad fumum fornacis magnae de qua magnus fumus procedit, sic de haereticorum doctrina, multum excoecans et se diffundens. Sed quomodo dicitur: sicut fumus fornacis magnae, secundum primum modum cum Antichristus alios excedat in malitia? Respondeo. Non notatur aequalitas, sed magna similitudo, sicut dicitur Matth. 5, estote perfecti sicut et cetera. Et obscuratus est sol, idest quidam qui prius alios illuminabant, sunt obscurati per fumum, idest tenebras illius doctrinae haereticorum, et aer, idest quidam qui prius per alios illuminabantur. Sol enim illuminat, aer illuminatur. De fumo putei, idest de obscura et excoecativa doctrina haereticorum, qui sunt puteus per profunditatem errorum demersi, et demergentes. Dicitur autem, obscuratus; quia non omnino homines obtenebrantur, quin aliquid videant, licet ad insipientiam sibi; quia lumen dextri oculi perdunt non sinistri: quia non amittunt calliditatem et astutiam mundi. 1 regum 11. In hoc feriam vobiscum foedus, ut omnium et cetera. Et de fumo putei, idest de obscura doctrina haereticorum profundorum in erroribus, exierunt, idest exibunt, hoc est praedicabunt, locustae, idest alii haeretici pseudopraedicatores, discipuli praecedentium haereticorum, parantes cum eis viam Antichristo. Matth. 24, surgent pseudochristi etc., quia nec volant per contemplationem, vel salubrem cogitationem; et non stant in uno loco propter instabilitatem, et in pejus recidunt per pejorem errorem; quia de malo cadunt in pejus. Item non diu volabunt, sed cito corruent, quia eorum doctrina per praedicationem Enoch et Eliae destruetur. Exod. 7, virga Moysi devoravit virgas magorum. Item quia bonos et bona aliorum spiritualia corrodent detrahendo et impediendo. De his Exod. 10, mane facto ventus urens levavit locustas, in terram, idest in orbem terrarum. Vel, in terram, idest in eos qui terram amant, ut talpa, quia talibus nocebit doctrina haereticorum: unde de locustis dicitur Exod. 10, ascenderunt super universam terram Aegypti. Et data est. Hic agitur de nequitia praecursorum Antichristi, de quibus jam aliqua tetigit. Nota tamen quod praemissa possunt aliter accipi sic. Vidi stellam, idest coetum haereticorum, qui prius erant vel videbantur lucentes doctrina vel vita, vel utroque. De caelo, idest de Ecclesia, quae caelum est per fidei et vitae sublimitatem. Cecidit, per errorem, in terram, idest in terrenorum amorem, ut est rerum copia, honorum et carnis voluptas: supra 8, et cecidit de caelo stella et cetera. Et data est illi, idest permissa est, clavis, idest potestas, putei abyssi, idest doctrinae quae demergit in profundum peccatorum animam obtenebrantium ad modum abyssi: vel in profundum Inferni. Utroque modo doctrina haereticorum recte dicitur puteus abyssi. Et aperuit puteum abyssi, idest manifestavit doctrinam suam, quae est puteus; quia in profundum demergit, et est puteus abyssi quia demergit in caliginem peccati vel Inferni. Praedicant enim haeretici aliis suos errores. Et ascendit, idest inde surrexit, idest surget, fumus, idest obscuritas erroris sicut fumus. Ad literam ponitur similitudo, vel sicut obscuritas doctrinae errorum Antichristi magna erit, et obscuratus est sol, idest illuminans doctrina veritatis, et per hoc multi homines fideles pervertuntur: unde sequitur, et aer, idest Ecclesia quantum ad quaedam membra. Comparatur autem aeri: quia illuminatur per sacram Scripturam sicut aer per solem. Item sicut aer est inter caelum et terram, sic Ecclesia mente est in caelo, corpore in terram. Et de fumo, idest de fumoso et obscurante ac excoecante errore doctrinae. Exierunt locustae, idest alii haeretici procreati sunt etc., ut supra, quia haeretici student ad haereticorum multiplicationem. Job 8, haec est enim laetitia viae ejus et cetera. Et data est. Hic agitur de nequitia haereticorum praecursorum Antichristi. Et sequitur recte post praemissa, secundum duplicem modum exponendi: et quia non possunt nocere nisi permissi; quorum tamen est maxima malitia, et juvantur in malum a suo capite, scilicet Diabolo. Ideo primo ostenditur permissio divina. Secundo eorumdem malitia, et similitudines locustarum. Tertio persecutionis mora, et potestas earum. Quarto, capitis potentia, et habebant super se. Circa primum primo ostenditur dispensatio permissionis. Secundo restrictio potestatis, et praeceptum. Tertio gravitas adversitatis, et cruciatus. Dicit igitur, data est illis, scilicet haereticis per alios haereticos ex prava doctrina generatis, praeparantes viam Antichristo, quos jam locustas vocavit. Et hoc extendit se usque ad principes quosdam qui erunt membra Antichristi, etiam antequam veniat. Data est inquam, idest permissa quantum ad usum malum. Joan. 19, non haberes in me potestatem ullam, nisi tibi datum esset, sicut habent scorpiones terrae, qui habitant in terra. Scorpio habet blandam et mitem faciem, ita ut facile habeas animum tangendi; sed cauda latenter pungit acerrime appropinquantes: sicut haeretici mollibus verbis et signis alliciunt; sed latenter inficiunt et interficiunt erroribus, et etiam quandoque morte corporali. Ezech. 2, subversores sunt tecum, et cum scorpionibus ambulas. Item quando scorpio tangit non sentitur, sed post quando diffunditur venenum: sic etiam de doctrina haereticorum. Oseae 7, comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit, terrae, quia in terrenis habitat per affectionem. Et praeceptum. Hic ostenditur restrictio potestatis. Et primo ostenditur restrictio quantum ad personas, quibus scilicet nocere vellent haeretici. Secundo quantum ad effectum in ipsas, et dictum est. Quantum autem ad personas fit restrictio: quia electis non permittuntur nocere finaliter laedendo, sed reprobis. Primo ergo fit restrictio, quantum ad electos. Secundo permissio quantum ad reprobos, nisi tantum. Electos autem tangit, quantum ad statum incipientium, proficientium, et perfectorum. Dicit igitur, et praeceptum, quia ita permissum est ut noceant, sed tamen permissione non larga: unde dicitur, et praeceptum est illis, idest divina cohibitione refrenati sunt. Glossa, dolos istorum refrenat Deus et cetera. Ne laederent, interficiendo spiritualiter, per doctrinam et exemplum. Nec dicit, ne percuterent. Justi enim licet corpore flagellentur, tamen dominus custodit eos, quantum ad animas. Psal. custodit dominus omnes diligentes se. Foenum, idest incipientes, qui rudes sunt in bono, ac imperfecti et simplices et faciles decipi, sicut foenum rude quodammodo est, et non magni ac perfecti valoris, et facile destrui et dissipari potest. 1 Corinth. 3, non potui vobis loqui quasi spiritualibus et cetera. Terrae, quia tales temporalia quae ad terram pertinent, non omnino abjiciunt, sed sub Deo diligunt. Neque omne viride, idest neque aliquos proficientes, qui jam virent virore virtutum, unde placent oculi Dei: Ecclesiastici 40, gratiam et speciem desiderabit oculus, et super hoc virides sationes. Neque omnem arborem, idest neque alios perfectos, qui in altum elevantur per meritum perfectionis, et jam ad soliditatem ligni pervenerunt, et copiose fructificant. Ecclesiastici 39, obaudite me divini fructus. Vel per haec tria possunt intelligi tres ordines salvandorum in Ecclesia; Noe, Daniel et Job Ezechielis 14, per foenum, quod praecisum ultra non pullulat, signatur Daniel qui non pullulavit per generationem; quia continens fuit; per quem signatur ordo continentium. Per viride Job qui prolem produxit, per quem signatur ordo conjugatorum bonorum. Per arborem, sub cujus ramis recipitur refrigerium et consolatio, Noe qui fuit rector in arca, per quem boni praelati; quia dominus omnes justos sibi adhaerentes custodit a tentatione haereticorum finaliter, sive sint continentes, sive conjugati, sive praelati. Ecclesiast. 34, oculi domini super timentes eum, protector potentiae et cetera. Nisi tantum, supple literam sic. Praeceptum est inquam, eis, ut nullum penitus laederent, nisi tantum homines, non sapientes divina, qui non habent signum Dei vivi, qui non habent per constantiam mentis et audaciam signum crucis vel fidei, nolentes exterius aperte confiteri nomen Christi. Per frontem enim, quae est sedes verecundiae vel audaciae, signatur constantia in mente, ad confitendum exterius nomen Christi; Glossa: qui non audent et cetera. Supra 7, nolite nocere terrae et mari neque arboribus, quoadusque signemus et cetera. Ezechiel. 