Home‎ > ‎Revelation‎ > ‎St. Thomas Aquinas on Revelation- Latin‎ > ‎Introduction‎ > ‎Chapter 1‎ > ‎Chapter 2‎ > ‎Chapter 3‎ > ‎Chapter 4‎ > ‎Chapter 5‎ > ‎Chapter 6‎ > ‎

Chapter 7

> ‎Chapter 8‎ > ‎Chapter 9‎ > ‎Chapter 10‎ > ‎Chapter 11‎ > ‎Chapter 12‎ > ‎Chapter 13‎ > ‎Chapter 14‎ > ‎Chapter 15‎ > ‎Chapter 16‎ > ‎Chapter 17‎ > ‎Chapter 18‎ > ‎Chapter 19‎ > ‎Chapter 20‎ > ‎Chapter 21‎ > ‎Chapter 22‎ >


Post haec vidi et cetera. Hic tangitur immutatio mediorum, scilicet ventorum in aere; et sub illa figura, ostenditur persequutio in subtractione boni, scilicet praedicationis. Tria autem hic tanguntur. Primo ostenditur in generali Daemonum aviditas ad nocendum. Secundo in speciali praedicationis impedimentum, tenentes. Tertio malitia impedientium, ne flarent. Dicit igitur, post haec, scilicet post praemissa, vidi quatuor Angelos. Daemones dicuntur Angeli, quantum ad naturae dignitatem; quia creatura nobilis naturae conditi sunt; ut si perstitissent, essent nuncii Dei, ad implendam voluntatem divinam. Hi sunt de quibus dicitur Job 4, et in Angelis suis reperit pravitatem. Item possunt dici Angeli, quia missi. Tum a Deo ad probationem bonorum, Job 2, item ad deceptionem malorum. 3 Reg. 22, egredere et fac ita. Tum a Diabolo principe ad subversionem cunctorum. Dicuntur autem quatuor universi Daemones, propter quatuor partes mundi in quibus nocent. Vel secundum Haymonem, quia praesunt quatuor regnis principalioribus, scilicet Assyriorum, Medorum, Macedonum, Romanorum. Haec sunt principalia regna de quibus habetur Daniel. 7, ubi loquitur de quatuor bestiis. Stantes, scilicet insistentiam et studium et aviditatem nocendi, super quatuor angulos terrae, idest super quatuor partes terrae, scilicet partem Orientalem, Occidentalem, Australem, et aquilonarem, etiam usque ad angulos, idest remotissimas partes terrae, quia in omnibus partibus nocere student. Job 1, circuivi terram et perambulavi eam. Sed quid est quod dicit Glossa; quia Diabolus mittitur ad deceptionem malorum? Quia si sic: ergo Diabolus habet a Deo potestatem malefaciendi. Item secundum hoc deceptio est a Deo. Respondeo. Dicitur mitti a Deo; quia permittitur decipere quosdam, non quia a Deo recipiat ad hoc auctoritatem: unde non propter hoc sequitur, quod illa deceptio sit a Deo. Item est deceptio actio, et hoc ex parte Diaboli peccatum est, et ideo a Deo non est; quia non fit Deo auctoritatem dante, sed permittente. Est etiam deceptio passio in decepto; et quia justa est, ideo inquantum est poena, a Deo est. Tenentes, idest recipientes et impedientes, quatuor ventos, idest universos praedicatores; qui dicuntur venti, quia ventus nubes excitat; et sic terram rigat, rigatam facit fructificare: et faciem terrae fructificantis hilarem reddit: sic praedicator corda pravorum resolvit in lacrymas: et sic animae fructificant, et gaudium internum recipiunt. Item flando idest praedicando desiccant terram cordis humani, ad humiditatem peccati. Item ventus concutit homines et arbores et hujusmodi: sic praedicator animas ad timorem concutit, dum ostendit poenam Gehennae et multiplex damnum culpae: tamen, sicut ventus quandoque mitigatur, sic praedicator quandoque debet condescendere et allicere ad spem et amorem. Dicuntur autem quatuor propter partes quatuor, quas debent illustrare doctrinis et exemplis. Vel propter quatuor Evangelia, de quibus sumi debet materia praedicationis: vel propter quatuor virtutes cardinales, ut sint quasi lapides quadrati in fundamento templi. 3 Reg. 5, Ezechiel. 37, a quatuor ventis veni spiritus et cetera. Ne flarent, quia flatus, idest praedicatio praedicatorum desiccaret humorem vitiorum, et concuteret corda hominum, sicut flatus desiccat terram et concutit arbores et ipsa corda hominum. Super terram, idest homines amantes ea quae sunt terrae; et ita efficiuntur terra per vilitatem. Augustinus, talis est quisque, qualis sua dilectio; si terram diligis, terra eris. Item Augustinus in libro de actu Christiano: dictum est Diabolo, terram manducabis: datus est ergo in cibum Diabolo peccator; non sumus terra, si nolumus manducari a serpente. Neque super mare, idest super peccatores diversis vitiis fluctuantes. Vel per terram avari qui terram diligunt. Augustinus 2 liber de sermone domini in monte: animus terrenorum cupiditate sordescit. Per mare vero voluptuosi, ratione spumositatis et foetoris. Propter primum dicitur Judae unico: fluctus feri maris, spumantes suas confusiones. Propter secundum punita est voluptas, poena ignis sulphuris. Genes. 19, item per mare, superbi, ratione timoris et fervoris; tument enim per elongationem. Augustinus in libro de servanda virginitate. Non aliter invenitur requies animae, nisi in quieto tumore digesto. Fervent per variam cognitionem et affectionem, et locutionem. Isaiae 57, impii quasi mare fervens et cetera. Boni vero signantur per arborem: unde dicit, neque in ullam arborem, idest neque in aliquam paratam ad fructificandum, vel quae excedat terrenitatem. Omnes enim vult damnificare Diabolus, et praedicationem impedire pro viribus. 1 Thess. 2, voluimus venire ad vos, sed impedivit nos Satanas, et vidi alterum. Ostensa tribulatione Ecclesiae, hic ostenditur consolatio quae est ex cohibitione potestatis Daemonis. Item ex numerositate salvandorum. Item ex dignitate meritorum. Rursus ex magnitudine praemiorum. Unde haec pars habet quatuor. In prima ostenditur consolatio ex cohibitione adversariorum. In secunda ex numerositate salvandorum. Ad totam enim ac talem societatem, non est pigritandum ascendere, etiam si adversa occurrant. Post haec vidi turbam. In tertia ex dignitate meritorum, ibi: stantes ante thronum. Quarta, ex magnitudine praemiorum, et respondit unus. Circa primum primo describitur persona refrenantis. Secundo ostenditur imperium quo refrenantur, et clamavit. Tertio ostenditur qui sunt qui refrenantur, quia Daemones malitiosi, quatuor Angelis. Quarto ad quid refrenantur, dicens: nolite. Persona autem refrenans describitur primo quantum ad mysterium humile reparationis cum signo per Angelum. Secundo quantum ad profectum nostrae promotionis, ascendentem. Tertio, quantum ad donum spiritualis consignationis. Habentem. Dicit igitur. Et vidi. Sicut videram Daemones volentes hominibus nocere, et vidi alterum Angelum, a quo compescerentur: per quem signatur Christus, qui dicitur Angelus, propter reparationis mysterium; quia scilicet missus est ad humanam reparationem, per virtutem eruditionis; per exemplum conversationis, per sustinentiam passionis. Dicitur ergo Angelus inquantum homo; dicitur inquam Angelus non natura sed officio. Isaiae 9, secundum Septuaginta et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus. Et bene dicitur alterum; quia sicut sunt prompti ad nocendum: sic iste ad adjuvandum et protegendum, sicut infra sequitur, ascendentem, in suis per effectum, hoc est promoventem suos, ab ortu solis, idest a tempore resurrectionis, quando quasi sol novus ortus est mundo, per ipsius Christi glorificationem: ex tunc autem fides coepit multiplicari, quia discipulos in fide instruxit, donis ditavit, per mundum misit, et per eos fidem in hominibus multiplicavit. Vel, ab ortu solis, idest a nativitate sui ipsius, qui est sol justitiae, illuminans omnes qui illuminari quaerunt. Malach. ultimo: orietur vobis sol justitiae. Ascendentem, idest proficientem sapientia et aetate, Luc. 2. Sed quomodo hoc dico, cum ab ipso instanti incarnationis habuerit plenitudinem sapientiae? Ut dicit Bernardus. Item Lucae 2, confortabatur plenus sapientia? Respondeo. Profectus sapientiae non intelligitur in Christo quantum ad sapientiae augmentationem, sed quantum ad manifestationem, quae paulatim fiebat secundum quod aetate crescebat, sicut exponit Damascenus et Anselmus. Alia litera est, descendentem, quia ipse secundum quod homo descendit a se Deo qui est ortus solis, idest patris, quia ab eo natus secundum divinitatem. Ipse enim inquantum Deus plasmavit carnem quam assumpsit, non virtus naturae. Sed contra. Aut est descensus secundum divinitatem, aut secundum humanitatem: si primo modo, contra. Quia ille descensus est per creationem secundum Glossam, hoc est per plasmationem. Divinitatis autem non est creari sed creare. Si secundo modo; aut ergo secundum locum aut secundum peccati casum. Si secundum locum, ergo caro illa est allata de caelo, quod est haereticum. Si secundum peccati lapsum; contra. Augustinus, 10 Lib. super Genesim: nec caro sua erat caro peccati. Respondeo: descensus iste fuit secundum humanitatem, ut dicit Glossa. Nec tamen secundum locum nec secundum casum peccati, sed secundum effectum sicut causatum descendit a causa: quia causa superior est et dignior causato: et sic omnis creatura descendit a Deo; sed specialiter illa quae sunt virtute supernaturali. Habentem etc. sic videbat in visione sua. Per hoc signatur, quod Christus habet ad opus fidelium signum crucis ad consignandum suos. Haec autem consignatio fit, cum interius cordibus fidem, amorem, memoriam et imitationem suae crucis imprimit; et exterius Baptismum dispensat per ministros, quo consignantur et discernuntur fideles ab infidelibus; hoc est signum Dei vivi; quia per hoc cognoscimur ad Deum pertinere. 2 Corinth. 1, signavit nos et cetera. Vivi, ad differentiam idolorum, qui sunt dii falsi et mortui, quorum signum portant infideles. Vel hoc signum potest intelligi potentia aequalis patri, quam in miraculis manifestavit, per quam ostendebatur esse vivus et verus Deus. Joan. 10, opera quae ego facio. Vel: signum Dei vivi, immunitas a peccato secundum Glossam; quod ad solum Deum pertinet. Job 15, quis est homo, ut immaculatus sit? Contra. Quia beata virgo nullum peccatum commisit. Item aliquis bene contritus et confessus potest esse sine omni peccato. Respondeo. Dicendum quod beata virgo nullum peccatum actuale commisit, tamen originale habuit, a quo ante ortum sanctificata fuit; et ita non fuit omni tempore sine omni peccato: quod autem hic dicitur intelligitur pro omni tempore. Per hoc patet ad aliud, quia Glossa loquitur de immunitate a peccato secundum omne tempus, quod nulli homini convenit praeter Christum. Et clamavit voce magna, idest magna virtute: sive magna imperio suae voluntatis. Iste clamor sive hoc imperium fuit ipsa refrenatio potestatis Daemonum, per passionis suae virtutem. Unde Glossa: clamare Dei, est facere. Infra 20, apprehendit draconem et cetera. Quatuor Angelis, idest universis Daemonibus, per quatuor partes orbis nocere optantibus. Quibus datum est, idest permissum, nocere, per gravissimas tentationes vitiorum, et per procurationem mortis hominum, terrae et mari, idest peccatoribus, qui sunt viles propter peccata jam facta et fluxibiles quantum ad facta, et iterum quantum ad facienda. Propter prius dicuntur terra, propter secundum mare. Vel terra avaros signat, mare, quia spumat, luxuriosos. Item quia fervet, superbos. Gregorius super illud 20 Apocal.: apprehendet draconem: draco dicitur; quia malitiose nobis nocere appetit. Dicens: nolite. Hic ostenditur quantum ad quid refrenantur: scilicet ne noceant Daemones hominibus consignandis signaculo fidei et gratiae, donec consignentur. Non quod post noceant: sed quod dicitur donec, vel quousque, accipitur inclusive; quia cum erunt consignati, minus eis spiritualiter nocere poterunt. Primo inquam prohibentur nocere consignandis. Secundo agit de ipsis jam consignatis, et audivi. Dicit igitur. Dicens: nolite nocere. Notandum