9, omnem super quem videritis tau ne occidatis. Reprobi enim qui non portant signaculum Dei vivi finaliter in frontibus, idest qui non habent fidem et gratiam cum constantia et audacia confitendi, laedentur et extinguentur spiritualiter per errores haereticorum. Nota per hoc quod dicitur, nisi tantum homines, quod propter peccata hominum permittuntur mali nocere spiritualiter ipsis hominibus. Danielis 8, robur datum est ei contra juge sacrificium propter peccata. Sed objicitur: quia supra 8 dicitur, quod omne foenum viride combustum est, quomodo ergo dicitur, quod foenum et omne viride non laedetur? Item Isaiae quadragesimo, omnis caro foenum; ergo per foenum intelligitur omnis homo: ergo si foenum non permittitur laedi, nullus prorsus laedetur. Respondeo. Dicendum quod idem vocabulum, non semper eodem modo accipitur in Scriptura; sed secundum diversas considerationes diversimode in diversis locis accipitur, ut mons quandoque signat superbiam, quandoque perfectionis eminentiam. Unde Augustinus, 3 libro de doctrina Christiana: non putemus esse praescriptum, ut quod in aliquo loco res aliqua per similitudinem significaverit, hoc eam semper significare credamus. Foenum ergo supra 8, signat homines vanos qui vana et quae cito deficiunt sequuntur, sicut foenum viride cito siccatur et arescit: hic autem simplices et rudes in fide signat, secundum Glossam, qui tamen boni sunt. Item viride signat superius eos qui virorem mundi sectantur, hic eos qui virorem virtutis. Ad aliud dicendum, justa hoc, quod hominem est dicere foenum dupliciter. Aut quantum ad corpus; et sic accipitur ratione figurantis corporis Isaiae 40, et sic omnis homo est foenum in via: hoc autem modo hic non accipitur. Aut quantum ad animam: et tunc aut accipitur in malo, et sic supra 8; aut in bono; scilicet ut significet eos qui possunt esse cibus animalium, idest praedicatorum, qui per animalia designantur supra 4, licet tales sunt adhuc rudes et imperfecti: et sic accipitur hic. Et datum est. Hic agitur de restrictione quantum ad effectum, scilicet ne occidant spiritualiter, sed corporaliter affligant. Primo ergo ostenditur quantum ad quid restrictio. Secundo quantum ad quid permissio sed ut cruciarentur. Tertio ostenditur temporis duratio, mensibus quinque. Dicit igitur, et dictum est. Haec referuntur ad illud quod supra dictum est, et praeceptum est illis ne laederent. Ibi enim ostensa est restrictio, quantum ad personas; quantum autem ad effectum, non nisi semiplene. Unde ad exponendum, a qua laesione restringuntur, et quantum ad quid permittuntur, dicit, et dictum est illis, idest prohibitum, ne occidant eos, morte spirituali culpae finalis. Job 2, verumtamen animam illius serva. Sed permissum est ut cruciarentur afflictione corporali, quia mali permittuntur bonos corporaliter affligere. Job 10, terra data est in manibus impii. Mensibus quinque, idest toto tempore vitae suae quamdiu in quinque sensibus degunt. Non sine causa positum est nomen mensis, ad signandum vitam hominis. Mensis enim ipso suo nomine defectum sonat, a mene quod est defectus: quia luna semel in mense defectum patitur, similiter et vita humana defectum multiplicem habet. Rursus mensis quatuor septimanas continet et septimana septem dies: unde per mensem signatur vita hominis quae multis defectibus subjacet, quam justi peragunt cum observantia quatuor Evangeliorum et septiformi gratia spiritus sancti, qua juvantur ad omnia. Per quinarium vero signatur quintuplex sensus corporis. Quamdiu enim justi vivent in corpore mortali sub usu quinque sensuum, permittentur praecursores Antichristi, sicut quidam principes et alii perversi, corporaliter eos affligere: sed post hanc vitam, quando non erit necessitas mortalium sensuum, quae modo est, non poterit eis nocere. Infra 21, et mors ultra non erit, neque clamor, neque luctus, neque dolor erit ultra; quia prima abierunt. Alia litera habet, mensibus sex, propter sex aetates vitae hominis, scilicet infantiam, pueritiam, adolescentiam, juventutem, senectam, aetatem decrepitam, quia perversi quandoque affligunt etiam infantes et decrepitos, et sic permittentur praecursores Antichristi posse facere. Et cruciatus. Hic ostenditur gravitas adversitatis sive afflictionis ab eis inflictae. Et primo ostenditur gravitas ex comparationis exemplo, quia scilicet similis erit illa afflictio persecutioni scorpionis. Secundo ex mordendi desiderio, et in diebus. Dicit igitur cruciatus, idest crucians afflictio, eorum, idest quam ipsi infligent, est vel erit, ut cruciatus scorpii. Scorpio scorpionis dicitur vel scorpius scorpii, cum percutit hominem, pungendo occulte et graviter: et ideo vocatur percussio; sic et isti graviter persequentur. Scorpio occulte percutit cauda, facie blandiendo: sic haeretici blandiuntur quandoque in verbis, sed latenter tunc suggerent principibus ut fideles torqueant. Haec est autem gravissima persecutio; propter quod dicitur, Proverb. 27, meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta odientis oscula. Item percussus a scorpione, non statim moritur, sed languet; sic isti quandoque non statim interficient, sed diu vexabunt, cum tamen levius esset statim interfici. Et in diebus illis, quando tantae afflictiones infligentur justis, quandoque occulte quandoque aperte a praecursoribus Antichristi quaerent, affectu et planctu et oratione homines justi quos permittentur perversi affligere corporaliter non spiritualiter laedere. Mortem, scilicet corporalem, quia timebunt lapsum propter tribulationis gravitatem in duris carceribus, flagellis et aliis malis. Quandoque enim contingit in magnis adversis praeeligere mortem, vel propter timorem offensae vel propter ipsam gravitatem poenae. Tob. 3, praecipe in pace recipi spiritum meum. Expedit enim mihi magis mori quam vivere. Et non inveniet eam. Glossa, ut probatiores reddantur. Quomodo autem quaerent ostendit. Et desiderabunt mori: quasi dicat: non qualitercumque quaerent, sed cum desiderio magno. Et per hoc quod haec tribulatio praedicitur, fidelis praemunitur. Gregorius, minus enim feriunt jacula quae praevidentur et nos et cetera. Vel potest hoc referri ad praelatos, illud praecedens ad subditos. Unde Glossa: hoc de praelatis. 3 Reg. 18, petivit animae suae ut moreretur, dicitur de Elia, quem persequebatur Jezabel. Et fugiet mors ab illis, ut magis mereantur. Job 3, expectant mortem et non veniet. Vel de praelatis ut gregi proficiant, secundum Glossam. Philipp. 1, scio quia manebo et permanebo cum omnibus vobis. Haymon, nolentes vivunt, sed dilatam mortem propter aliorum salutem aequanimiter ferunt. Sed dubitatio est de hoc quod dicitur: dictum est illis ne occiderent eos, quia quandoque justi deficiunt in adversis et cadunt. Respondeo. Dicendum, quod dominus quosdam electorum non permittit occidi spiritualiter, quia custodit a mortali: quosdam autem etsi permittit occidi, non tamen finaliter, quia vero corde resurgent et finaliter persistent. Illud ergo accipitur vel simpliciter ne occidant quosdam spiritualiter, vel ne occidant aliquem electorum finaliter. Item de hoc quod dicitur: et cruciatus et cetera. Quare enim permitteret dominus sic electos affligi, cum tam gravis tribulatio sit periculosa propter periculum lapsus? Respondeo. Propter majus meritum et exemplum. Unde Glossa: et non invenient ut probatiores reddantur. 2 Corinth. 1, sicut socii passionum et cetera. Ad objectum dicendum, quod dominus tollit periculum ad minus quantum ad finalem statum, quia protegit electos a periculo in adversis, vel si labuntur, surgere facit. Psalm. salus autem justorum a domino, et protector eorum in tempore tribulationis. Et similitudines. Hic ostenditur malitia haereticorum qui erunt discipuli praecedentium haereticorum, sicut supra habitum est, quorum utrique praeparabunt viam Antichristo. Hujusmodi autem discipulos incepit supra describere sub specie locustarum, sicut in visione vidit. Describit autem eos sub specie locustarum habentium multiplicem dispositionem; unde hujusmodi locustas describit. Primo quantum ad agilitatem ipsarum, quia promptae ad currendum contra fideles, sicut equi sunt agiles ad cursum. Secundo quantum ad ornatum capitum, et super capita. Tertio quantum ad speciem facierum, et facies. Quarto quantum ad condecorationem capillorum, et habebant capillos. Quinto quantum ad qualitatem dentium, et dentes. Sexto quantum ad formam armorum, et habebant loricas. Septimo quantum ad sonitum alarum, et vox. Octavo quantum ad dispositionem caudarum, et habebant caudas. Haec omnia habent mysterium, ut patebit. Dicit igitur: et similitudines locustarum, idest locustae imaginativae. Non enim videbat corporales locustas, sed similitudines locustarum, visione imaginaria, quia revelationes ei fiebant sub quibusdam figuris, propter significationem illarum specierum ad infirmationem fidelium propter quos scribendum erat. Et patet ex hac litera, quod sensus mysticus est quaerendus hic, non literalis. Similes, erant. Equis paratis in praelium. Per hoc signatur, quod haeretici qui locustis comparantur, ut supra habitum est, sunt prompti ac veloces ad faciendum impetum contra fideles, et feroces ad persequendum, sicut equus velox est et ferox ad praelium. Jerem. 8. Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens in praelium. Et super capita, idest super doctores. Earum, scilicet haeresiarchas qui sunt capita aliorum, vel super mentes quae regunt alia quae sunt in homine. Erant tamquam coronae, idest victoriae acquisitae de fidelibus praecipitatis, quia gloriantur se victoriam habuisse de quibusdam Catholicis in errorem inductis. Haec tamen non est vera victoria, quia tunc ipsi haeretici Diabolo amplius subduntur. Unde recte dicitur: tamquam. Item dicunt se vincere per veram sapientiam quae tamen solum videtur et non est, sed error. Unde sequitur. Similes auro, idest de non vero auro, quia de non vera sapientia sunt illae victoriae. 1 Timoth. 3, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et facies, idest vultus. Earum, sicut facies hominum, quia haeretici simulant et simulabunt se esse rationales et pios et mansuetos, quia homo est animal rationale et natura mansuetum, et ipse homo cognoscitur per faciem esse homo: sunt tamen intus crudeles, unde sunt Syrenae quae habent vultum virgineum, et tamen sunt animalia irrationalia. Isa. 13, et Syrenae in delubris voluptatis. Et habebant capillos. Idest cogitationes quae sunt multiplices ut capilli et a mente procedunt et menti adhaerent. Sicut capilli mulierum, quia sunt fragiles ac fluxibiles ut capilli mulierum, et machinantur ipsae eorum cogitationes deceptiones aliorum, ut mulier mala capillos parat ad decipiendum alios. Vel per capillos mulierum, mores istorum intelliguntur, quia exterius a mente procedunt et sunt molles et fluxibiles et effeminati et in malitia multiplices et ad aliorum deceptionem ab eis dependentes, Job 36, vita eorum inter effeminatos. Vel capilli mulierum possunt intelligi minores eis adhaerentes, qui multi erunt sicut capilli et ad decipiendum astuti et malitiosi ut mulier, et erunt ad mala fluxibiles et ab eis sicut a capite pendentes, quia eorum documenta sequuntur. Et dentes, idest doctores et expositores eorum, qui panem mendacii et erroris eis praeparant male exponendo et docendo. Job 33, vigilantes ad praedam praeparant panem libidinis. Sed talis panis intoxicatus est, Job 20, panis ejus in utero vertatur in fel aspidum. Erant sicut dentes leonum, quia foetor est in tali doctrina sicut dentes leonum in hiatu habent foetorem, ut dicit Glossa. Vel dentes eorum ministri et ipsi etiam principes, per quos, quasi per dentes, ipsi haeretici laniant fideles corporaliter et spiritualiter, sicut dentes leonum fortiter et crudeliter laniant praedam. Posset etiam intelligi de omnibus illis praecursoribus Antichristi communiter. Dentes eorum, idest multiplex malitia eorum parata ad discindendum et devorandum fideles, sicut dentes leonum, quia haec malitia et foetorem habet in docendo et crudelitatem in nocendo corporaliter et spiritualiter. Eccles. 21, dentes leonis dentes ejus. Et habebant loricas, sicut loricas ferreas. Glossa, idest corda obstinata quae sagitta veritatis non penetrat: quasi dicat: corda dura habebunt, quae ita obstinata erunt, ut veritas ea non penetret; unde comparabilia erunt loricis ferreis. Job 41, corpus ejus ut scuta fusilia. Vel habebunt loricas, idest sententias quibus se armant, sicut lorica ferrea est forte munimentum. Multa autem ratione multipliciter involutae sunt diversae maculae in his loricis. Isidorus 1 Lib. de summo bono, loquens de haereticis: docuerunt linguam suam loqui mendacium, ut iniquum facerent laboraverunt. Sumit autem illud de Jerem. 9. Sed videtur eis male attribui lorica, quia lorica est fides cum caritate. 1 Thess. ult. induti lorica fidei et caritatis. Item contra secundum expositionem, quam Glossa ponit, objicitur, quia sententia haereticorum non potest muniri etsi videatur. Respondeo. Ad primum dicendum, secundum Augustinum, ut supra dictum est, quod non semper sumuntur vocabula in eadem significatione. Nomen ergo loricae hic accipitur in malo et signat perversam obstinationem. In verbo vero apostoli sumitur in bono et signat salubrem munitionem. Ad aliud dicendum, quod illa munitio non vere est, sed apparenter: et ideo comparatur loricae ferreae, scilicet quia se dicunt rationibus munitos, et quia sic videtur et vox, idest tumultus et clamor, quia videntes se ratione vincere non posse, verborum tumultum faciunt, ut sic saltem victores appareant. Alarum suarum, idest sententiarum quibus se pertinaciter extollunt. Alae enim sunt eorum sententiae quas ostentant esse magna ut alti videantur. Sicut vox curruum multorum equorum currentium in bello; quia haeretici sunt multi et eorum multitudo concorditer Ecclesiam impugnat. Et sicut diversi currus diversis equis et diversis viis ad idem bellum raptim currunt, sic isti, licet diversis haeresibus inter se divisi, unanimiter Ecclesiam impugnant docendo errores, disputando. Ad ejus enim impugnationem uniuntur. Job 41, dicitur de squamis, una alteri adhaerebit et tenentes se nequaquam separabuntur. Isidorus 1 Lib. de summo bono: sic invicem haeretici sese collidunt, ut contra Ecclesiam pari erroris spiritu decertent. Et nota quod cum vox ab ore animalis proferatur, dicit tamen, vox alarum, quia quantum ad mysterium, haec est vox haereticorum. Et habebant caudas similes scorpionum, idest habebunt faventes sibi principes, dure pungentes, vel afflictionibus, vel deceptoriis erroribus, quibus eos seducunt ad modum caudarum scorpionum, licet ipsi principes muneribus alliciant et promissionibus blandiantur, sicut scorpio. Principes autem dicuntur caudae, quia terrent minis et flagellis et blandiuntur donis et promissis, more canis, qui iratos cauda terret, laetus blanditur; et quia pungunt, peccare eos faciunt, quantum est de se: unde dicitur de Diabolo, Job 11, caudam suam stringit quasi cedrum. Et aculei, idest punctiones vel flagellorum, vel persuasionum mortiferarum, quibus student pugnare ad pervertendum et interficiendum spiritualiter veneno erroris, sicut aculeus caudae scorpionis venenum infert. In caudis earum, in principibus qui multipliciter fidelis volunt pervertere. Vel caudas similes habebunt scorpionum, idest dolosas sententias, quibus latenter laedent animas, licet in facie blandiantur: et in his caudis sunt aculei, idest punctio venenosa et mortifera nisi caveatur. Et potestas. Hic agitur de persequutionis mora. Et potestas. A Deo permissa. Earum. Idest locustarum, scilicet haereticorum est. Nocere hominibus mensibus quinque, idest toto tempore vitae hominis, in qua vivunt sub usu quinque sensuum; expone ut supra. Ultra vero hujus vitae tempus nocere non poterunt. Sed ad quid hic repetitur de mora temporis, cum supra eodem, de hoc dictum sit? Respondeo. Potest dici quod supra dicitur de cruciatu bonorum: unde ibi dicitur: sed ut cruciarent mensibus quinque: hic autem agitur de nocumento malorum, idest qui nocet malos, quia bonis non nocetur licet crucientur: malos autem vel per flagella, vel per blandimenta, vel per documenta trahent ad interitum animae, et sic nocebunt; et ideo praemuniuntur hic electi, ut sint fortes contra tentationes et persequutiones haereticorum, ne eis possint nocere quamdiu hic vivunt. Si tamen velimus intelligere etiam de nocumento bonis; possumus intelligere illud nocumentum corporale esse. Et non inconvenienter repetitur de mora temporis; quia per hoc est consolatio magna justis, quod non possunt etiam corporibus nocere, nisi quamdiu vivunt, in quinque sensibus corporis, et post mortalem hanc vitam praemium suscipient. Et habebant. Hic ostenditur potentia per quam possunt praemissa. Et habebant illae locustae praemissae regem, scilicet Diabolum, per quem possunt praedicta, quia ejus potestas naturalis magna est cum non prohibetur a Deo vel ejus Angelis. Job 41, non est potestas super terram