quod ex ipsis verbis, quae obscuritatem habent, potest colligi, quod dominus in passione, et virtute passionis, compescuit Daemones, ne eos qui erant credituri, ac fidei signaculo consignandi, tentarent quantum vellent, et ne tentando in errore retinerent. Unde post ascensionem ad praedicationem discipulorum, et aliorum praedicatorum, multa millia convertebantur: sicut loquente Petro conversi sunt multi increduli, circiter tria millia, et consignati sunt signaculo crucis et fidei per Baptismum, Act. 2. Et in eisdem actibus legitur multa conversio Judaeorum et Paganorum, praedicantibus apostolis facta. Et ad verba beatae Catharinae conversi sunt multi philosophi; et alia consimilia leguntur multa. Hoc autem erat quia Daemones virtute dominicae passionis, quam pro salute hominum tulit, coerciti erant, ne eos involverent errorum tenebris quantum vellent, et ne eos in ipsis tenebris perpetuo detinerent; et sic erunt coerciti usque ad finem mundi quantum ad electos qui sunt credituri; licet modo sunt in tenebris errorum, donec impleatur numerus electorum: unde et modo aliqui convertuntur, et in fine praedicantibus Elia et Enoch convertuntur Judaei et signaculo Dei per fidem et gratiam consignabuntur. Hoc est ergo quod dicit: nolite nocere, o Daemones: quasi dicat: non laboretis nocere per tentationum gravitates quantum velletis; quia non poteritis. Terrae et mari, idest peccatoribus vilibus et fluxilibus, ut dictum est supra. Vel modo praemisso. Neque arboribus, bonis, terram excedentibus et ad fructificandum paratis. Dicuntur ergo justi arbores, quia sunt fructiferi per bonam operationem; folia habent in medicinam, per salutiferam eruditionem; umbram habent per aedificariam aedificationem; quae est aliis propter exemplum in refrigerium contra aestum vitiorum. In terra radicantur per humilitatem, in ramis dilatantur per caritatem. De tali arbore Matth. 7, omnis arbor bona, fructus bonos facit. Quoadusque signemus, exemplo formando interius signaculum fidei, cum affectu misericordiae et virtute imitandi crucem: et ministri mei, disponendo exterius per doctrinam et sacramenta per quae disponitur anima ad impressionem signaculi fidei et gratiae; quod est signaculum crucis; quia a cruce provenit, et servos esse crucis ostendit. Servos Dei nostri, idest electos qui futuri sunt servi Dei, licet modo sint in errore infidelitatis. Nostri dicit, idest mei inquantum homo sum, et ministrorum meorum qui sunt coadjutores mei; quia Deo patri subjicimur et per affectum amoris ipsum habemus Deum. In frontibus eorum, interioribus, idest in mentibus ut sint audaces ad confitendum crucem et nomen meum, constantes ad sustinentiam adversorum. Frons enim sedes est verecundiae vel audaciae; et ideo signat audaciam et constantiam exclusa verecundia, cum agitur causa fidei. Hoc est signum tau, quo signandus est quilibet in fronte; idest signaculum crucis quod est signum Dei vivi, quo debet mens consignari; scilicet ut habeat fidem crucis et amorem, ac memoriam et affectum imitandi et audaciam confitendi et constantiam sustinendi. Ezechielis 9, signa super frontes etc.: et sequitur: omnem super quem videritis tau ne occidatis. Potest etiam intelligi de fronte exteriori. Per Baptismum enim in quo operatur Deus interius, et dispensatur exterius, consignatur non solum anima, sed etiam corpus; quia totum corpus per Baptismum dedicatur Deo: unde in scapulis vertice et pectore fit inunctio, ut dicit Glossa. Sed tamen hic specialiter frons exprimitur: tum quia signum crucis specialius in fronte et facie imprimitur. Tum quia in fronte est signum audaciae et constantiae, vel verecundiae et pusillanimitatis: unde frons hic exprimitur ut audacia et constantia, quae debet esse non solum in mente, sed etiam in corpore, significetur. Propter hoc etiam in confirmatione fit consignatio in fronte per episcopum sancto chrismate et signo crucis in nomine patris et filii et spiritus sancti; et sic per hanc consignationem, de qua hic agitur: et sanguis agni in utroque poste, scilicet interius et exterius, ne percussio fiat in domo, Exod. 12. Haec autem consignatio fit in frontibus a domino et ministris suis: unde dicitur: quoadusque etc.: quia ad hoc ut sit homo audax et constans, non solum mente, sed etiam ipso actu in corpore ad confitendum nomen Christi, et sustinendum adversa, non sufficit dispensatio sacramentorum exterius per ministros, nisi et Deus gratiam interius infundat: sed cum utrumque concurrat, tunc consignatio hujusmodi perficitur. Et notandum quod quousque, ut supradictum est, non accipitur exclusive, sed inclusive, ut ibi: dixit dominus domino meo et cetera. Matth. 1, et non cognoscebat eam donec peperit et cetera. Constat enim quod nec post: sed Evangelista loquitur pro tempore pro quo poterat esse dubium. Similis modus loquendi est, non facias malum usque ad mortem. Similiter intelligendum in proposito. Post consignationem enim virtute signi, quod est fides et gratia et amor crucis in anima cum imitatione, et etiam impressio crucis in corpore, proteguntur fideles a Daemonibus magis quam ante, ut patet per illam figuram Exod. 12, et Ezechiel. 9. Item fides crucis et gratia cum aliis annexis intus et extra dicitur signaculum; quia per hoc cognoscimur esse servi et milites Dei; et iterum per hoc discernuntur fideles et justi ab infidelibus et injustis. Unde fideles, qui sunt mali, non habent hoc signaculum nisi truncatum; quia decoloratum; quia fidem habent sine gratia et amore et imitatione; unde per hoc non cognoscuntur esse Dei milites, sed discernuntur ab infidelibus; infideles tamen per illud non distinguuntur ab injustis; cum et ipsi sint injusti. Habent enim signaculum Diaboli superscriptum. Matth. 22, cujus est imago haec et superscriptio? Sic potest ab eis quaeri et modo et in judicio: et possunt respondere, Caesaris, idest Diaboli: interpretatur enim possidens principes, quia maxime nititur ad dominandum majoribus et praecipue eos possidet. Item nota quod illud quod dictum est, nolite nocere etc. videtur intelligendum, non de cohibitione ab omni nocumento spirituali, cum etiam consignatis quandoque noceant spiritualiter per tentamenta; sed ne noceant quantum vellent, et in peccato semper detineant. Item illud quod dictum est, clamavit etc. et nolite nocere etc. secundum Glossam intelligitur de clamore et verbo reali. Per hoc enim quod Joannes in visione audivit Angelum clamantem, nolite nocere etc. figuratur quod Christus clamore reali Daemones cohibuit a nocumento electorum in passione et per passionem, idest per meritum et efficaciam suae passionis fecit ne quantum vellent nocerent per tentationes electis credituris, ne impedirentur ad fidem converti; nec etiam jam conversis; dummodo ei per fidem, amorem et imitationem adhaerere velint. Gregorius super illud Apocal. 20, apprehendit draconem etc.: utiliter potentia divinae dispensationis astringitur, ne inquantum nocere valet effrenetur. Item quod dictum est, nolite nocere terrae et mari, videtur intelligendum de illis solum, qui licet aliquando sunt in tenebris infidelitatis vel peccati alterius, sunt quandoque convertendi et finaliter perseveraturi; non de omnibus malis universaliter. Item manente intellectu praemisso de nocumento spirituali, posset illud nocumentum intelligi etiam corporaliter; ne scilicet noceant procurando mortem credituris antequam credant: possent enim, nisi cohibeantur, hoc facere, vel concitando odia, vel rixas usque ad homicidia, vel etiam suffocando humana corpora, ne ad fidem veniant infideles: sed virtus dominicae passionis operante Christo pro credituris, cohibet eos ne mortem electis inferant, per quam praecludatur via ad salutem vel ante fidem vel post. Sed dubitabit aliquis quomodo cohibentur. Si permissio fit eis. Dictum est enim: quibus datum est. Si enim nocere permittuntur, non cohibentur. Item quando loquitur de permissione, non loquitur de arboribus, sed quando loquitur de cohibitione: unde hoc? Item si per arbores intelliguntur boni, sicut Glossa vult post principium hujus capitis, tales videntur consignati. Quomodo ergo dicuntur consignandi cum aliis qui prius erant mali? Respondeo. Dicendum quod pro diversis temporibus intelligitur. Tempore enim ante adventum Christi permittebatur per tentationes multum nocere: unde fere totum mundum erroribus involverat: sed dominus in passione et virtute passionis ipsum cohibuit, ne tantum possit tentare electos et tantum tentando nocere, quantum prius usque ad tempus Antichristi, quo solvetur, idest sua potestate uti atrociter a Deo permittetur. Vae his. Infra 20, apprehendet draconem et cetera. Praeterea haec cohibitio non videtur intelligenda quantum ad omnem modum nocendi; sed ne possent Daemones nocere per tentationes quantum ante passionem, et etiam quantum vellent. Isidorus 3 libro de summo bono: non amplius tentat electos Diabolus quam permittit Dei voluntas. Ad aliud dicendum, quod per terram et mare intelliguntur mali pro tempore sive statu peccati, licet aliquando sint convertendi: per arbores vero boni. Licet autem tam malis quam bonis nocere appetant Daemones; tamen existentibus in gratia, non sic permittuntur nocere, ut eis qui sunt in culpa. Unde incredulis ante passionem magis nocere poterat quam bonis: per passionem vero cohibitus est, quantum ad bonos, et etiam quantum ad malos, tamen credituros; et ideo non ponitur prius nomen arboris, sed post. Ad aliud dicendum, quod est duplex consignatio: scilicet consignatio mere invisibilis quae fit per gratiam simplicem, quam Deus etiam sine sacramento infundit; et haec consignatio est per fidem et amorem; et potest haberi ante Baptismum ab homine bene contrito, sicut habebat Cornelius. De quo Act. 10. Item consignatio partim visibilis, partim invisibilis, quae est per gratiam sacramentalem. In sacramento enim operatur Deus invisibiliter, homo autem exterius visibiliter; et ipsum sacramentum visibiliter suscipitur. Aliqui autem, licet sint boni, tamen non sunt hoc modo consignati; ut patet in Cornelio, qui prius erat bonus, et post ad doctrinam beati Petri Baptismum suscepit, Act. 10. De hac secunda loquitur hic. Unde dicit: quo ad usque signemus, scilicet ego et ministri mei, per Baptismum et alia sacramenta. Et audivi. Hic agitur de jam consignatis. Et nota quod superius agebatur pro statu ante consignationem; hic autem pro statu jam factae consignationis; quia hoc intellexit quales erunt illi qui usque ad finem mundi signati erunt. Primo autem agitur de consignatis in generali. Secundo in speciali, ex tribu Juda. In generali autem ponit consignatos sub numero quodam, scilicet centum quadraginta quatuor millium, dicens: et audivi, in mea visione. Numerum signatorum, idest omnium qui usque ad finem erunt signati signo crucis, intus per fidem et amorem et memoriam et affectum imitandi, exterius autem per sacramentorum susceptionem, maxime Baptismi, et per ipsam imitationem. Centum quadraginta quatuor millium. Nota quod sub hoc numero intelliguntur omnes electi existentes sub tempore gratiae usque ad finem mundi. Nec iste numerus ponitur ratione numeri, sed ratione mysterii, sicut vult Glossa. Nec tantum per hunc numerum signantur illi qui sunt de genere Judaeorum, sed etiam de gentibus; licet secundum superficiem videatur loqui solum de filiis Israel. Et hoc habetur in Glossa infra super illud: post haec vidi turbam etc., cum secundum figuram et cetera. Per numerum ergo qui in tota hac litera ponitur, non