et cetera. Nec potest tamen violentiam facere libero arbitrio, sicut dicit Damascenus. Ipse autem est rex malorum, et specialiter eorum de quibus hic agitur erit rex et dux. Job 41, ipse est rex super omnes filios superbiae. Angelum abyssi, idest Angelum de Inferno, scilicet ipsum Diabolum, quia ipse per majorem superbiam meruit majorem cruciatum infernalem quam alii. Dicitur autem Infernus abyssus, quia caret candore et omni gaudio, et quia caret fundamento, idest fine poenarum. Dicitur autem abyssus ab a quod est sine et basis quod est fundamentum. Item quia habet profunditatem. Ratione ergo tenebrositatis, ratione infinitatis, ratione profunditatis poenarum dicitur Infernus abyssus. Job 41, aestimabit abyssum quasi senescentem. Gregorius, abyssum senescere aestimat qui terminari in supplicii supernam animadversionem putat. Vel abyssus dicitur cor peccatoris, peccati caligine tenebrosum, cujus Angelus est Diabolus, quia Angelus annuntiat peccatori mala quae ei suadet, et dominatur ei. Job 28, abyssus dicit, non est in me. Cui nomen Hebraice, idest lingua Hebraeorum. Labadon, quod dicitur Graece, apollyon, et Latina lingua, exterminans, ut sequitur. Debet autem dici Labadon non Abadon, sicut dicit beatus Hieronymus in interpretationibus; sed vitio scriptorum est corruptum et subtractum l. Interpretatur autem exterminans, quia Diabolus exterminare nititur hominem a gratia in via et a gloria in patria, idest extra terminum ponere. Psal. exterminavit aper de sylva. Labadon autem Graecum est et interpretatur indicans. Unde per interpretationem quae sequitur patet quod non debet hic esse Abbadon. Tribus linguis solemnibus nominat Diabolum ut omnes excitet ad cavendum ejus astutias; sicut titulus domini scriptus fuit tribus linguis, ut signaretur illud Philipp. 2, et omnis lingua confiteatur et cetera. Joan. 19, et sicut Evangelium scriptum in triplici lingua. Scripsit enim Matthaeus Hebraice, Lucas et Joannes Graece, Marcus autem Latine, qui scripsit Romanis: quasi dicat: vos Hebraei Graeci et Latini cavete ab ejus seductione. In his autem linguis omnes aliae intelliguntur; quia enim hae tres sunt principaliores, ideo eas ponit. Vae unum. Hic ponitur conclusio praedictorum. Vae unum, idest damnatio praecursorum Antichristi. Abiit, quantum ad narrationem libri, idest jam determinata est, per hoc, scilicet, quod eorum nequitia propter quam damnandi sunt descripta est, ita videtur. Vel lege Glossam, superius in principio praemissae partis, ubi dicit quod ibi agitur de damnatione praeparantium viam Antichristo. Et ecce veniunt adhuc duo vae post haec: idest adhuc ostendetur duplex damnatio, scilicet Antichristi et suorum cum agetur de cantu sexti Angeli: etiam damnatio malorum in judicio, cum agetur de cantu septimi Angeli. Vel istud vae potest intelligi tribulatio hominum, quae fiet per praecursores Antichristi; non tantum corporalis, sed etiam spiritualis; quia multi per eos pervertentur. Vae unum abiit, idest completum est, scilicet tribulatio quae sub tuba quinti Angeli continetur. Completum est dico, quantum ad visionem et narrationem, et complebuntur in re tempore suo: quia per illa praemissa signantur illa quae erant ventura, et postquam complebitur illa tribulatio ante tempus Antichristi veniet alia sub tempore Antichristi, et iterum alia in fine mundi. Unde sequitur, et ecce veniunt adhuc duo vae post haec, idest duplex tribulatio. Una scilicet quam Antichristus et sui inferent hominibus, non solum corporaliter, sed etiam spiritualiter, quia multos pervertet. Alia est tribulatio damnationis quae erit in judicio. Haec duo vae dicit venire, quantum ad significationem, et quantum ad rem, quae significabuntur inferius per ea quae vidit in cantu sexti Angeli et septimi: et sic etiam accident in ultimis temporibus judicii, et jam narravit: vidit et narravit illa vae quae sequuntur infra, et corporaliter in re erit ordo ille. Vel posset secundum Glossam, quod dicitur. Post haec, referri ad sequentem litteram. Post haec et sextus et cetera. Et sextus Angelus. Hic agitur de tubicinio sexti Angeli, et ostenditur damnatio perversorum qui erunt tempore Antichristi, per hoc quod eorum nequitia describitur. Primo autem ponitur determinatio propositi principalis, scilicet de statu Ecclesiae sub tempore Antichristi. Secundo subjungitur conclusio hujus partis ante finem 11 capitis. Vae secundum. Circa primum notandum quod tunc erit persequutio, nec deerit omnino divina consolatio. Ideo primo ostenditur ipsa praedicatio. Secundo fidelium persequutio sub Antichristo. Et soluti sunt. Tertio tribulatorum fidelium consolatio, decimo capite, et vidi alium Angelum fortem. In prima parte primo ostenditur sanctorum praedicatio. Secundo materia praedicationis, et audivi vocem unam. Dicit igitur, et sextus quia ita cecinerant quinque, et post eos, et sextus Angelus, idest ordo sextus praedicatorum, idest in sexto statu praedicantium. Et dicitur sextus, et ordine narrationis et ordine temporis. Nota Glossam. Tuba cecinit, idest praedicabit: hoc erit tempore Antichristi. Sed quomodo hoc, cum non audeant tunc praedicare fideles? Dicitur enim supra 6, super illud, sicut saccus cilicinus et cetera. Lux in sacco posita, lucem praedicationis nunquam effundens. Respondeo. Potest dici, quod in principio cum natus erit Antichristus, antequam potestatem suam dilataverit, praedicatio fiet: sed post cum erit in magna sua dominatione, tunc praedicatio erit particularis non generalis ut modo, nec ita solemnis ut modo: et pro illo tempore, quando erit gravissima persecutio, loquitur illa Glossa. Et quod dicitur, numquam effundens, intelligitur de solemni et multum publica praedicatione, non sicut modo est, ut fiat vis in hoc vocabulo effundens. Erit enim tunc aliqua praedicatio, ut infra 11, habetur de Elia et Enoch. Et audivi. Hic ostenditur materia praedicationis, scilicet illud quod tunc praedicari debebit. Non omne tamen quod tunc praedicabitur, tangitur hic; sed quiddam, scilicet quod gravis tribulatio imminet: quia potestas Daemonum laxabitur; et ad hoc praedicandum, sancti praedicatores qui erunt circa illa tempora, et temporibus praeteritis praedicaverunt, excitabunt alios, qui erunt tempore Antichristi, ut fideles sint magis cauti: quod signatur per vocem dicentem Angelo etc. id est praedica solvendos. Primo ergo ostenditur ipse instruens. Secundo instructus dicentem sexto Angelo et cetera. Tertio de quo est instructio, scilicet de eo quod est praedicandum solve etc. dicit igitur, et audivi vocem unam, procedentem ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei. De quo altari habitum est supra 8, dicentem sexto Angelo qui habebat tubam: solve et cetera. Sic audiebat interno auditu in illa visione: per hoc signatur, sicut Glossa velle videtur, quod praedicatores, qui ante praeterito tempore praedicaverunt, alios praedicatores venientes qui tempore Antichristi erunt, excitant et instruunt ut fideles contra adversa sub Antichristo ventura praemuniant praedicando ea, et roborando corda fidelium contra ipsa. Unde Glossa: praecones praeteriti temporis praemonent illos, qui erunt tempore Antichristi, quid sint facturi. Dicit itaque: audivi vocem unam, idest doctrinam unam conformem consonam in veritate et in rectitudine et in fine: quia praedicatores unam doctrinam habent per conformitatem, licet diversis modis loquuntur. Omnes enim recti et boni praedicatores veritatem et doctrinam sacrae Scripturae docent, et eodem fine, scilicet ad honorem Dei et salutem hominum. Et illi praedicatores praeteriti temporis docebunt alios, sive excitabunt sub doctrinae evangelicae uniformitate, quae loquitur de adversitate, sub tempore Antichristi futura, ut sint paratiores et magis experti, excitant et instruunt alios. Ex quatuor cornibus altaris, supple procedentem. Hoc est de praedicatoribus Christi. Altare enim Christus est, quia in ipso per ipsum offerre debemus patri quicquid volumus esse acceptum: sive sacrificium orationis, sive alia bona. Hebr. ultimo, habemus altare de quo edere et cetera. Hoc altare est aureum, propter splendorem sapientiae. Coloss. 2, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Propter eminentiam caritatis intimae, qua scilicet nos dilexit. Aurum enim splendet et praeeminet aliis metallis: similiter sapientia fulget; et caritas non tantum fulget, sed etiam omni virtuti praeeminet. Ephes. 3, scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi. Quod est ante oculos Dei, idest quod est acceptabile patri. Per omnia tangit illud quod dicitur supra 8, super altare aureum quod est ante thronum Dei. Matth. 3, hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui. Hujus altaris cornua sunt praedicatores sancti, per quos debet Christus elevari et extolli, sicut per cornua. Exod. 30, facies altare ad adolendum thymiama de lignis sethim, cornua ex ipso procedant. Item quia debent esse pro Christo mori parati, et portare in memoria et affectu, et imitationis affectu effundere sanguinem, sicut in cornibus altaris in lege ponebatur sanguis. Levitici 4, pones de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram domino. Haec autem cornua dicuntur quatuor, propter quatuor quae debent praedicare de Christo. Duo sunt assumptae infirmitatis, scilicet nativitas et passio: duo sunt divinae potestatis, scilicet resurrectio et ascensio. Vel quatuor propter quatuor modos expositionis Scripturarum: scilicet modum historicum sive litteralem, et allegoricum, moralem et anagogicum. Vel altare est Ecclesia, super cujus unitate offerendum est Deo omne bonum. Aureum autem dicitur propter caelestem sapientiam et caritatem quae est in ea. Hujus altaris cornua sunt praedicatores; quia ipsam defendunt quasi ejus cornua: et dicuntur quatuor propter praedicta. Quod est etc. quia Ecclesia quantum ad justos acceptabilis est Deo. De quo autem sit instructio ostenditur cum sequitur, dicentem sexto Angelo qui habebat tubam, idest sexto ordini praedicatorum qui scilicet habebant officium praedicandi in sexto statu, scilicet tempore Antichristi. Solve, id praedica sive annuncia fidelibus, esse solvendos, idest laxandos quantum ad potestatem. Quatuor Angelos, idest universos Daemones, ut sibi fideles caveant ut sint constantes. Aliter posset haec vox intelligi, scilicet doctrina Evangeliorum; quae per hoc ipsum quod praedicit tribulationes futuras, sub tempore Antichristi, excitat praedicatores, qui erunt illo tempore ad praemuniendum fideles. Et audivi vocem unam, idest concordem doctrinam Evangelistarum, quia in nullo dissentiunt, licet non eisdem verbis loquantur, et de Antichristo concorditer docent, procedentem ex quatuor cornibus, idest a quatuor Evangelistis, vel ipsis Evangeliis; quia omnes Evangelistae loquuntur de Antichristo, et per hoc quasi invitant praedicatores illius temporis ad annunciandum fidelibus persecutiones Antichristi. Altaris aurei, idest Christi vel Ecclesiae, ut supra. Evangelistae autem sunt cornua altaris, quod est Christus vel Ecclesia, quia Christum elevaverunt sive extulerunt verbo, scripto, et vitae exemplo, et intincti fuerunt sanguine Christi. Item fuerunt Ecclesiae in defensionem. Quod est ante oculos Dei, ut prius expone, dicentem, per hoc quod de Antichristo loquitur. Nam hoc ipso debent praedicatores, qui tunc erunt, esse instructi ad praemuniendum fideles. Sexto Angelo, ut prius, solve, idest praedica solvendos. Quatuor Angelos, idest universos Daemones, ad persequendum homines corporaliter et spiritualiter; exigentibus meritis malorum, et propter purgationes electorum. Daemones autem dicuntur Angeli: sive ratione naturae nobilis, quia naturam habent angelicam; tum ratione missionis; quia mittuntur a principe imperante, et a Deo permittente; quod tamen non dicitur proprie mitti, sed large. Dicuntur autem quatuor, propter quatuor partes mundi, per quas nocent, vel quod quatuor de Christo praedicta impugnant: supra 7, vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulos terrae. Qui alligati sunt in flumine magno Euphrate, idest in cordibus divitum et principum mundanorum, in quibus latent et dominantur occulte, restricti tamen interim quantum ad alios ne saeviant sicut poterunt sub Antichristo saevire. Nota quod Euphrates est flumen Babylonis, circumiens Babylonem ut dicit Glossa, quod diviserunt Persi et Medi in multos rivos et sic ingressi sunt Babylonem. Est autem hoc flumen vorax et profundum ac magnum: et interpretatur Euphrates, pulverulentus vel humidus, vel crescens, vel fructifer: unde per Euphratem flumen magnum figurantur illi principes mundani, et quidam pravi divites, qui vivunt in pulvere elationis excaecantis, et in humo delitiarum carnis, quae humus est, et sunt in abundantia rerum et in ea crescunt, et in praemissis sunt profunde et immersi quasi vorati, et ex his fluunt in alia ad modum fluminis; quia proficiunt in pejus. Hoc flumen dicitur magnum propter magnitudinem et multitudinem scelerum. In his habitant Daemones, quia eis dominantur; sed in eis ligantur, quia ita in eis habitant quod nondum permittuntur aperte desaevire in bonos; sed tunc solventur, quia per ipsos principes et per alios perversos nocere permittentur hominibus, quando potestas Diaboli laxabitur. Ideo dicitur: qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. Unde dicit beatus Gregorius: hostis antiqui virtus nunc a bonorum cordibus religatur, et in reproborum mentibus reclusus premitur: tempore vero Antichristi de iniquorum cordibus non occulte saevientibus, eductus procedit, et tunc accepta potestate, contra Ecclesiam in vim apertae persequutionis erumpet. Haec Gregorius. Vel secundum Glossam: alligati, idest refrenati a nocumento hominum, ne scilicet tantum noceant quantum possent et vellent. In flumine magno Euphrate, idest in passione domini, qui habuit abundantiam et impetum magnum angustiae, ideo comparatur magno flumini. Psal. De torrente in via bibet. Item frugem salutis attulit mundo, scilicet reconciliationem et dona: ergo et praemia gloriae, quod signatur per Euphratem, quod interpretatur frugifer. Rom. 5, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus. Et sequitur: abundantiam gratiae et donationis et justitiae accipientes in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Vel solve, idest perversos, qui scilicet per flumen magnum Euphratem signantur, excommunica, et sic solventur. Et soluti sunt. Habito de praedicatione, quae fit per praedicatores, agitur hic de persequutione, quae fiet per Antichristum et suos complices: et describuntur sub similitudine belli, sive congressus equitum equis et armis pugnantium. Primo ergo ponitur descriptio equitum. Secundo descriptio eorum quae erunt eis in adjutorium, et ita vidi equos. Tertio congressus eorum, et de ore eorum. Quarto damnum ex congressu illatum, et ab his. Circa primum primo describuntur equites, scilicet Daemones, quantum ad laxatam potestatem. Secundo, quantum ad nocendi sive pugnandi aviditatem, qui parati sunt. Tertio quantum ad exercitus numerositatem, et numerus. Dicit igitur, et soluti sunt etc., idest solventur tempore statuto et praefinito a Deo, idest permittentur tribulare multum homines spiritualiter et etiam corporaliter, propter nocumentum spirituale, infra 20, solvetur Satanas de carcere suo. Qui parati. Hic notatur nocendi aviditas, quae maxima erit, quia omni hora nocere appetent. Unde dicit, qui parati erant, idest qui erunt prompti et avidi, scilicet ad nocendum, sicut post subditur, ut occiderent et cetera. Inter horam et diem, idest in omni parte horae et diei et mensis et anni sine interpolatione: quasi dicat: non est inter partes horae vel diei, vel mensis vel anni, aliquid temporis, in quo non sint parati ad nocendum hominibus. Unde Glossa, continue et diu. Augustinus 2 libro de civitate Dei: Daemones ad decipiendum vigilantissimi sunt. Vel per hoc potest tota duratio persequutionis intelligi. Durabit enim persequutio Antichristi tribus annis et dimidio: unde per horam intelligitur dimidius annus, per diem annus unus, per mensem alius tertius annus exprimitur. Item notatur etiam qualitas et processus persecutionis in praemisso tempore. Persequutio enim quae videbitur primo, non videbitur gravis, respectu ejus quae erit ultimo; ut quasi hora videatur unius diei: sequens vero erit gravis supra hanc, sicut dies excedit horam; subsequens autem erit gravior, sicut mensis major est quam dies: ultima vero gravissima, sicut annus superexcedit horam diem et mensem: unde illi tres anni et dimidius recte per haec quae gradum important, significantur. Item talibus minutiis signatur illud tempus, ut ostendatur illam persequutionem fore sine interpolatione. Infra 12, per tempus et tempora et dimidium temporis, idest tribus annis et dimidio. Daniel. 