signatur quot sint electi, sed quales debent esse. Ex omni tribu filiorum Israel. Sic ostensum est ei in visione propter mysterium. Unde sensus secundum sensum mysticum: intellexi quales erunt illi qui signati erunt ex omnibus fidem Jacob imitantibus. Rom. 9, non enim omnes qui sunt ex Israel et cetera. Justi enim sunt spiritualiter ex tribu filiorum Israel. Dicitur autem ex omni tribu, quia multiplex est tribus justorum, qui filii Israel sunt spiritualiter per imitationem, secundum quod est multiplex gradus justitiae in electis, ut infra patebit. Unde illi qui sunt sub uno gradu justitiae sunt una tribus; qui sub alio, sunt alia tribus, et sic ulterius. Per illum autem numerum signantur quae sunt necessaria justis: scilicet perfectio in diligendo: quae signatur per millenarium qui est numerus perfectus, quia ad eum terminatur plenus cursus numerorum; et si quis velit post eum numerare, oportet redire ad numeros praecedentes. Item perfectio in operando quae per centum, quia numerus est completus, usque ad ipsum enim decurrit numerus; licet millenarius sit perfectior. Item labor in sustinendo scilicet poenalia et difficilia, ut in statu poenitentiae quae per quadraginta signatur, qui numerus est poenitentium, quia tot diebus jejunavit Moyses et ipse Christus. Partes enim aliquotae quadragenarii faciunt quinquaginta, qui est numerus remissionis, quia poenitentia ducit ad remissionem peccatorum. Hujus autem partes aliquotae quadragenarii sunt unum, duo, quatuor, quinque, octo, decem, viginti; ex his simul sumptis colligitur numerus quinquagenarius. Item doctrina in regulando, quae continetur in quatuor Evangeliis; unde signatur per quaternarium. Omnia enim praedicta debent fieri secundum regulationem quae ex quatuor Evangeliis habetur. Vel aliter. Numerus enim praedictus colligitur ex duodecim millibus per duodenarium in se ductis, sicut patet in sequentibus. Nam duodecim millia duodecies sumpta faciunt praemissum numerum, scilicet centum quadraginta quatuor millia. Millenarius signat perfectionem; duodenarius qui colligitur ex tribus quater sumptis, signat fidem Trinitatis per quatuor partes orbis. Per alium vero duodenarium, per quem fit revolutio duodenarii ad praemissum numerum complendum, intelligi potest doctrina duodecim apostolorum, secundum quam debent homines regulari in perfectione vitae et in ipsa fide; vel duodecim filii Israel quorum nomina in litera ponuntur, propter mysterium in litera. Illi ergo sunt signati, qui habent perfectionem vitae cum Trinitatis fide in quatuor partibus orbis, secundum doctrinam duodecim apostolorum, vel secundum imitationem et conformitatem ad duodecim filios Israel juxta nominum rationem. Ponitur autem secundum Glossam finitum pro infinito, quia sub certo numero sunt electi noti Dei, 2 Timoth. 2, cognovit dominus qui sunt ejus. Aliqui libri habent, centum sexaginta quatuor millia signati, ex omni etc.: et tunc sic litera suppleri potest. Audivi numerum signatorum, qui numerus centum sexaginta quatuor millia, scilicet homines signati ex omni et cetera. Quidam libri non habent, signati. Et illud videtur melius, cum ante dicatur: signatorum et cetera. Centum sexaginta quatuor, quod sumitur accusative. Ex tribu Juda. Hic enim in speciali agitur de signatis. Et praemissus numerus subdividitur per duodecim millia duodecies sumpta. Et ponuntur nomina duodecim filiorum Israel, propter mysterium, ut patet in Glossa. Signatur autem hic quadruplex status justorum: scilicet status poenitentium, proficientium, perfectorum et perseverantium, secundum quadruplicem denarium duodenarii filiorum Israel. Et secundum hoc dividitur haec pars in quatuor. Ad statum autem poenitentium tria requiruntur: scilicet humilitas in confitendo quae per Judam signatur, quod interpretatur confitens. In confessione autem intelligitur contritio quae debet concomitari poenitentibus. Igitur necessaria est cum contritione confessio peccati. Prov. 28. Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus et cetera. Potest etiam intelligi de confessione laudis. Psalm. confitebor domino nimis in ore meo. Ordina sic literam: signati ex tribu Juda erant duodecim millia, hoc est, signati de statu confitentium, qui sunt quasi una tribus spiritualis sequens fidem et vitam Jacob sive Israel qui fuit patriarcha, habent per quatuor partes orbis, sive secundum regulam quatuor Evangeliorum, fidem Trinitatis et perfectionem sanctitatis. Per millenarium enim, ut dictum est, signatur perfectio. Per duodenarium qui colligitur ex quatuor et tribus per invicem ductis, intelliguntur vocati ex quatuor partibus mundi, ad fidem sanctae Trinitatis. Vel per quaternarium intelligitur doctrina salutis contenta in quatuor Evangeliis. Unum praemissorum est specialiter pertinens ad statum poenitentium, scilicet confessio. Alia duo sunt generalia ad omnem statum, scilicet perfectio sanctitatis: intelligitur de perfectione sustinentiae, haec enim est omnibus necessaria. Matth. 5, estote perfecti et cetera. Item fides Trinitatis. Hebr. 10, sine fide impossibile est placere Deo. Unde duodecim millia in qualibet tribu ponuntur, quia in omni gradu et statu sunt illa duo necessaria per quatuor partes orbis, sive juxta doctrinam quadruplicis Evangelii. Et nota quod per duodecim tribus filiorum Israel intelliguntur ipsi justi secundum duodecim gradus quadruplicis status praemissi. Unde illi qui sunt in gradu confessionis sunt una tribus; ratione satisfactionis sunt alia tribus; et sic ulterius de aliis quae sequuntur. Ipsi etiam justi sunt filii Israel per imitationem, quia ejus fidem et sanctitatem imitantur. Et potest justus esse in diversis tribubus, quia in diversis gradibus qui sunt sub uno statu, ut patet in primis tribubus, sive gradibus pertinentibus ad primum statum. Aliter potest litera ordinari aliis non mutatis. Ex tribu Juda, duodecim millia erant signati: ita quod adjectivum quantum ad genus referatur ad duodecim millia ratione ejus quod subintelligitur; quia in hoc quod dicitur duodecim millia intelliguntur homines. Et etiam quandoque solet dici sex millia viri, vel duodecim millia homines, ut 2 Machab. 8, eduxerunt ad sex millia viros: et 2 Machab. 12, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri et equites quingenti. Hoc est dicere secundum intellectum mysticum: qui tenent confessionem peccati vel laudis, et per quatuor partes orbis habent fidem Trinitatis cum perfectione vitae, sunt signati: quia in confitentibus cum ipsa confessione sufficientiae et sub fide Trinitatis gratia formata, intellige gratiam gratum facientem et fidei sacramenta ut Baptismus et alia. Qui autem habet praedicta, portat signum quod est de familia Dei, et quod est ordinatus ad gloriam, si semper hoc teneat. Et sic intellige consignationem in omnibus sequentibus. Consignatio enim haec fit per fidem Trinitatis in qua intelliguntur alii articuli. Et per gratiam quae est forma fidei, et per sacramenta fidei, et haec implicite intelliguntur ex fide Trinitatis et per vitam perfectam quae comprehendit memoriam dominicae crucis et affectum imitandi et ipsam imitationem in actu. His autem praedictis additur aliud speciale, secundum gradus distinctos, qui sunt duodecim, secundum duodecim nomina filiorum Israel. Judas autem primus ponitur, cum fuerit quartus: quia confessio fidei sive peccati praecedit et rursus per hoc ostenditur, per hoc quod carnalis generatio non est hic attacta, sed spiritualis. Item intelligitur satisfactio, quia poenitens debet dare operam generationi rectorum operum, ut Deo sufficiat, et damna quae sibi ipsi peccando intulit resarciat: quod signatur per Ruben, quod interpretatur videns filium: idest opera bona ad jucundandum; quia cum quis bene operatur, potest videndo filios suos, idest opera, jucundari in Deo. Psalm. filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. Gregorius in homeliis super illud Lucae 12, sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes: unusquisque tanto majorem debet quaerere bonorum operum lucem per poenitentiam, quando graviora sibi intulit damna per culpam. Dicit igitur, signati ex tribu Ruben, erant duodecim millia: idest illi qui sunt signati de gradu bene operantium, qui sunt una tribus filiorum Jacob, qui ejus filii sunt per imitationem; habent perfectionem vitae cum fide Trinitatis per quatuor partes orbis, sive secundum quatuor Evangeliorum doctrinam, quae dirigit ad fidem sanam et vitam perfectam. Vel, duodecim millia, scilicet homines, erant signati ex tribu Ruben. Quasi dicat: qui sunt fecundi in bonis operibus, et habent perfectionem vitae cum Trinitatis fide, per diversas partes orbis, sive secundum doctrinam quatuor Evangeliorum, illi sunt signati, qui hoc faciunt ad illud signaculum. Primo modo vel secundo, expone in aliis quae sequuntur. Item requiritur virtuositas, in pugnando scilicet contra tentationes vitiorum: quod signatur per Gad, quod interpretatur tentatio. Job 7, secundum aliam litteram. Tentatio est vita hominis super terram. Jacob. 4, resistite Diabolo et fugiet a vobis. Item interpretatur accinctus; quia ad expugnandum et vincendum tentationes debet homo accingi virtute mentis. Psalm. et praecinxisti me virtute ad bellum. Item et ad sustinendum tribulationes et adversitates. Psalm. ego autem in flagella paratus sum. Ex tribu Aser. Hic agitur de signatis quantum ad statum secundum, scilicet proficientium. In quo est triplex gradus. Primus ordo est recta ad mundum; quod signatur per Aser quod interpretatur beatus. Talis enim est beatus, sicut tangit Glossa, qui non est mundanis intentus, sed recte ordinatus est ad ea quae sunt mundi, vel bene utendo eis, vel abjiciendo. Matth. 5, beati pauperes spiritu. Ecclesiastici 31: beatus est dives qui inventus est sine macula etc.: qui potuit transgredi et non est transgressus et cetera. Secundus est latitudo caritatis ad proximum, scilicet in exhibendo caritatum beneficia proximis, et diligendo omnes etiam inimicos; quod signatur per Nephtalim, quod interpretatur latitudo. Psalm. latum mandatum tuum nimis. Tertius fervor caritatis ad Deum qui facit oblivisci omnia temporalia, et extendere affectum in Deum; quod signatur per Manassem, quod interpretatur oblivio. Philipp. 3, quae quidem retro sunt obliviscens. Talis autem propinquus est perfectioni: unde recte sequitur de statu perfectorum. Ex tribu Simeon. In hoc autem statu triplex est gradus. Primus est vehementia afflictionis in dolendo: viri enim perfecti vehementer dolent de peccatis, si quae aliquando commiserunt. Item de peccatis aliorum. Item de incolatu hujus miseriae, quae signatur per Simeonem, quod exauditor tristitiae interpretatur. Ille exaudit tristitiam qui motu gratiae excitantis ad dolendum de peccatis quandoque a se commissis, vel etiam de alienis, vel de praesenti miseriae incolatu amplectitur. Matth. 5, beati qui lugent. Joan. 16, tristitia vestra vertetur in gaudium. Secundus operum supererogatio in agendo: quod signatur per levi, quod interpretatur additus, quia praeceptis vel sibi injunctis adduntur alia sicut consilia, et alia quae sunt supererogationis. De quibus dicit beatus Gregorius: praestantiori desiderio plus exhibere appetunt quam praeceptis generalibus audire potuerunt. Tertius, mentis elevatio in desiderando illis, in contemplando scilicet divinam fruitionem, ad quam omnino suspirant: quod signatur per Issachar, quod interpretatur merces. Philipp. 3, nostra conversatio in caelis est. Ex tribu Zabulon. Hic agitur de signatis quantum ad quartum statum, scilicet perseverantium: qui scilicet diu in culmine perfectionis fuerunt, et jam propinqui sunt ad praemium percipiendum. Est autem et in hoc triplex gradus. Primus fortitudo ad adversa sustinenda; quia tales, cum sint in altissimo statu, libentissime cuncta adversa pati parati sunt: quod signatur per Zabulon, quod interpretatur habitaculum fortitudinis: quia habitant in interno munimento fortitudinis ad sustinendum omne adversum. Tob. 5, forti animo esto et cetera. Act. 21. Ego autem non solum alligari et cetera. Secundus est sedulitas ad merita cumulanda, quod signatur per Joseph, quod interpretatur augmentum, quia tales semper augere merita student. Genes. 49, filius accrescens Joseph. Tertius est idoneitas ad praemia percipienda: quia merito diuturnitatis et altae perfectionis facti sunt idonei ad praemii perceptionem; quod signatur per Beniamin, quod interpretatur filius dexterae, idest merito fervidae perseverantiae, filius divinae clementiae, qui dat suis filiis aeternam mercedem. Cantic. 2, et dextera illius amplexabitur me. Vel dexterae, hoc est ipsius beatitudinis: quia ad eam sicut ad haereditatem propriam est deputatus et ad eam idoneus. Isidorus 1 Lib. de summo bono: dextera patris beatitudo est, sicut sinistra miseria. Vel potest hic intelligi claritas ad beneficia intelligenda, quia omnia noverunt esse a Deo, et nihil ab homine; et ideo sunt filii dexterae, idest divinae misericordiae, cui omnia ascribunt commendabilia. Unde Gregorius: sancti viri quicquid in se boni inspiciunt, immortalis gratiae donum esse cognoscunt. Ad praemissum quadruplicem statum est reducere omnes electos. His praemissis gradibus, debet quilibet reptare manibus ac pedibus ut ad beatitudinem quandoque pertingat. Primus enim est humilitas perfectionis: sive sit confessio peccati, in qua intelligitur concomitans contritio cordis (de qua confessione, dicit beatus Gregorius: unicuique peccatori jam exordium illuminationis est humilitas confessionis); sive sit confessio fidei; quia fides est substantia rerum, Hebr. 11, sive confessio laudis. Gregorius: indignus est dandis, qui non agit gratias pro acceptis. Post haec sequitur foecunditas operationis. Unde sequitur Ruben. Coloss. 1, in omni opere bono fructificantes. Ex hoc provenit virilitas expugnationis scilicet tentationum; quia ipsa bona juvant ad superanda mala: unde sequitur Gad tentatio. Ephes. 6, induite vos armaturam Dei. Ad hoc sequitur contemptus vanitatis; quia merito praemissorum, datur gratia et virtus, ad non diligendum temporalia, ut verius diligatur Deus: unde sequitur Aser beatus. Psalm. beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cujus dominus Deus ejus. Ex hoc provenit miseratio pietatis, ut proximis subveniatur. Unde sequitur Nephtalim. Proverb. 22, qui pronus est ad misericordiam, benedicetur. Ex his adhaesio caritatis surgit scilicet ad Deum: Gregorius: per amorem proximi, Dei amor nutritur. Et ideo bene sequitur Manasses, quia per amorem magnum ad Deum omnia inferiora dantur oblivioni. Gregorius, sicut mors corpus interimit, sic ab amore temporalium aeternae vitae caritas occidit. Ex adhaesione autem amoris ad Deum oritur vehementia anxietatis, scilicet de offensis propriis, quandoque prius commissis, vel de alienis. Unde sequitur Simeon. Rom. 9, tristitia mihi inest magna et cetera. Ad praemissa sequitur, operante gratia, supererogatio bonitatis, ut ultra quam tenetur agat: unde sequitur levi. Gregorius, perfectiores sub generali judicio non tenentur, quia et praecepta generalia vivendo vincunt. Vult dicere quod tales qui relinquunt saeculum, et observant consilia, erunt judices non judicati. Ex his autem inardescit desiderium aeternitatis, juvamine contemplationis: unde sequitur Issachar. Philipp. 1, desiderium habens dissolvi et cetera. Ad desiderium autem et fervorem contemplationis sequitur magnitudo fortitudinis: scilicet ad sustinentiam quorumlibet adversorum. Unde subditur Zabulon. Proverb. 10, manus fortium divitias parat. Sed post haec omnia necessaria est sedulitas sollicitudinis, ne scilicet cesset cumulare merita. Unde sequitur Joseph. Sicut beatus Franciscus propinquus morti dicebat: incipiamus, fratres, domino Deo servire, quia usque nunc vix vel parum in ullo profecimus. Eccles. 10, mane semina semen tuum, et vespere non cesset manus tua. Ex cunctis autem praemissis sequitur propinquitas beatitudinis. Unde sequitur Beniamin. Psal. cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas domini, filii merces. Sed circa litteram dubitatur. Primo, quare ponitur numerus, cum de numero electorum hic non agatur; quia non est iste numerus electorum. Plures enim longe sunt. Item ex hoc videtur dari occasio credendi, quod non sint plures salvandi. Item aperte posset dici, quod sub tanta obscuritate dicitur. Secundo quare loquitur de tribubus Israel, cum de gentilibus plures sunt salvandi quam de Judaeis? Tertio quare potius agitur de Israel quam de Abraham qui fuit pater credentium? Rom. 4. Quarto quare non potius tribus Dan, cum ipse fuerit verus filius Israel quam Manasses. Manasses enim fuit filius Joseph filii Israel: Dan autem fuit immediate filius Jacob. Quinto quare non potius Ephraim qui fuit frater Manasse? Sexto, quare cum hic solum de signatis agatur, quid erit de eis qui non signantur per susceptionem sacramentorum? Et qui non possunt, eo quod non habent tempus? Respondeo. Ad primum. Dicendum quod iste liber est revelationum, quae factae sunt beato Joanni, sub quibusdam figuris: et hoc propter alios non propter ipsum, ipse enim omnia intelligebat, sicut supra habetur in prologo. Ratio autem quare istae revelationes sunt clausae sub velamine et obscuritate, est multiplex. Prima propter perversos, ne scilicet perversis esset locus pervertendi verba hujus libri, si aperta essent; quia non sunt margaritae ante porcos mittendae. Secunda propter fastidiosos; si enim esset totum in aperto, vilesceret. Nunc autem in ampliori reverentia suscipitur et pretiosius habetur, et sapidius cogitatur et diligitur. Haec duplex ratio ponitur in Glossa super illud supra primo, et designavit mittens. Tertia ratio est, propter ingratos; ne quis sibi tribuat intelligentiam Scripturarum, sed Deo qui claudit et aperit, supra 3: ubi dicit Glossa: claudit ut quaeramus, aperit ut inveniamus, ut largitor habeat suae bonitatis gratias. Quarta ratio est propter affectuosos, ut scilicet meritum eis accrescat in humili et pia inquisitione Scripturae. Est enim in hoc meritum, cum ex affectu amoris et devotionis indagantur Scripturae. Quod innuit Augustinus de expositione Scripturae loquens, et dicens 12 libro confessionum: sacrificem tibi famulatum cogitationis et linguae meae; da quod offeram tibi. Sub obscuritate ergo loquitur propter praedicta. Sub tali autem numero facta est et scripta revelatio, propter mysterium quod habet, ut supra expositum est. Non enim est contemnenda ratio numeri. Unde Augustinus, 11 libro confessionum: ratio numeri contemnenda non est, qui in multis sanctarum Scripturarum locis, quam magno aestimanda sunt, elucet diligenter intuentibus. Quod autem ille numerus tantum ratione mysterii, non numeri, ponatur, patet ex Glossa, intellexi et cetera. Et per aliam quae ponitur infra, cum secundum figuram et cetera. Item per utile. Item per simile. Infra 13, qui habet intellectum computet numerum bestiae. Numerus et cetera. Item absit quod tam parvus sit numerus electorum sub tempore gratiae. Ad primum ergo patet, quod numerus ponitur propter mysterium, licet de numeri ratione non agatur hic, et licet major sit numerus electorum. Ad secundum objectum dicendum, quod non datur ex hoc illa occasio, licet posset quis confingere quod inde occasio, sumatur. Aliud enim est occasio data, aliud occasio sumpta. Nam cum ille liber sit liber occultarum nobis visionum, item cum prius dicatur numerus salvandorum esse innumerabilis: datur per hoc via ad intelligendum aliter quam superficies literae sonat. Nec debet quis in hujusmodi sensui suo inniti: unde qui male intelligit, non ipsa libri verba, sed se ipsum arguat. Praeterea ipse Deus qui Joanni haec revelavit, pie pulsanti aperit intellectum, ut dicit Damascenus, 4 libro, cap. 10. Ad aliud dicendum, quod etsi posset dici aperte, tamen aliter placuit divinae sapientiae, propter praemissa: et hic et in plurimis locis hujus libri et Scripturae sacrae. Ad secundum quaesitum dicendum, quod hoc est propter mysterium, ut patet ex Glossa. Non enim loquitur de tribubus Israel, secundum literalem sensum; quia sic videretur quod tantum Judaei salvandi essent; sed secundum spiritualem. Jacob enim, qui dictus est Israel, fuit patriarcha sanctissimus et magnae fidei et magnae patientiae in adversis multis quae sustinuit, et magnae ad Deum familiaritatis, ut patet in Genesi: unde oportet quod per imitationem simus ipsius filii et de ejus progenie spiritualiter: unde de ejus tribubus agitur ratione mysterii. Sanctitas enim et facta priorum patrum nobis sunt in exemplum. De populo autem Judaeorum fuerunt patres sancti, quia illum populum sibi Deus in peculiarem assumpsit, licet de gentilibus aliqui justi fuerint etiam ante Christi adventum, ut Job. Isidorus 1 libro de summo bono: facta priorum vir sanctus imitanda considerat. Ad tertium quaesitum dicendum, quod similiter et Abraham ducitur fidelibus in exemplum, ut patet Rom. 4 et 9, Hebr. 11. Item et Israel, ut Rom. 9, et hic. In hoc autem loco potius agitur de Israel. Cujus ratio potest accipi, tum ex parte nominis, quia Israel interpretatur vir videns Deum unde virtutem et rem hujus nominis debet habere quilibet, ut oculo fidei et amoris Deum videat; vel princeps cum Deo, ut scilicet quilibet principetur carni ac vitiis, et semper adhaereat Deo. Tum ratione progeniei, quia plures habuit filios quam Abraham et majoris auctoritatis excepto Isaac: unde ratione patris et ipsorum suorum nominum proponuntur fidelibus in documentis, duodecim patriarchae filii Israel, ut sicut de eorum tribu, implendo rem nominis eorum in se ipsis, ut habetur in Glossa: et quanto plures fuerunt, tanto majus documentum sumitur etiam ex nominibus ipsorum. Rom. 9, non enim omnes, qui sunt ex Israel et cetera. Ad aliud dicendum, quod ideo non ponitur Dan ut ostendatur Antichristus de omni sanctorum numero expellendus; qui nascetur de tribu Dan, ut dicit Glossa: loco autem ejus ponitur levi. Item alia ratio ponitur in Glossa. Ad quintum solet dici quod ideo non ponitur tribus Ephraim ut ostendantur idolatrae et schismatici non habere partem in sorte sanctorum. De tribu enim Ephraim fuit Jeroboam, qui populum Israel fecit idolatrare, adorando vitulos aureos, ut divideret eos ab aliis qui colebant Deum in templo Jerusalem, 3 Reg. 12. Et nota quod tribus levi non computatur in veteri testamento inter alias tribus filiorum Israel, quantum ad numerum duodecim patriarcharum; quia dominus illam tribum assumpsit sibi in ministerium cultus sui. Sed hic ponitur inter alios, ratione mysterii. Loco autem levi posita est tribus Manasse, apud Judaeos, in numero tribuum filiorum Jacob. Tribus autem Ephraim pro Joseph patre suo, ut dicit Magister in historia Levitici: et hoc ipsum praedixit Israel Genesis 48. Ad aliud dicendum, quod illi qui non possunt consignari per sacramenta, ad ultimum tamen, si aliter se disponunt inter consignatos reputantur, et sufficit signaculum interius. Unde Hugo in libro de