7, et tradentur in manu ejus usque ad tempus et tempora et dimidium temporis. Ad quid autem erant parati ostenditur, cum subditur, ut occiderent tertiam partem hominum, idest reprobos, qui non sunt activi, nec contemplativi, vel non sunt justi secundum statum perfectionis vel imperfectionis. Occiderent inquam, morte culpae in praesenti, et morte Gehennae in futuro. Supra 8. Et tertia pars terrae combusta est. Habacuc 1, semper interficere gentes non cessat. Et numerus. Hic agitur de numero equitum Diaboli: et ponitur iste numerus propter mysterium. Equites enim hujus exercitus sunt Daemones, equi horum equitum sunt pravi homines, princeps horum omnium est Diabolus qui dicitur Lucifer. Isti autem equites, scilicet Daemones, ponuntur sub tali numero propter numerum sacratum. Daemones enim faciunt haereticos quibus praesident, simulare se perfectos in observantia divinorum praeceptorum, cum tamen ipsi haeretici transgrediantur praecepta, et omittant ipsam perfectionem de qua gloriantur, cum fidem non habeant, sine qua praecepta servare non possunt. Per hoc ergo quod dicuntur dena millia, ostenditur simulatio perfectionis in observantia Decalogi, quae simulatio est in haereticis, procurantibus ipsis Daemonibus, qui insident eis. Per millenarium enim perfectio. Per decem vero Decalogus praeceptorum. Et dicuntur dena millia, non propter perfectionem observantiae Decalogi quae sit in haereticis, sed quam simulant secundum doctrinam Daemonum, sicut supra 6, dicitur: ecce equus niger, et qui sedebat super eum habebat stateram in manu sua. Ubi attribuitur Diabolo, quod per ejus suggestionem faciunt haeretici, qui dicunt se habere rectum Scripturae intellectum, cum non habeant. Per numerum vero additum, scilicet vicies millies, ostenditur defectus perfectionis praedictae: quia vicenarius numerus eo quod recedit a denario, sicut binarius ab unitate; signat transgressionem Decalogi, et omissionem perfectionis significatae per millies. Isidorus 1 libro de summo bono: haeretici quamvis legem et prophetas operae implere contendant, a vultu Dei projiciuntur, et a justorum coetibus separantur. Et audivi. Quia dixerat numerum exercitus equestris, idest exercitus equitum esse tantum: nunc ut quod dixit certius sit dicit se haec audisse. Saepe enim dicit se vidisse vel audisse, ad certitudinem testimonii, et audivi, in visione, auditu interno, numerum eorum, scilicet equitum, supple: esse illum qui dictus est. Ponitur autem numerus ille, propter significationem, ut dictum est. Vel aliter, secundum quod Glossa innuere videtur, ut hic numerus equitum Diaboli et equitum Dei intelligatur; et equites Diaboli intelligantur haeretici, qui equitant contra fideles: equites Dei viri justi. Per dena millia signantur boni, qui vere habent perfectionem observantiae decem praeceptorum, ad minus perfectionem sufficientiae. Per vicies millies, mali: quia plures sunt mali quam boni. Item quia vicenarius numerus sic se habet ad denarium sicut binarius ad unitatem: unde sicut binarius ab unitate recedens signat transgressionem, sic ille numerus a denario recedens signat transgressores Decalogi, et omissores perfectionis, quae signatur per mille. Dicit igitur secundum hunc modum, et numerus exercitus equestris, idest equitum scilicet Dei et Diaboli, qui invicem pugnant, est vel erat, vicies millies dena millia; ita quod vicies millies referatur ad equites Diaboli, dena millia ad equites Dei, ut dictum est. De hoc duplici exercitu, 1 Machab. 6: ubi dicitur, quod exercitus Antiochi et Judae comparaverunt se in praelium. Et audivi numerum eorum, idest intellexi quid per eorum numerum signaretur: vel intellexi complures esse malos quam bonos, secundum Glossam, quia numerus malorum ponitur major, licet uterque ponatur ratione mysterii. Sed tunc quaeritur quare mali signantur per adverbia, boni vero per nomina? Item quare duplicatur numerus malorum quantum ad modum dicendi, supra numerum bonorum? Item quare sub tanta obscuritate dicitur quod manifeste dici potuit? Respondeo. Ad primum dici potest, quod malum per se non stat, sed coalescit in bono naturae rationalis. Item adverbium est pars non principalis, nomen autem est pars principalis; similiter mali quiddam vile sunt, boni autem aliquid magnum. Ad aliud potest dici quod haec est ratio, quia malum est multifarium et accidit superfluitate et diminutione: bonum autem est indivisibile, et virtus in medietate consistit. Ad aliud dicendum, quod cum ille sit liber revelationum, voluit divina sapientia, quae omnia decenter ordinat, haec obscure tradere, propter perversos, scilicet haereticos, ne haec perverterent si essent aperta. Item propter fastidiosos, ut scilicet reverentius et gratantius accipiantur. Item per talem modum magis manifestatur divina sapientia quae sic convenienter sua mysteria celat. De his magis dictum est supra 7, et ita vidi. Hic agitur de eis quae erunt Daemonibus in adjutorium nocendi. Haec autem sunt equi, scilicet pravi homines; et arma, scilicet sententiae erroris. Primo autem agitur de equis equitum. Secundo de armis eorum, et qui sedebant. Tertio de dispositione equorum, et capita. Dicit igitur, et ita vidi, quia sic vidi equites sub illo numero: et ita sicut videram equites sub numero illo, vidi equos in visione: quasi dicat: secundum numerum equitum vidi numerum equorum; et intelligatur de numero signante, non de numero numerante. Si aliquis quaereret quare potius agitur de numero signante, quam de numero numerante? Et dicendum quod cum liber iste sit de revelationibus factis ad aedificationem Ecclesiae, et numerus numerans non sit ad aedificationem, sed numerus signans, ideo etc., et qui sedebant. Hic agitur de armis equitum: vidit enim eos loricatos loricis igneis, hyacinthinis et sulphureis; per quod signantur mentes perversae et obstinatae, quibus Daemones roborant haereticos contra fideles. Unde primo ostenditur, quomodo eos possident per dominationem. Secundo quomodo eis utuntur ad aliorum deceptionem, habebant loricas. Ubi primo tangitur obstinata perversitas. Secundo accumulata iniquitas, igneas, quae triplex ostenditur. Prima est fervor irae, quia ira et malitia ardent haeretici contra fideles; unde dicitur igneas. Secunda simulatio vitae hyacinthinas. Tertia foetor doctrinae, et sulphureas. Haec enim tria sunt annexa obstinatae perversitati haereticorum, et per hoc Daemones praeparant eos ad decipiendum fideles. Dicit igitur, et qui sedebant super eos, scilicet Daemones, qui dominabuntur haereticis et pravis hominibus, tempore Antichristi; et per quos sicut per equos eis subjectos, portabuntur ad alios expugnandos, habebant loricas, idest habebunt obstinatam perversitatem, sive mentes induratas, non tantum in se, sed in haereticis: quia procurabunt quod haeretici sint obstinati, ita quod se vinci a Catholicis non permittant, ut perversitas obstinata, sit eis quasi lorica fortis. 1 Reg. 17, dicitur de Golia, quod lorica squamata induebatur. Igneas, idest igne irae sive malitiae; quia sicut ipsi Daemones sunt igne irae accensi contra justos, ita accendent magis ac magis haereticos contra ipsos. Hyacinthinas, idest coloratas simulatione vitae. Hyacinthus enim est lapis pretiosus habens colorem caeli, per quem signatur similitudo vitae sanctae sive caelestis. Et sulphureas, foetore doctrinae, quia doctrina a mentibus haereticorum, procurantibus Daemonibus procedens foetida est in conspectu Dei et hominum fidelium. Foetida autem est ratione erroris. Sulphur enim foetet. Haec tria sunt annexa mentibus eorum induratis. Vel loricae possunt intelligi sententiae quibus Daemones muniunt haereticos. Quae sententiae describuntur multipliciter; quia Daemones per hujus sententias erroris reddunt haereticos munitos ad sui defensionem: unde dicit: habebant loricas, idest sententias fortes secundum apparentiam, quibus haereticos munient sub quibusdam rationibus. Item acutas, ad aliorum deceptionem. Igneas, quia accendent haereticos ad imbuendum alios, et etiam multos Catholicos inflammabunt ad consensum erroris. Supra 8, cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula. Item coecas apud se: hyacinthinas, idest excoecantes eos et fumosos reddentes. Hyacinthus enim est lapis fumidi coloris. Alia litera habet fumidas. Job 40, de naribus ejus procedit fumus. Item foetidas apud Deum et etiam apud fideles per ipsam perfidiam, per blasphemiam, per infamiam. Et sulphureas; et ideo dicitur infra 21, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure. Vel expone de poena aeterna secundum Glossam. Et capita. Hic agitur de dispositione equorum qui habebunt capita ad modum leonum: unde dicit: et capita equorum, idest majores super haereticos, ut sunt haeresiarchae et principes. Erant tamquam capita leonum, idest erunt crudeles in actu persequendi et superbi et vitiis foetidi. Leo enim est animal crudele et rugiens et foetorem habet in hiatu oris in capite. Habacuc 2, suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis. Multum enim repraesentabunt crudelitatem Diaboli regis sui. De quo Jerem. 