sacramentis 2, parte 6: bona voluntas cum devotione fidei non despicitur, quamvis a sacramento aquae percipiendo, articulo necessitatis impediatur. Si autem quaeritur, quare non sufficiebat in generali dicere, ex omni tribu filiorum Israel, ita quod nomina in speciali non exprimerentur? Illud dicendum, quod propter duo. Primum est ut ostenderet illas virtutes in electis esse debere, quae per expressa nomina filiorum Israel designantur. Secundum, ut in computatione tribuum ostenderet Antichristum et omnes idolatras et actores schismatum esse longe a societate justorum, per hoc quod Dan et Ephraim non nominantur hic. De tribu enim Dan descendet Antichristus. De tribu Ephraim fuit Jeroboam, ut dictum est. Post haec vidi turbam magnam. Secunda pars est, in qua ponitur consolatio, ex numerositate salvandorum. Illa enim societas numerosa erit, et innumerabilis est homini mortali. Nota Glossam: cum secundum figuram et cetera. Per hoc autem debent homines fieri solliciti ad sustinendum quaelibet adversa, et tempore Antichristi, de quo supra habitum est, et alio quolibet tempore; et ad agendum bona, et detestandum vitia, ne a tanta et tali societate excludantur. Sanctorum autem numerositas est mortalibus innumerabilis, et colligitur ex diversis nationibus mundi. Unde primo ostenditur salvandorum numerositas. Secundo innumerabilitas, quam dinumerare. Tertio, varietas, quia ex diversis partibus et nationibus sunt colligendi, ex omnibus. Dicit igitur, post haec, scilicet postquam videram Christum prohibentem Daemones a nocumento electorum, insignantem suos, et qualitatem signatorum, vidi, in visione mea interius, non oculo corporali, turbam, idest multitudinem, magnam, numero magnam et dignitate ac merito, quia ad regnum aeternum praeordinata. Turba dicitur multitudo hominum tumultuantium, qui signum est turbationis faciens. Item turba proprie solet dici hominum inferiorum et vulgarium: hic tamen turba signat multitudinem ipsam, non turbationem. Item multitudinem omnium salvandorum, sive sint nobiles sive ignobiles, pauperes vel divites; quia Deus personam hominis non accipit, Galat. 2. Sed objicitur: Matth. 20, multi sunt vocati, pauci vero electi. Respondeo. Revera magna erit multitudo eorum qui erunt in patria, sicut hic ostenditur; et jam plurima millia animarum, sunt in gloria. Multa enim martyrum millia, una vice interficiebantur quandoque. Sed dicuntur pauci salvandi respectu damnatorum, quam dinumerare nemo poterat, propter ipsam multitudinem: Deo tamen ille numerus est numerabilis, secundum quod dicit Glossa, qui et numerat multitudinem stellarum. Sed quid est quod dicit, nemo? Numquid illi qui sunt in patria salvandorum numerum noverunt? Item cum supra sub numero posuerit fideles; audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia; quomodo hic dicit multitudinem electorum esse innumeram? Item aut per illa verba praemissa. Et audivi etc. intelliguntur omnes salvandi de Judaeis et gentibus; aut solum de Judaeis. Si primo modo; contradicit Glossa, quod superius secundum figuram, sub certo numero vidit designatos, et tantum de filiis Israel; ergo tantum de Judaeis. Si secundo modo: contra. Glossa dicit, nunc aperte docet quod per illum numerum et cetera. Item videtur Glossa sibi contraria. Respondeo. Ad primum dicendum, quod probabile est Angelos et bonos qui sunt in patria scire numerum hominum salvandorum: hoc enim est materia gaudii plenioris. Ad illud quod objicitur, dicendum: quod hic dicitur nemo, intelligitur, de homine puro et mortali in statu viae. Ad aliud dicendum, secundum Glossam illam, cum secundum figuram designatos etc. quod ille numerus praemissus, audivi numerum etc., non ponitur ratione numeri, quia non est ille numerus salvandorum (plures longe sunt salvandi); sed ratione mysterii, ut supra ostensum est. Unde ne crederentur signati, sive salvandi, comprehendi sub illo numero, ostenditur vidisse eos, sub multitudine innumerabili. Quod ergo ante audiverat sub figura numeri propter mysterium; postea vidit supra omnem numerum, quantum ad cognitionem mortalium. Haec igitur verba explanant praecedentia. Ad aliud patet, quod ex his verbis patet secundum Glossam, quod verba superiora audivi numerum etc., de omnibus salvandis ex Judaeis et gentibus intelligenda sunt. Quod autem dicit Glossa, quod superius vidit tantum de filiis Israel, intelligendum secundum superficiem et figuram tantum, sicut praemittitur, cum secundum figuram et cetera. Per hoc patet ad aliud quod secundum Glossam non est contraria ei quod sequitur in ipsa Glossa, quia prima pars Glossae loquitur quantum ad superficiem visionis. Audivit enim auditu imaginario vel intellectuali, de omni tribu filiorum Israel tot signatos esse: sed secundum rem, ut dicit finis Glossae, per hos intelliguntur universi fideles salvandi, quia sunt filii Israel per veram imitationem. Ex omnibus. Hic ostenditur salvandorum varietas; quia divina pietate, ex toto mundo assumuntur. Nationes autem eorum tangit tum in generali, tum in speciali. In generali autem inquantum ad gentiles: unde dicit, ex omnibus gentibus. De his enim Ecclesia pro parte majori. Et quantum ad Judaeos: unde sequitur, et tribubus, scilicet Judaeorum, quorum fuerunt multae tribus, specialiter autem duodecim, de quibus fuerunt apostoli et alii multi fideles, et etiam multi convertentur in fine, praedicante Elia et Enoch. De utrisque dicitur in Psal. exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. In speciali autem tangitur origo sanctorum, ex parte corporis. Tum quantum ad congregationes urbium, et populis qui sunt in diversis urbibus. Tum quantum ad diversitates idiomatum, et linguis, idest ex hominibus diversarum linguarum. Matth. 8, dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente et cetera. Vel gentibus, scilicet tam Judaeorum quam gentilium. Nomen enim gentis dicitur non tantum in gentibus, sed etiam quandoque in Judaeis. Joannis 11. Et non tantum pro gente et cetera. Et tribubus, in una quaque gente; sicut gens Judaeorum habet tribus multas, sic et gentilium. Et populis, in diversis urbibus, ut dictum est; quia unus populus est in una urbe. Vel populis in tribubus; quia una magna tribus multos populos habet, sicut una ex tribubus filiorum Jacob multos populos habebat et multas urbes replebat. Et linguis, in uno populo; quia quandoque in uno populo sunt diversae linguae, ut dicit Glossa. De universis enim partibus mundi, sunt electi, sicut signatur Isaiae 43, dicam Aquiloni da, et Austro etc., affer filios meos de longinquo et cetera. Sed videtur Glossa contraria Glossae, quae super illud, supra 5, ex omni tribu etc., dicit quod in singulis linguis sunt multi populi: hic autem dicit quod in uno populo sunt diversae linguae. Respondeo. Non est contrarium, quia utrumque est verum. In una enim provincia ubi est una lingua, sunt multi populi, secundum diversas partes provinciae. Rursus in populo ejusdem urbis, quandoque sunt diversae linguae propter aggregationem hominum ex diversis nationibus terrarum. Unde Act. 2, erant autem in Jerusalem habitantes et cetera. Et quomodo nos audivimus et cetera. Stantes. Hic introducitur consolatio ex dignitate. Nobilissimus enim et pulcherrimus est status gratiae et meritorum in justis: unde ne ab ea quis excludatur, sustinere debet quantalibet adversa. Nam contra tribulationes de quibus supra habitum est, ostenduntur fidelibus consolationes, ne tempore Antichristi vel alio deficiant in adversis. Non enim sine causa tam diligenter numerositatem salvandorum et nobilitatem status gratiae ac meritorium describit. Nota igitur quod dignitas sive nobilitas meritorum describitur multipliciter. Primo quantum ad locum justorum: locus enim dignior attestatur dignitati personae. Secundo quantum ad decorem indumentorum amicti stolis albis. Tertio quantum ad insignia triumphorum, et palmae. Quarto quantum ad devotionem praeconiorum. Decantare enim Deo devota praeconia, non parvae est dignitatis. Et clamabant. Quinto quantum ad benevolentiam Angelorum, et omnes. Dicit igitur: stantes, scilicet rectos. Ante thronum, idest ante Ecclesiam quae est thronus Dei, in quo sedet, et in quo et per quem, quantum ad perfectos, judicabit mundum. Ante hunc thronum stant justi per promptitudinem obediendi suis praelatis. Hebr. ultimo, obedite praepositis vestris. Gregorius, obedientia sola virtus est quae menti virtutes ceteras inserit insertasque custodit. Quod autem dicitur, stantes, refertur ad praedicta, quia dixerat turbam, quod nomen est collectivum et multos in unum ponit: quasi dicat: vidi plurimos et innumerabiles stantes et cetera. Vel per thronum potest intelligi dominatio divinae majestatis, cui sunt justi parati obedire. Et vidi stantes in conspectu agni, scilicet Christi hominis per promptitudinem famulandi, vel per desiderium videndi, quia in conspectu agni sunt justi etiam in via, dum prompti sunt ei servire interim, et desiderant ipsum conspicere in patria. Praeterea viri spirituales student continue conspicere ipsum oculo amoris et meditationis. Unde beatus Bernardus: omne tempus in quo de Deo non cogitas, hoc te reputa perdidisse. Et subjungit, mens namque sapientis semper est apud Deum. Item de beato Francisco legitur, quod ambulans, sedens, comedens, bibens, orationi erat intentus. Locus ergo justorum in via est rectus status, sive rectitudo cogitationis et voluntatis, per quam sunt praesto praelatis ad obediendum, praesto etiam Christo ad famulandum. Item avidi ad ipsum inspiciendum in patria; et perfectiores student intueri continue oculo amoris et meditationis in via. In hoc loco lato mente quiescunt. Psalm. statuisti in loco spatioso pedes meos. Iste est locus nobilis: locus autem malorum est vilis status et obliquitas cogitationis et affectionis, per quam delectantur in vilibus. Jerem. 3, leva oculos tuos in directum et vide ubi nunc prostrata sis. Sed quomodo justi dicuntur stare. Ante thronum, hoc est Ecclesiam, cum omnes justi simul accepti sunt ipsa Ecclesia? Respondeo, secundum quod exponitur juxta Glossam de obedientia ad praelatos, per thronum intelligitur in hoc loco Ecclesia quantum ad praelatos in quibus maxime Deus sedet, si sint quales debent esse. Per hoc notatur quod dicitur, stantes, subditi: licet quod antecedit, vidi turbam, intelligatur de omnibus fidelibus secundum Glossam. Secundum enim regulam Ticonii, quandoque loquitur Scriptura vario modo, licet videatur loqui sub modo uniformi: ut illud quod in Psalm. dicitur: cum occideret eos quaerebant eum: cum tamen alii essent qui occidebantur, alii qui quaerebant dominum. Multo ergo magis potest fieri, ut Scriptura loquens prius de omnibus justis, post loquatur quasi sub uniformitate de quibusdam, et post rursus de omnibus. Quod enim sequitur, amicti etc. recte de omnibus justis tam praelatis quam subditis intelligitur. Si autem per thronum intelligatur divina majestas omnibus dominans et judicans, tunc quod dicitur: stantes, pro omnibus rectis universaliter accipitur. Quod ergo objicitur, quod omnes justi simul accepti sunt Ecclesia, verum est. Sed quod dicitur stantes, non accipitur secundum primum modum de omnibus, sed subditis. Et thronus dicitur Ecclesia secundum quod consistit in praelatis per appropriationem. Amicti: quasi dicat: vidi stantes et erant amicti, idest cooperti sive induti in decorem et ornatum. Stolis idest vestimentis albis, idest sinceris et pulchris. Haec sunt indumenta virtutum, ut est indumentum munditia corporis et animae, prudentiae, fortitudinis, caritatis, pietatis, orationis, humilitatis et aliarum virtutum et meritorum ex his procedentium. Supra 3, suadeo tibi emere et cetera. His vestibus oportet decorari ad intrandum ad regem et obtinendum per orationem desiderata, et sic bene recipietur et exaudietur; quod signatur in Esther quae regalibus indumentis intravit ornata ad regem et obtinuit pro se et pro populo, Esther 5. Et palmae. Hic ostenditur dignitas quantum ad insignia triumphorum de Diabolo, carne et mundo et vitiis. Et palmae et cetera. Sic in visione videbat. Per palmas quae solent dari victoribus in signum triumphi, signatur dignitas justorum, in victoria vitiorum. Palmas autem vidit in manibus, quia in recta operatione et per rectam operationem non solum in foliis verborum triumphant justi de vitiis. Gregorius super hunc locum: palmas in manibus habere est victorias in operatione tenuisse. Et clamabant voce magna, idest devotione magna sive desiderio. Animarum verba ipsa sunt desideria. Dicentes interna locutione affectus sine strepitu vocis. Salus, idest benedictio et laus de nostra salute spirituali, quae est per gratiam a peccatis et periculo tentationum. Sit Deo nostro, scilicet Deo patri, vel toti Trinitati. Qui sedet, idest quiescit et regnat. Super thronum, idest super Ecclesiam militantem quae est sedes Dei. Et agno, scilicet Christo homini qui est mediator, per quem habemus: quicquid boni recipimus, Eccles. ult. danti mihi gratiam dabo gloriam. Possent etiam praemissa intelligi pro statu patriae: et secundum hoc describitur praemium. Tum quantum ad divinitatis fruitionem, stantes ante thronum, idest ante divinam majestatem, praesentes quando contemplantur fruendo. 1 Corinth. 4, tunc autem facie ad faciem. Tum quantum ad humanitatis contemplationem, in conspectu agni; ipsum enim conspicient in gaudium ineffabile, dominum et fratrem suum. Isa. 33, regem in decorem suum videbunt. Tum quantum ad gloriosum decorem, amicti stolis albis, quia duplici stola, scilicet animae et corporis decorabuntur beati. Sap. 5, accipient regnum decoris de manu domini. Tum quantum ad triumphalem honorem, et palmae, idest praemia victoriae. Per palmas enim quae dantur victoribus, intelligitur praemium quo victor honorificatur. Maximus enim honor est per victoriam obtinere gloriam. In manibus eorum, quia per opera bona straverunt vitia. Gregorius super hunc locum, operationis palma ibi retribuetur, ubi jam sine certamine gaudetur. Tum quantum ad fervoris devotionem, sive laudis magnitudinem: ex fervore enim devotissimo et plenissimo, Deo attribuent suum praemium et omnia bona. Et clamabant etc. ut prius. Salus, idest laus et benedictio pro salute gloriae. Deo nostro, scilicet patri vel Trinitati, qui sedet super thronum, idest super Ecclesiam triumphantem. Et agno, scilicet Christo, cujus passione et merito beati sumus. Rom. 5, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. In patria utique beati, dominum laudabunt ex intimis. Psalm. beati qui habitant in domo tua domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Verumtamen principalis intellectus esse videtur pro statu viae, secundum Glossam, et etiam secundum ea quae sequuntur. Et omnes Angeli. Item de his eisdem dicitur infra, agnus qui in medio throni est, reget eos et cetera. Et omnes. Hic ostenditur dignitas meritorum, quantum ad benevolentiam Angelorum. Dignitas enim est habere gratiam Angelorum sanctorum. Horum autem benevolentia est ad justos, tum quantum ad actum in adjuvando, tum quantum ad affectum in congaudendo: unde sequitur: et ceciderunt. Dicit igitur, et omnes Angeli: omnes enim Angeli tam majores quam minores, hominem mortalem juvant. Stabant, ut juvantes. In circuitu, idest in protectione. Throni, idest Ecclesiae, in qua Deus sedet. Et sic tangit ipsum corpus mysticum communiter: deinde membra majora specialiter. Tum pastores. Et seniorum. Tum praedicatores. Et quatuor animalium, quia ipsam Ecclesiam Angeli custodiunt et promovent. Psalm. montes in circuitu ejus. Specialiter autem pastores qui bene incumbunt ovibus, dirigunt et protegunt. Isa. 62, super muros tuos et cetera. Secundo autem expedit, quia totum pondus vertitur in ipsos, 2 Reg. ultimo, de Saul. Item et praedicatores qui verbo et exemplo aedificant, informant Angeli et muniunt. Isa. 6, volavit ad me unus de Seraphin et cetera. Et ceciderunt. Hic ostenditur Angelorum ad homines benivolentia, in congaudendo eorum spiritualibus bonis, quos habituri sunt consortes, sicut Glossa: unde congaudentes homini fundunt Deo gratiarum actionem, non solum pro donis sibi datis, sed etiam pro beneficiis homini a Deo concessis. Haec autem gratiarum actio, in qua se homini congaudere ostendunt, describitur primo quantum ad reverentiam humilitatis. Secundo quantum ad devotionem orationis, et adoraverunt. Tertio quantum ad ipsam formam magnificationis dicentes: amen. Dicit igitur: et ceciderunt, idest humiliaverunt se: humilians enim se cadit feliciter per humilitatem, non ascendit damnabiliter per elationem, Ezechiel. 2, vidi et cecidi in faciem meam. Superbi autem eriguntur. Numer. 15, multum erigimini filii levi. In conspectu throni, parati scilicet ad obediendum sedenti in throno, idest Deo sedenti in sua dominatione, sive in Ecclesia militante et triumphante, ut semper Deo sint accepti. Glossa, non conspicerentur, scilicet oculo benivolentiae. Angeli enim semper desiderant et semper habent Christi benivolentiam et amorem. Augustinus 10 Lib. de civitate Dei, in superna civitate Dei voluntas incommutabilis lex est. In facies suas, idest mentes suas, considerando propriam parvitatem et ejus sublimitatem et ei ex affectu gratias agendo, pro electorum consignatione et salute. Quid est autem Angelos cum sint incorporei, cadere in facies, nisi suam celsitudinem, respectu divinae, quasi nihil reputare, et quicquid habent ei humiliter attribuere? Job 25, stellae non sunt mundae in conspectu ejus. Nota quod est casus multiplex: videlicet: divinae dignationis, cum aliquod donum gratiae datur homini: et dicitur casus, quia in condescensio est. Ezechiel. 8, cecidit super me manus domini Dei. Act. 10, adhuc loquente Petro verba haec, cecidit spiritus sanctus super eos qui audiebant verbum. Item reverentis humiliationis, ut hic, et ceciderunt in conspectu throni. Et supra 1, cecidit ad pedes ejus tamquam mortuus. Mortalis praevaricationis. Ecclesiast. 2, ne deflectatis ab illo ne cadatis. Qui enim adhaeret Deo in alto est. Unde Augustinus in Lib. de moribus Ecclesiae: toto mundo est omnino sublimior mens inhaerens Deo; unde cum ab eo recedit et ipsum offendit, male cadit. Unde Augustinus 4 Lib. confessionum: filii hominum usquequo graves corde? Numquid et post descensum vitae non vultis ascendere? Cecidistis enim ascendentes contra eum. Item temporalis tribulationis, sive punitionis. Isa. 8, cadent et conterentur et irretientur et capientur. Corporalis dissolutionis, quando cadit quis a vita per mortem. Eccles. 11, si ceciderit lignum ad Austrum aut ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit: quasi dicat: si homo moritur in statu bono, secundum illum judicabitur. Similiter si in malo, judicabitur juxta demeritum gehennalis perditionis. Prov. 26, qui fodit foveam incidet in eam. Et adoraverunt Deum, qui est adorandus latria ratione summae majestatis. Matth. 8, dominum Deum tuum adorabis. Dicentes amen. Hic ponitur ipsa forma magnificationis sive gratiarum actionis. Et primo ponitur confirmatio laudis ab hominibus exhibita. Dicentes, amen: quasi dicant per modum congratulationis. Ita sit. Et hoc est amen, idest fiat, quod, salus et benedictio sit Deo Trinitati et agno. Haec autem et consequentia dicunt congaudendo homini consignato ad salutem percipiendam. Bernardus in Lib. meditationum suarum: diligunt quidem suos concives supernae potestates: et pro his qui haereditatem capiunt salutis sollicite congaudent. Secundo subditur de nota laudis angelicae. Benedictio et cetera. Possunt autem haec septem distingui juxta ea quae suscipit homo a Deo in via: scilicet nobilitatem naturae, humanam redemptionem, salubrem cognitionem, donorum infusionem, bonorum operationem, vitiorum impugnationem, adversorum perpessionem, sive arduorum aggressionem. Benedictio, idest exaltatio et laus pro nobilitate naturae; quia scilicet nobis et hominibus rationalem naturam dedit, quod nulli alii creaturae convenit. De hoc est multum Deus benedicendus. Bernardus in Lib. meditationum: ad imaginem et similitudinem sui fecit nos, quod nulli alii creaturae donare voluit. Et claritas, idest clarificatio et veneratio pro humana redemptione, pro qua totis visceribus est Deus clarificandus et extollendus. Joan. 16, ille me clarificabit, idest spiritus sanctus me redemptorem hominem faciet clarificari et magnificari. Et sapientia, idest laus propter summam sapientiam pro salubri cognitione, qui tam Angelos quam homines suae sapientiae qua novit omnia, facit esse participes, ut cognitione sapientiae sint radiosi, ex qua omnia bona sequuntur. Daniel. 2, sapientia et fortitudo ejus sunt, dat sapientiam sapientibus et cetera. Vel sapientia sit Deo, quia devotio amoris optat et vult esse quod ei convenit; et hoc pro salubri cognitione quam dat rationali creaturae. Et gratiarum actio, pro donorum infusione, ut sunt virtutes et dona proprie dicta et alia hujusmodi. Augustinus, 6 libro confessionum: tibi laus, tibi gratia fons misericordiarum. Honor, pro bonorum operatione, quia concivibus nostris bene operari concedis. Psal. afferte domino gloriam et honorem, et virtus, idest laus virtutis, pro vitiorum expugnatione: quia quod vitia vincunt a te habent, qui es summa virtus dans tuis virtutem triumphi. Vel ipsa virtus summa et aeterna sit Deo, de qua suis influit virtutem victoriae. Sapient. 