6, crudelis est et non miserebitur. Et de ore. Hic agitur de congressu, secundum quod fit per doctrinam erroris. Pugnabunt autem tam majores quam minores aliis modis: scilicet blandiendo, comminando corporaliter, et temporaliter persequendo: quod habetur per illud quod praemissum est de capitibus leonum. Et de ore eorum, idest de eorum praedicatione, scilicet equorum, scilicet haereticorum qui portant Daemones ad homines decipiendos: ut patet infra eodem, potestas equorum in ore eorum. Procedit ignis. Doctrina eorum ostenditur esse inflammativa: unde dicitur: ignis, idest doctrina alios accendens, quia nova placebunt hominibus, unde accendentur corda hominum. Item comburentur igne devorante per errorem. Item excoecativa, et fumus, idest doctrina fumosa excoecans. Item infectiva, et sulphureas, idest doctrina foetens, et per hoc inficiens multos. Vel per hoc potest intelligi doctrina quae est eis et aliis causa poenae aeternae, ubi sunt haec tria, secundum Glossam: scilicet ignis excrucians. Isa. ult. ignis eorum non extinguetur. Item caligo obtenebrans: unde dicitur: et fumus. Isa. 34, ascendet fumus ejus in generatione et generationem. Item foetor penetrans, et sulphur. Psalm. ignis sulphur et spiritus procellarum. Et ab his. Hic ostenditur damnum ex congressu illatum: et quia hoc damnum est de damnatione hominum, et multi alii damnabuntur, praeter eos qui per Antichristum seducentur; ideo incidenter agit de praedicatione aliorum. Primo ergo agit de perditis hac persecutione. Secundo de perditis alia ratione, et ceteri homines. Circa primum primo ostendit malorum perditionem. Secundo replicat perditionis originem, et de igne. Tertio subdit ampliorem originis descriptionem, potestas enim equorum. Dicit igitur: et ab his tribus plagis, scilicet ab igne, fumo, sulphure, idest ab inflammatione, excoecatione et foetore doctrinae haereticorum per quae inferentur plagae animabus. Vel per ignem potest intelligi suggestio haereticorum, ad avaritiam vel cupiditatem quae est ignis accendens. Per fumum suggestio ad superbiam quae elevatur in altum et excoecat et evanescit ut fumus. Per sulphur suggestio ad actionem pravam quae habet foetorem in conspectu Dei, quia pravi homines in illo suggerent facere multa mala occisa est, idest occidetur morte culpae, et tamdem morte Gehennae. Supra 8, multi homines mortui sunt de aquis et cetera. Tertia pars hominum, idest multitudo reproborum, quia boni non illo modo occidentur, quia in adversis merebuntur. Rom. 8, omnia cooperantur in bonum et cetera. Reprobi dicuntur tertia pars, quia nec sunt in activa nec contemplativa: vel quia non sunt in statu justorum perfectorum vel imperfectorum. Vel una pars est quae incoepit poenitentiam et complevit, huic statim reddetur Paradisus. Alia quae incoepit sed non complevit, huic debetur Purgatorius. Alia quae nec incoepit finaliter nec complevit, cui debetur Infernus. Et de igne. Hic replicat hujus perditionis originem sive causam ad expressionem malitiae eorum et ad indicium rectitudinis, et ut magis caveatur. Et ponitur et, pro idest de igne etc. et expone modo praemisso. Ex ore, idest suggestione ipsorum dum praedicant, vel suggerunt errorem, vel aliud peccatum. Genes. 41, quod autem vidisti secundo, ad eamdem rem pertinens somnium, firmitatis judicium est. Potestas enim. Hic describit plenius originem sive causam perditionis praedictorum: hanc autem ostendit duplicem: scilicet per doctrinam et astutiam: quia cum non poterunt primo per doctrinam pervertere, per astutiam machinabuntur tandem decipere. Primo ergo ostenditur perniciosa doctrina. Secundo machinationis astutia, et in caudis. Tertio astutiae nequitia, nam caudae. Quarto nequitiae efficacia, et in his nocent. Dicit igitur: potestas enim: quasi dicat: vere ex ore eorum procedet malum unde alii damnentur. Nam potestas equorum, idest haereticorum super quos sedent et dominantur Daemones, et per quos alios impugnant, est, idest erit: sed loquitur ac si jam esset, quia certum est esse futurum: vel quia jam de praesenti in parte hoc impletur in quibusdam haereticis. In ore, idest in praedicatione seu suggestione eorum, quia dolose et blandis verbis et allectivis rationibus suggerent errores hominibus. Antichristus enim mittet suos praedicatores ad decipiendum homines. Prov. 5, favus distillans labia meretricis etc., et haec meretrix est haeresis. Gregorius super hunc locum: nequissimi praedicatores, perversa suadendo praedicabunt. Et in caudis eorum, idest in occultis deceptionibus qui astute machinabunt decipere, vel promissis, vel astutis minis, vel aliter. Erunt enim quidam, sive praedicatores Antichristi, sive alii, qui videntes se non posse aperte quosdam fideles seducere, astute per aliam viam procedent, sicut vult Glossa: et tales comparantur caudis, quia cauda non sic apparet ut facies, et iterum cooperit corporis turpitudinem; sic tales astutiam suam abscondunt et turpitudinem erroris sui cooperiunt. Eccles. 11, attende tibi a pestifero, fabricat enim mala. Nam caudae. Hic ostenditur astutiae nequitia. Primo quia machinabuntur contra fideles per se decipiendo. Secundo quia per potentiores affligendo, habentes capita. Dicit igitur: nam, vere in caudis est eorum potestas. Nam caudae eorum, idest illi qui inter eos sunt astuti deceptibiles aliorum. Et bene dicuntur caudae eorum, quia omnes mali sunt quasi unum corpus: sed secundum diversos actus comparantur diversis partibus corporis. Sunt vel erunt similes serpentibus, quia scilicet venenum erroris latet in eis et astute student ad immittendum. Et in sententiis varii sunt, quia multiplices sententias habent perfidiae, sicut serpens varium colorem. Item quia terrenis delectantur sicut serpens terram comedit. Isa. 65, serpenti pulvis panis ejus. Alia litera habet, draconibus, qui scilicet occulte insidiantur. Isa. 55, absorbuit me quasi draco. Habentes capita, scilicet ad modum serpentum, idest principes et divites qui sunt aliis priores et altiores per potentiam et mordentes fideles per saevitiam, quia haeretici, cum non poterunt per se decipere fideles, facient eos per alios majores affligi, sicut insinuat Glossa. Unde Gregorius, multi potentum studebunt fideles saeviendo et affligendo terrere. Et in his, scilicet capitibus, nocent, idest nocebunt caudae cum non poterunt per se nocere, quia multi per saevitiam principum seducentur. Gregorius, quicquid tunc Antichristus callide machinabitur etiam cum virtute saecularis potentiae exequetur. Vel aliter, ut per os equorum, idest haereticorum, designetur praedicatio praedicatorum. Unde sensus est, secundum beatum Gregorium, potestas equorum, idest haereticorum, ut supra, est, idest erit in ore eorum, idest in suggestione doctorum, et in caudis eorum, idest in potentibus, ut erunt principes: qui erunt caudae eorum quia juvabunt eos ad seducendum homines. Unde Gregorius super hunc locum: in ore doctorum scientia; in cauda vero saecularium potestas signatur. Potentes autem per caudam signantur, quia potestas saecularis retro est sicut cauda, idest inter vilia et contemnenda computanda est. Unde beatus Gregorius super hunc locum: retro est omne quod transit, ante vero omne quod veniens permanet. Nam caudae eorum, idest principes haereticos juvantes per potentiam contemnendam et vanam. Similes serpentibus, quantum ad venenum perfidiae in deceptione animarum, quia intoxicati erunt haeresibus principes multi. Obedient Antichristo et alios errore venenabuntur quantum ad animas habentes capita per crudelitatem malitiae in afflictione corporum. Dicit igitur: habentes capita, idest multiplices ac crudeles malitias, per quas mordebunt et affligent corpora fidelium. Notandum igitur quod, sicut dicit beatus Gregorius, Antichristus dupliciter studebit fideles pervertere: scilicet per doctrinam suorum praedicatorum et per potentiam principum. Unde dicit beatus Gregorius super verba praemissa: duplici calliditate contra fideles agetur: quia quod eis ab aliis