12, virtutem ostendis tu, qui non crederis esse in virtute confirmatus. Et fortitudo, idest laus fortitudinis, pro arduorum aggressione, seu adversorum perpessione; hoc enim est a te. Et potest intelligi tam de fortitudine creata quam increata; quia pro utraque est laudandus: de sua enim fortitudine increata, creatam influit in homine. Sic et de aliis consimilibus praemissis intellige. Vel fortitudo sit Deo de qua facit suos fortes, ut habetur Isaiae 40, qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat. Haec omnia praemissa sint Deo nostro, nostro ratione amoris et ratione subjectionis: quasi dicant: Deum nostrum laudamus quia concives nostros sic insignivit, in saecula saeculorum, idest in aeternum. In praesenti enim tempore sunt multa saecula, idest multae mensurae et partitiones donationum, quorum unum sequitur aliud. In futuro vero unum saeculum perpetuum, quod sequitur post saecula praesentia. Laus igitur sit ei, in saecula, consecutiva. Saeculorum. Amen, idest ita fiat. Confirmatio est praemissorum. Vel aliter, ut primum amen referatur ad sequentia. Deus enim est extollendus propter praemissorum completionem in hominum redemptionem, propter peccatorum remissionem, propter spiritualium elargitionem, rectissimam gubernationem, meritorum provectionem, provectorum conservationem, potestativam dominationem, excelsam operationem. Dicit igitur. Dicentes amen, idest veritas in promissis, sit Deo nostro: quasi dicant: laus sit ei pro promissorum impletione, quae facta est in humana redemptione. Sic amen supra nominaliter; sicut et supra 3, haec dicit amen testis fidelis. Benedictio pro peccatorum remissione, et claritas, pro spiritualium elargitione. Claritas dicitur magnificatio, quia Deus ostenditur clarus et magnificus, et sapientia, idest laus sapientiae in decentissima gubernatione. Vel ipsa sapientia sit ei, quam manifestat in sapientissima gubernatione universorum, ex provectione: honor pro provectorum conservatione. Et virtus, idest laus sive veneratio virtutis in potenti dominatione; quia virtuose dominatur, et omnia vincit. Et fortitudo idest laus et gloria fortitudinis pro magnifica operatione, quia summe fortis est ad operandum quicquid vult. Vel, virtus et fortitudo sit Deo. Hoc dicitur prae affectu amoris. Haec omnia sint Deo nostro in saecula saeculorum amen, expone ut prius. Amen, ponitur prius et posterius: sed prius ponitur nominaliter, secundum hunc modum ponitur jam secundo verbaliter. Et respondit. Posita consolatione ex cohibitione adversariorum, et ex numerositate salvandorum, et ex dignitate meritorum, ponitur hic quarta consolatio; videlicet ex magnitudine praemiorum. Quia enim erit maxima tribulatio sub tempore Antichristi, introducitur multiplicitas consolationis; et haec quadruplex consolatio in aliis etiam adversitatibus est consideranda. Inducitur autem unus de senioribus, quos prius viderat, quaerens de statu praemiandorum, qui superius visi sunt induti stolis albis, cum palmis in manibus; cui respondit Joannes se ignorare qui essent: unde senior manifestavit ei qui essent, et quanta praemia sustinentibus adversa dabuntur. Primo ergo ponitur quaestio senioris. Secundo, responsio Joannis et dixi. Tertio manifestatio retributionis, et dixit mihi. Dicit igitur, et respondit: quasi dicat: ita vidi innumerabiles stantes ante thronum et stolis albis amictos. Et unus de senioribus, quos viderat supra 4, respondit mihi miranti, et statum visae turbae consideranti, et dixit mihi: hi qui amicti sunt stolis albis, de quibus supra eodem habitum est et expositum, qui sunt? Idest quantae dignitatis, et unde venerunt? Sicut solet quaeri quandoque de aliquibus, qui sunt isti et de quo loco veniunt? Quasi dicat: attende in quanta dignitate meritorum sunt, et unde ad eam ascenderunt; quia de multiplici industria et labore ad ipsam dignitatem pervenerunt. Per illum seniorem intelligitur coetus patrum Hagiographorum, qui scilicet Scripturam condiderunt, ut sunt prophetae et apostoli et alii qui in Scripturis ostendunt passionum sustinentiam, et actionum industriam esse necessariam ad gloriam obtinendam. Isti enim sunt de numero patrum, per quos alii reguntur. Patrum inquam, per vigintiquatuor seniores designatorum, ut supra saepe habitum est. 2 Corinth. 4, id quod in praesenti est momentaneum. 1 Petri 4, communicantes Christi passionibus gaudete ut et cetera. Joannes vero gerit typum Ecclesiae, quae per ipsos patres instruitur, sicut sequitur, hi sunt etc.: quasi dicat: illi sunt idonei ad salutem qui adversa constanter sustinent, et Christum imitantes serviunt Deo. Sed quomodo dicitur, respondeo, cum nullus sit quaerens? Item ad quid senior quaerit illud quod novit? Respondeo. Ad primum dicendum secundum Glossam, quod Joannes visa multitudine innumerabili et decenter ornata, desiderabat scire quid hoc esset, unde ejus desiderium quasi quaestio quaedam erat: unde senior respondit, idest desiderio satisfecit. Ad aliud dicendum, quod ideo quaerit, ut occasionem habeat docendi; sicut frequenter dominus interrogat discipulos, ut occasionem habeat docendi eos. Et dixi illi: domine mi tu scis: quasi dicat, nescio: sed tu cum scias, ostende mihi. Hic ostenditur, quod interpretatio est in his et in aliis hujus libri quaerenda, quia non propter sensum literalem sunt posita. Item notatur humilitas, quam debet habere, qui vult sibi pandi occulta. Matth. 11, abscondisti haec a sapientibus, et dixit mihi. Hic ostenditur ipsa manifestatio retributionis per seniorem facta. Et quia per viam pervenitur ad terminum, ideo primo manifestatur via per quam ad gloriam pervenitur. Secundo ipsa gloria quae percipitur, non esurient. Via autem qua tenditur ad gloriam describitur primo quantum ad merita acquisita jam de praeterito, et hoc. Tum quantum ad sustinentiam adversorum, tum quantum ad expiationem vitiorum: et laverunt. Tum quantum ad regulationem meritorum, juxta exercitia passionis Christi. Et dealbaverunt. Et secundo quantum ad merita de praesenti, quae describuntur. Tum quantum ad promptam affectionem, ideo etc. tum quantum ad sedulam conversationem, serviunt etc. tum quantum ad divinam inhabitationem, quae est origo meriti, et qui sedet. Sex ergo ostenduntur necessaria ad obtinendum praemium: scilicet fortis sustinentia tribulationis, industria internae purificationis, configuratio dominicae passionis: ad cujus exercitia debent omnia nostra merita regulari in amando, in agendo, in patiendo, et in vincendo, videlicet pugnam tentationum. Item promptitudo sanctae affectionis; quia etiam post multos labores oportet promptum esse ad ampliores. Item sedulitas devotae conversationis. Non enim sufficit esse promptum, nisi actualiter sequatur ipsum agere. Item dignatio divinae inhabitationis, sine qua nullum est meritum. Dicit igitur, et dixit mihi: hi, quos vidisti stantes ante thronum in stolis albis, sunt qui venerunt, ad tantam dignitatem status et meritorum nobilitatem. Ecce qui parum adhuc profecit in meritis, adhuc longe est. Augustinus, libro 4 confessionum: filii hominum usquequo graves corde? Numquid et post descensum vitae non vultis ascendere? De tribulatione magna. Non dicit simpliciter de tribulatione, sed de magna; quia per patientem sustinentiam magnarum et multarum tribulationum, ad meriti sublimitatem pervenitur. Gregorius: de patientia perfectio nascitur. Item Jacob. 1, patientia opus perfectum habet. 1 Corinth. 1, ut sitis perfecti et cetera. Et sic tandem ad regnum pertingitur. Act. 14, per multas tribulationes et cetera. Bene autem dicit, venerunt, non remanserunt per impatientiam, quae impedit profectum virtutis, non retro abierunt per inobedientiam, non declinaverunt a dextris vel a sinistris per inconstantiam. Item recte dicitur, de tribulatione, non de divitiis, non de delitiis, non de honoribus, non de litigiis, et aliis illicitis; talia enim impediunt ascensum virtutis. Et laverunt, idest mundaverunt a sordibus peccatorum prius aliquando commissorum, quia nemo sine peccato praeter Christum, stolas suas, quibus amicti sunt, idest indumenta sive ornamenta innocentiae et virtutum et meritorum ex eis procedentium. Per peccatum enim adjunctum obfuscantur hujusmodi stolae aliquatenus; sed per fervorem, idest austeritatem poenitentiae lavantur, dum consuetudo frequentium et multiplicantium culparum excluditur, ut totum purum sit, et indumenta sint munda. Ad hoc autem requiritur strenuitas liberi arbitrii, ipsi gratiae cooperantis: unde dicitur laverunt. Isaiae 1, lavamini, mundi estote. Et dealbaverunt, idest magis ac magis candidas fecerunt per imitationem Christi passi. Unde sequitur, in sanguine agni, idest in fide et amore et imitatione Christi: qui suum sanguinem innocentem fudit amore nostri: unde et ipsi ejus amore ipsum imitantes fugiunt mala, operantur bona, sustinent adversa: et sic eorum stolae dealbantur. Supra 3, ambulabunt mecum in albis. Gregorius, dominum Deum Jesum Christum redemptorem nostrum bonis operibus sequi studeamus: aspiciamus qua graditur et ejus vestigia munda teneamus. Posset etiam per stolas intelligi corpora, quae quando munda sunt, sunt homini in spirituale ornamentum: has stolas justi laverunt: quia si quando aliquid minus mundum commiserunt, postmodum per poenitentiam expiaverunt. Et dealbaverunt, quia sua corpora magis ac magis candida, idest pulchra et Deo accepta per imitationem Christi fecerunt bene operando, adversa sustinendo, carnem mortificando. Bernardus in Lib. meditationum. Fudit ipse sanguinem suum pro tua redemptione: funde et tu tuum, quotidiana corporis afflictione. Nota quod lotionem spiritualem multa faciunt. Videlicet pretium dominicae passionis: supra 1, qui dilexit nos et lavit nos et cetera. Efficacia baptismalis regenerationis, Psal. lavabis me, et super nivem dealbabor. Virtus caelestis eruditionis: unde verbum divinae Scripturae comparatur mari, idest vasi lavatorio; supra 4, et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo. Joannis 15. Jam vos mundi estis. Solida sustinentia tribulationis. Isaiae primo. Si abluerit dominus sordem et cetera. Tobiae 3, in tempore tribulationis peccata dimittis. Operatio divinae miserationis, scilicet per gratiam justificantem, quam Deus infundit mentibus. Ezechiel. 16, lavi te aqua, idest gratia purificante, et emundavi sanguinem tuum ex te. Psal. amplius lava me. Industria humanae cooperationis, cum scilicet homo cooperando gratiae per contritionem, confessionem, satisfactionem, dilectionis fervorem lavat seipsum. Aut sic: et laverunt stolas suas. Isaiae 1, lavamini, mundi estote. Sed objicitur de hoc quod dicitur, laverunt: quia si potest homo se abluere, quare dicitur in Psal. amplius lava me? Quid est ergo quod dicit, et laverunt? Respondeo. Est lavare effective; et sic solus Deus lavat hominem. Item dispositive; et sic ipse homo lavat se, dum se per liberum arbitrium ad lotionem a Deo faciendam disponit. Et secundum hoc patet ad objectum. Sed objicitur de hoc quod dicitur, stolas suas: indumenta enim spiritualia, scilicet innocentia et virtutis et meritorum non manent cum peccato: illud autem quod lavatur praeexistit cum ipsa sorde ante quam lavetur. Respondeo: potest hoc intelligi de lotione a peccatis venialibus multiplicibus et frequentibus, et parvis et magnis in illo genere, quae animae ornatum, idest virtutum et meritorum decorem non parum obfuscant. Multi enim venientes ad statum gratiae, licet habeant stolas virtutum, et aliquorum meritorum; nondum tamen bene lotas habent, quia dum sunt in statu incipientium, multiplicia et frequentia peccata venialia committunt, in multis sordidis cogitationibus, inordinatis affectionibus. Item licet in consensum pravum rationis non cadant. Item offendunt in impatientiis, in tepiditatibus, in torpore, in multiloquio, et illicita locutione, et otiositate verbi et temporis, et in negligentia orationis, et modicitate devotionis. Post hoc vero multi dum hoc considerant, ardenter abjiciunt, et sic stolas lavant; quia per fervorem poenitentiae vigilantiorem diligentiam, cor, linguam, actus et ipsum corpus et animam ab illis vitiis expiant, et deinceps rectius ambulant: et sic indumenta spiritualia per priorem consuetudinem aliquatenus obfuscata quasi lavantur, dum in majore sinceritate habentur: sic enim faciendum est. 1 Corinth. 13, cum autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Ad objectum patet; quia et licet hujusmodi indumenta non maneant cum mortali, manent tamen cum venialibus per quae eorum decor minuitur; et ideo ab hujusmodi debet homo stolas suas lavare. Augustinus in libro de poenitentia, levia peccata puritatem nobilis naturae inficiunt. Item Isidorus 2 libro de summo bono, perfecti levia delicta quasi gravissima lugent. Si autem stolae intelligantur corpora, tunc lotio potest intelligi a mortali. Item tertio objicitur de hoc quod dicitur dealbaverunt: idem enim videtur in spiritualibus lotio et dealbatio; quia anima munda, est alba. Ad quid igitur post lotionem subditur dealbatio in sanguine, cum potius rubricatio fieri videatur? Respondeo. Ad primum dicendum, quod etsi omne spiritualiter mundum sit spiritualiter album, id est pulchrum; tamen in hoc loco est differentia: quia lotio ponit sinceritatem et per consequens quamdam pulchritudinem: dealbatio autem addit pulchritudinis crementum. Item mundum et album, licet sint idem per concomitantiam, non tamen per essentiam: quia mundum tollit deformitatem, album ponit pulchritudinem de se. Item lotio fit per poenitentiae fervorem, dealbatio per dictam imitationem. Potest tamen utrumque referri ad illud quod sequitur, in sanguine agni: quia et purificatio et pulchritudinis ampliatio fiunt rectissime per fidem et considerationem et imitationem dominicae passionis. Et tamen adhuc est differentia; quia lotio dicit depurationem, dealbatio pulchritudinis ampliationem. Item si esset idem, non esset inconveniens; quia Scriptura idem dicit sub diversis vocabulis, quandoque ad expressionem: hic tamen non est idem, ut visum. Ad secundum dicendum, quod si de materiali coloratione intelligeretur, sanguis rubeum colorem daret, non album: quod autem hic dicitur, de spirituali coloratione accipitur. Spiritualiter autem tam rubeum quam album colorem facit in homine et ejus stolis sanguis dominicus. Rubeum per igneum amorem. Album per pulchritudinis candorem. Hic tamen potius de dealbatione loquitur; ut simul et sinceritas notetur et pulchritudo ac acceptabilitas; quia color albus pulchrior et acceptabilior est. Unde dealbatio, quantum est de vocabulo, magis dicit pulchritudinem quam rubricatio; licet secundum rem sit pulchrius rubor ignis amoris. Nota, quod sicut sanguis per nimiam decoctionem vertitur in lac in uberibus in mulieribus: sic sanguis Christi per vehementem decoctionem conversus fuit quasi in lac quantum ad effectum, quia dealbat ut lac. Ideo. Hic ostenditur promptitudo sacrae affectionis ad obediendum pastoribus qui vicem Dei tenent, vel ad serviendum. Dicit igitur: ideo: scilicet quia sunt tribulationibus examinati, poenitentia loti, Christi sanguine dealbati. Sunt ante thronum ejus, scilicet Dei sive agni, idest ante Ecclesiam, parati scilicet obedire praelatis, in quibus, si boni sunt, sedet Deus et per eos judicat et disponit. Vel ante thronum ejus, idest ante ejus majestatem regnantem, parati scilicet ei servire: quasi dicat: tales facti, cooperante industria liberi arbitrii: ideo data est eis gratia ut stent prompti obedire praelatis, sive servire imperio divinae majestatis; supra eodem. Stantes ante thronum et in conspectu agni. Bene autem dicitur, ideo, quia unum bonum ducit ad aliud. Matth. 25, omni habenti dabitur, et abundabit. Serviunt, quia bonis actibus exterioribus et interioribus, ei cui ab omni creatura serviendum est, propter summam dominationem. Psalm. servite domino in timore. Die ac nocte, ad litteram, quia die ac nocte serviendum est Deo, vel actu operis vel laudis, vel orationis vel meditationis, vel alio actu bono in prosperis et adversis. In templo ejus, idest in Ecclesia, sive collegio fidelium qui sunt templum Dei. 1 Cor. 3, templum Dei sanctum est, quod estis vos. Et qui sedet super thronum, scilicet Deus, qui in Ecclesia militante vel triumphante sedet et quiescit. Habitat super illos, idest habitat in eis per dona gratiae praesidens et vigilans super eos regendos et protegendos, cui subsunt et ipsi per obedientiam. 1 Cor. 3, nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis? Non esurient. Ostensa via, describitur ipsa gloria. Et primo ostenditur gloria patriae secundo manifestatur auctor sive dator gloriae. Quoniam agnus. Gloria autem describitur. Primo quantum ad plenitudinem boni. Secundo quantum ad exclusionem mali. Neque cadet. Plenitudo autem boni per hoc ostenditur: quia in patria nulla indigentia, nullus defectus erit; quae indigentia sive defectus signatur nomine famis et sitis. Cum enim quis caret cibo necessario quem appetit, fames est: cum vult potum nec habet, sitis est. Et transumuntur etiam haec vocabula ad signandum appetitum cujuslibet cum defectu ejusdem. Per hoc ergo quod dicitur in patria famem et sitim abesse, ostenditur boni plenitudinem ibi esse: hoc est quod dicit: non esurient, quasi dicat: tanta sunt justorum merita: et ideo post quam agnus eos introduxerit ad praemia, sicut infra sequitur: non esurient quia pane vitae fruentur. Neque sitient amplius quia fonte vitae inebriabuntur: quasi dicat: nullus defectus erit ibi: et ad hoc ostendendum tollit famem et sitim. Ille est enim duplex defectus rei omnino necessariae, scilicet cibi et potus: et per hoc etiam intelligitur removeri omnis alius defectus; quia illa vocabula etiam ultra extenduntur, ut dictum est, et hoc quia plenitudo boni erit. Psalm. satiabor cum apparuerit gloria tua. Replebimur et cetera. Neque cadet. Hic describitur gloria quantum ad exclusionem mali: et primo majoris. Secundo minoris. Neque ullus. Dicit igitur. Neque cadet super illos sol, idest major tribulatio, quae exurit hominem, sicut multum calens exurit terram et herbam. Jacob 1, exortus est sol et cetera. Neque ullus aestus, idest minor tribulatio. Et dicit, neque ullus: scilicet temporalis vel aeternus corporalis vel spiritualis. Tribulatio enim quasi aestus affligit hominem. Nil autem tale erit in patria. Isaiae 35, et fugiet dolor et gemitus. Sed objicitur; quia dicitur Ecclesiastici 24, qui edunt me, adhuc esurient. Respondeo. Est esuries sive sitis corporalis: haec non est in patria. Est etiam spiritualis: et haec est triplex. Quaedam est rei non habitae ut habeatur, sicut peccator attritus dolore esurit et sitit gratiam. Joelis 1, bestiae agri quasi area sitiens et cetera. Quaedam rei habitae ut magis habeatur; ut in viro justo, qui esurit majora dona gratiae. Lucae 1, esurientes implevit bonis. Augustinus, 11 confessionum: gustavi et esurio et sitio te. Quaedam rei pulchrae ut continuetur. Et sic beati etiam post judicium esurient et sitient videre Deum idest desiderabunt. Unde in prosa dicitur: fruuntur nec fastidiunt, quo frui magis sitiunt. 1 Petri 1, in quem desiderant Angeli prospicere. His ergo verbis non esurient etc. ostenditur in patria non esse famem vel sitim corporalem, nec etiam post judicium spiritualem primo modo vel secundo: quia post judicium non habendum, non desiderabitur, sed habitum continuandum. Item nota quod in fame et siti sunt duo: defectus: et iste omnino excluditur. Item desiderium, et illud semper manebit respectu continuationis. Ad illud Ecclesiastici patet: quia in patria non erit esuries vel sitis quantum ad defectum rei alicujus, quin habeatur quando congruet haberi; erit tamen quantum ad desiderium continuationis: et sic potest illud intelligi, si exponatur de futuro: tamen pro serie textus proprie intelligitur pro statu viae. Quoniam. Hic ostenditur causa seu auctor gloriae, qui est Deus: et primo ostenditur auctor plenitudinis bonorum. Secundo exclusionis malorum. Et auferet. Quo autem ordine sit auctor gloriae, quantum ad bonorum plenitudinem manifestatur. Primo enim ostenditur causa meriti. Secundo praemii, et deducet. Dicit igitur, quoniam: quasi dicat: praedicta erunt in patria justis. Quoniam agnus, scilicet Christus pius, innocens, et pro hominibus victimatus. Qui in medio throni est, idest in medio Ecclesiae, quae est thronus, sive sedes Dei. Ipse enim omnibus communiter paratus est auxilium dare. Reget eos, in praesenti per gratiam, Psalm. dominus regit me et nihil mihi deerit. Et deducit, faciendo ire de virtute in virtutem. Ad vitae fontes aquarum, idest ad fontes, hoc est ad plenam abundantiam. Aquarum, idest omnimodae refectionis; quia desiderium ibi terminabitur, sicut sitis potu aquae sedatur: ibi enim erit plenitudo boni. Isaiae 49, non esurient neque sitient, et non percutiet eos aestus et sol; quia miserator eorum reget, et ad fontes aquae potabit eos. Vitae: quasi dicat: aquarum dico vitae, quia illa refectio erit vivifica. Potat enim vivum et immortale. Psalm. quoniam apud te est fons vitae. Et absterget Deus, tamquam mater quae solet extergere et lavare faciem pueri a lacrymis post verbera. Omnem lacrymam ab oculis eorum, idest omnem dolorem, cujus indicium est lacryma in oculis. Isaiae 25, auferet dominus Deus omnem lacrymam ab omni facie. Et nota quod dicit, omnem lacrymam. Est enim lacryma pro peccatis propriis, pro alienis, pro incolatu miseriae, pro dilatione gloriae, et nulla remanebit infra 21, et absterget Deus omnem lacrymam. Nota etiam virtutem resurrectionis per hoc quod dicit, ab oculis eorum: oculus enim quiddam carneum est, qui liberabitur ab omni passione et passibilitate, et praemiabitur in aeternitate. Job 19, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo dominum meum. Quaedam ex praemissis possent intelligi pro statu patriae. Hi qui amicti sunt stolis albis, idest ornamentis gloriae. Qui sunt et unde venerunt? Haec est quaestio. Domine mi etc. ut supra. Hi sunt qui venerunt, ad tantam gloriam, de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, idest ornamenta virtutum purificaverunt, vel corpora, ut supra. Ideo sunt ante thronum ejus, idest ante ejus praesentem majestatem per apertam visionem. Serviuntque ei in templo ejus, idest in caelo, die ac nocte, idest continue omni duratione in qua solet esse apud homines dies et nox, per laudis magnificationem. Et qui sedet super thronum, idest super Ecclesiam triumphantem, habitat super illos per inhabitationem gloriae de culmine suae bonitatis influens abundantissime super eos. Non esurient. Sed quod principalior intellectus sit pro statu viae usque illuc, non esurient etc. patet ex eo quod sequitur, reget eos et deducet et cetera. Sed objicitur, quia non loquitur de exclusione mali culpae: ergo insufficienter ostendit gloriam justorum. Item unus est fons vitae, sicut dicitur in Psalmis: apud te est fons vitae. Item licet non sit lacryma in oculis, tamen quandoque non minus afflictio est in animo; ergo non tantum de exclusione lacrymae ab oculis, sed etiam angustiae ab intimis, loqui debuit. Respondeo. Dicendum, quod exclusit illud malum, quod communius solet ab hominibus timeri, ut sic alliciat ad desiderium praemii. Hoc autem est malum poenae. Dat tamen intelligi exclusionem mali culpae; quia non plene satiari potest qui alicui offensae subjacet. Item non est sine lacryma, idest causa lacrymae, qui peccatum habet. Licet ergo non expresse omnia quae sunt in patria tangat, tamen per ea quae ponit, omnia implicite possunt intelligi. Ad aliud dicendum, quod si nomen fontis accipiatur pro bono creato, dicitur in plurali fontes, ad signandum plenam abundantiam ac multiplicem, quia nomen fontis, nomen est abundantiae; non ad signandum originis principalis multiplicitatem. Ille enim tantum una est, scilicet Deus: et sic accipit Glossa. Si autem pro increato: sic per hoc quod dicitur, fontes, intelligitur divina bonitas et increata et infinita, ex qua est omnis et perfecta refectio in patria. Et dicitur in plurali, propter multiplicitatem effectuum et varietatem praemiorum, sicut et spiritus sanctus dicitur multiplex, Sap. 8. Ad tertium dicendum, quod cum lacryma sit signum doloris qui vel ex aliqua culpa vel ex aliquibus adversis oritur, hic accipitur signum. Tum ratione signi, tum ratione signati, tum ratione etiam signi et signati: unde sensus est: absterget omnem lacrymam ab oculis eorum, idest omnem fletum et omnem dolorem et omnem causam doloris; cujus signum quandoque est lacryma in oculis. Si enim de sola lacryma loqueretur, parum hoc esset.












Subpages (1): Chapter 8
Comments