verbis blandientibus dicetur, hoc ab aliis gladiis ferientibus imperabitur. Sed quare Diabolus temporibus ultimis magis saeviet per se et per suos ministros, quam nunc, cum semper crudelissimae malitiae sit? Respondeo. Dicendum, quod erit duplici ratione: scilicet propter laxationem potestatis, quia tunc permittetur a Deo uti sua potestate, cum nunc non permittatur: quae permissio fiet exigentibus meritis impiorum et ad probationem electorum. Infra 20, post haec oportet illum solvi modico tempore. Item propter brevitatem temporis, quia cognoscet in ultimis temporibus quod breve tempus ei restat, ad nocendum saluti hominum; et ideo tunc faciet quicquid poterit mali. Infra 12, vae terrae et mari quia descendit ad vos Diabolus habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. Gregorius, antiquus hostis atrocius extrema mundi tentaturus aggreditur, quia considerat quod juxta sit ut licentiam amittat nequissimae libertatis. Et ceteri. Hic agitur de eis qui damnabuntur sine persecutione Antichristi, quae damnatio erit propter peccata, de quibus non poenituerunt finaliter. Unde hic multiplex peccatum ostenditur; quia omne peccatum vel contra fidem vel contra mores. Peccatum autem contra fidem, tangitur duplex: scilicet adoratio Daemoniorum in seipsis, vel in corporibus assumptis, procurant enim se adorari. Item adoratio simulacrorum, et simulacra. Peccatum vero contra mores ostendit multiplex: tangit autem specialiter peccata actus exterioris; et per hoc magis ostendit eos inexcusabiles, quia etiam actu ipso peccaverunt, nec tamen de actu poenituerunt. Ponit autem expresse peccata quibus peccatur in proximum, sicut per infidelitatem, de qua primo loquitur, peccant in Deum: et in his intelligitur peccatum in seipsum. Item fornicatio de qua sequitur, non tantum est in proximum, sed in semetipsum. Peccatum autem quo peccatur in proximum, aut nocet proximo quantum ad personam, aut quantum ad rem. Si quantum ad personam, aut quantum ad esse naturae, aut quantum ad esse moris. Si quantum ad esse naturae, sic est occisio, quae fit dupliciter: aut aperte, et sic vocatur hic homicidium; aut occulte, et sic fit quandoque per veneficium. Si quantum ad esse moris, sic est fornicatio, per quam destruitur esse moris, non tantum in se, sed etiam in alio. Si quantum ad rem personae, sic est furtum. Dicit igitur: et ceteri: quasi dicat: ita multi peribunt decepti per Antichristum et suos. Et, similiter ceteri, homines, supple secundum Glossam, peribunt. Qui non sunt occisi in his plagis, contra quos scilicet non fuit conatus Diaboli in persecutione Antichristi, ut qui erunt ei subditi per infidelitatem vel aliud peccatum: quos quia de jure quieto possidebit, non persequetur. Vel qui erunt vel fuerunt ante tempus Antichristi, neque poenitentiam egerunt. De operibus manuum suarum, scilicet de malis actibus. Haec est causa quare peribunt, scilicet peccata cum impoenitentia, Luc. 13, si poenitentiam non habueritis, omnes similiter peribitis. Ostendit autem quae sunt illa mala opera, subdens. Ut non adorarent Daemonia, quia non egerunt poenitentiam ut non adorarent Daemonia, scilicet deinceps; quia si poenitentia salubris abjicitur, deinceps actum malum. Et adoratio Daemoniorum vocatur opus manuum tum propter annexum, quia manibus colunt Daemonia idolatrae sacrificando eis et supplicando et aliis modis. Tum quia ita damnatur homo, per talem adorationem, sicut per aliud grave opus manibus commissum, Deuteronom. 22, immolaverunt et non Deo. Daemones enim multum volunt et procurant adorari ab hominibus. Matth. 4, haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Et ut non adorarent simulacra, idest idola a simulando, quia non est in eis veritas divinitatis, sed simulatio est prorsus. Aurea et argentea etc. tangit multiplicem materiam de qua fiunt idola: et hoc facit ad irrisionem, quia de diversa materia corporea faciunt sibi deos ut volunt, scilicet de auro vel argento, vel aere, vel lapide, vel ligno. Psalm. simulacra gentium argentum et aurum. Quae neque videre. Removet ab idolis triplicem actum quem non videntur posse habere propter organa corporea quae habere adhuc videntur, scilicet visum, auditum et gressum. Tactum autem et odoratum et gustum non exprimit, quia in exclusione praecedentium intelliguntur excludi. Item in expressione materiae idolorum excluduntur omnes actus sensuum: sed tamen quidam actus exprimuntur qui sunt magis nobiles et evidentes in re sensibili. Psal. oculos habent et non videbunt. Dupliciter ergo tangitur peccatum idolatriae, quia Diabolus multos gentiles decepit. Sap. 13, infelices sunt et inter mortuos spes illorum et cetera. Dicit ergo corporeitatem simulacrorum ex parte materiae; et ideo non possunt esse dii, quia Deus est nobilis et invisibilis naturae. Item vanitatem sive inefficaciam ex parte formae, quia in forma sua videntur habere virtutem ad quosdam actus et non habent. Et non egerunt poenitentiam ab homicidiis, quod peccatum est grave. Exod. 20, non occides. Neque a veneficiis suis, scilicet per quae quandoque procuratur occulte mors alterius, ut dando venenum, vel alio modo. Est enim veneficium species maleficii, infra ultimo: foris canes et venefici. Neque a fornicatione sua. Ecce quod fornicatio peccatum mortale est. Hebr. ult. fornicatores et adulteros judicabit Deus. Neque a furtis suis, idest a se factis quae sunt contra legem Dei. Exod. 20 cap., ubi scriptum est: non furtum facies. Sed dubitatur de hoc quod dicitur: neque poenitentiam egerunt ut non adorarent Daemonia: quia velle videtur quod ad poenitentiam sufficiat actum malum relinquere, cum tamen oporteat se per actum poenitentiae punire. Unde Augustinus, poenitentia est quaedam dolentis vindicta, puniens in se quod dolet commisisse. Item de hoc quod dicitur: ut non adorarent Daemonia: et quaeritur, unde est quod Daemones volunt et procurant adorari, cum sciant hoc soli Deo deberi, et inde sibi poenam augeri? Item cum adulterium et incestus et hujusmodi sint graviora quam fornicatio, quaeritur quare non loquatur de illis? Respondeo, ad primum, quod non vult dicere, quod sufficiat ad poenitentiam dimittere pravum actum, cum oporteat se pro peccatis punire, ut dicit Augustinus. Et Joel. 2, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et cetera. Sed per hoc ostendit quod ad veram poenitentiam et salubrem, necesse est actum pravum dimittere, aliter enim non esset salubris. Unde Gregorius, poenitere est acta peccata deflere et flenda non committere. Unde patet quod etsi aliquis bene peccata sua defleat, non tamen vere poenitet, nisi ipsum actum malum relinquat. Unde Isidorus: irrisor est et non poenitens, qui adhuc agit quod poenitet. Multi lacrymas indesinenter fundunt et peccare non desinunt. Ad aliud dicendum, quod illud est propter superbiam et propter malitiam: propter superbiam volunt tamquam dii honorari. Psalm. superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. Item Augustinus in 10 Lib. de civitate Dei: qui divinitatem sibi arrogant spiritus, non cujuslibet corporis fumo, sed supplicantis animo delectantur. Propter malitiam vero procurant homines per hujusmodi grave peccatum damnari et sibi in Inferno sociari. Unde Augustinus, 2 Lib. de civitate Dei: intelliguntur Daemones, sicut nobis notum est in literis sacris, negotium suum agere ut pro diis habeantur et colantur: ut hi qui exhibent unam pessimam causam cum eis habeant in judicio Dei. Ad objecta dicendum, quod per superbiam usurpat, quod scit soli Deo convenire: per malitiam vero dejicit hominem, licet sciat, inde poenam sibi accrescere. Unde super illud Job 41, qui factus est ut nullum timeret, dicit beatus Gregorius: nec Deum timet, neque hoc quod passus est metuit. Ad ultimum dicendum, quod ideo de illis gravioribus non loquitur, quia breviter sub nomine fornicationis, illa majora includit: unde nomine fornicationis, intelligitur et simplex fornicatio soluti cum soluta et adulterium et alia majora. Unde notandum quod est duplex fornicatio, scilicet spiritualis, et haec est in omni mortali, cum scilicet anima recedit a suo sponso. Psalm. perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Item corporalis: et haec aliquando dicitur communiter, scilicet pro actu illicito carnali. 1 Corinth. 6: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Similiter haec aliquando accipitur spiritualiter, scilicet pro illicito actu cum soluta.








Subpages (1): Chapter 10
Comments